Immagini della pagina
PDF
ePub

dens; est et vilissima, qua circum praeducere ad victoriae notam pedesque venalium trans maria advectorum denotare instituerunt maiores, talemque Publilium Lochium mimicae scaenae conditorem et astrologiae consobrinum eius Manilium

est et, V Rdh. et, B. circum praeducere, BVRd. circumducere, r. circumducit, h. victoriae notam, BV Rd. victoriam notam, h. victoriam nostram, r. victoriae metam, Salmasius exerc. p. 642. b. A. venalitiorum, T. trans, BVRTd. non, h. maria, B. mari, V. mare, TRPdhßy. Vid. ad 34, 2. Publilium Lochium, BV. Publium Lochium, RTdP. Publium Lucilium, ehry. P. Lucilium, 1. Potium, K. Publium, B. Licet per lectionem a nobis nunc receptam incertiores esse videamur quam per lectionem olim probatam Publium, non dubitavi tamen dubium pro eo quod certum habebatur restituere. Et primum quidem non est mirandum, quod librarii et editores Publii Syri, antea servi, post mimographi, bene memores hunc pro ignoto Publilio reposuerunt, quamquam res duae eos cautiores reddere poterant. Quodsi enim hoc nomen cum duorum sequentium virorum nominibus comparamus, in vulgata illa lectione offendimur, quod Publius solo suo praenomine, ceteri duo duobus nominibus appellantur; deinde rursus illud nomen offendit, cum ceteris duobus nomen gentile manumissoris sui et patroni simul cum proprio suo nomine tribuatur, ita quidem, ut novum nomen in utroque praemittatur, vetus et proprium sequatur. Iam cum in optimis codd. etiam illius primi ex tribus hominibus nomina duo legantur, quorum primum pariter gentem Romanam, alterum servi nomen indicat, Plinianam manum potius in illa lectione quam in vulgata ẞ agnoscere debebimus. Venit igitur Lochius quidam (λόγιος vel λοχεῖος) servus Romam et a Publilio quodam emptus postea manumissus est et scenam mimicam condidit. Iam praevideo causam mihi a viris doctis dictum iri, quod tanta levitate novum aliquem et hucusque omnibus incognitum hominem pro notissimo illo Publio inculcarim, praesertim cum utriusque tanta sit similitudo, ut ea a verisimilitudine longissime absit. Nam Publius poeta ille notissimus servus fuit, item Publilius; Publius manumissus, item Publilius; Publius scenae mimicae conditor fuit, item Publilius; Publius eodem tempore vixit, quo Publilius, cum Staberius Eros, qui tempore Sullae Romam eadem nave cum Publilio venerat, Brutum et Cassium docuisse dicatur (Suet. Gramm. 13.), Publius autem in ludis Caesaris mimos ederet (Macrob. Saturn. II. 7.). Fuerunt igitur aequales Publilius Lochius et Publius, at in utroque casus adeo dominatus est, ut unius, cuius fama ceteros mimographos longe superavit, modo pracnomen, alterius, cuius fama tota praeter hunc unum Plinii locum interiit, a quo tamen ipso mimicae scenae conditor dicitur, quae laus proprie Publio Syro convenit, et novum et vetus nomen cognitum habeamus. Haec omnia qui casui tribuere voluerit, vel huic, licet omnia permiscenti susque deque habenti, nimium tribuisse videtur. Sanius, nisi fallor, erit iudicium, si e Publio illo et Publilio Lochio unum hominem reddimus, qua de re pauca sunt addenda. Illum Publium Syrum, hominem libertinum (v. 8, 209.), non hoc modo praenomine dictum fuisse, sed ex iure Romano nomini suo proprio nomen manumissoris iunxisse ut certum ponere possumus. Casu vero factum est, ut huius mimographi, secus quam in aliis, uti in T. Livio Andronico, evenit, modo praenomen per ora hominum volitaret et scriptores quoque mentionem eius iniicientes eum Publium dicerent, per nomen patriae et genus poesis ab innumeris aliis Publiis satis eum discerni credentes. Hinc etiam factum est, ut Plin. 8, 209., ubi de victu eius aliquid narrat, aliorum scriptorum consuetudinem sequens eum simpliciter Publium mimorum poetam diceret, cum hoc loco, ubi de fortuna eius mutata, simillima illa duorum eiusdem sortis et aetatis hominum, refert, non eius praenomen, cuius h. 1. nullum momentum, sed servile et gentile commemoret

Antiochum, item grammaticae Staberium Erotem eadem nave advectos videre proavi. XVIII. Sed quid hos referat aliquis 200 litterarum honore conmendatos? Talem in catasta videre Chrysogonum Sullae, Amphionem Q. Catuli, rectorem L. Luet, ne de ullo alio quam de Publio Syro cogitetur, verba mimicae scenae conditorem adddat. Neque temporum ratio opinioni nostrae adversatur. Scilicet Staberius Eros iam tempore proscriptionis Sullanae (81. ante Chr. n.) Romae docuit, sed Brutum quoque et Cassium discipulos habuit, quorum ille cum anno 85. ante Chr. n. in lucem sit cditus (Clinton. Fasti Hellen. III. p. 150.), fere anno 70. Staberii disciplina est usus. Iam si illa navis, quae tres illos homines Romam deduxit, circa annum 90. Romam venisse statuitur, quo anno Staberium annum aetatis vicesimum egisse probabile est, in huius hominis vita describenda nihil licentiae admisisse arguemur. Ut iam ad Publium nostrum Publilium Lochium transeamus, Publius scenam Romae tenuit anno 43. ante Chr. n. (Clinton. I. 1. p. 211.), quem si eodem illo anno 90. eadem qua Staberium aetate Romam venisse sumimus, anno ante Chr. 43. aetatis suae annum egit 67., quamquam etiam illo anno, quo Romam venit, vicesimum aetatis annum nondum assecutum esse credimus. Sed etiamsi, quod fecimus, summum largimur, utrumque hominem, et Erotem et Lochium, anno ante Chr. 110. natos ponentes, Publii mimographi aetas ea est, ut in Publilium bene quadret. Quibus de h. 1. disputatis accedunt duo, quae, quamquam per se spectata minus gravia haberi possunt, tamen, si cum ceteris contenduntur, opinionem nostram non leviter confirment. Publilium scilicet Lochium natione Syrum fuisse probabile facit, quod consobrinus eius Antiochus appellatur, nomine Syrio certe usitato, ut hinc quoque Publium Syrum a Publilio Lochio non diversum esse colligas. Tum Nonius s. v. latibulet et latibuletur affert hoc e Publilii Putatoribus fragmentum: Progredere et ne quis latibuletur prospice. De hoc nomine incerti viri docti alii alia reposuerunt, uti Accius, Turpilius, Both. in fragmm. com. Lat. p. 275. Publius, de Publio Syro cogitans, recte hic quidem ad rem, non eadem laude dignus de mutato nomine. Nam si quid video, Publilius ille est mimographus praenomine notior et verba illa continent fragmentum mimi, quo mores rusticorum vel hortulanorum depingebantur, ut cum Laberii mimis fullone, piscatore, restione, cum Sophronis desi et duvvový pa comparari possit. mimicae, BRdh (margo Vict.) mimice, T. In V lacuna. Manilium, BRdhr (margo Vict.) Manlium, ß. In V lacuna. Anthiocum, BV. Staberium, Dalec. BPTd. Tiaberium, R. Tyberium, h. Tiberium, r. Taberium, Barbar. B. In V lacuna. Vid. Oudend. ad Suet. 1. 1. Erotem, Barbar. VRPdhr. protem, B. advectum, hr. proavi simpliciter dicuntur pro maioribus, quod moneo propter Harduinum, qui mira cavillatione ex hac voce colligit illam navem circiter annis 220 ante Plinii aetatem, tempore fere devictae Carthaginis Romam venisse, satis scilicet securus de aetate Staberii, quem Bruti et Cassii magistrum fuisse modo docuerat. Sed tum etiam, si proavos a Plinio propria significatione dictos esse statuimus, computatio nostra non convellitur. Nam cum Plinius opus suum circa annum p. Chr. n. 77. scripserit, nonaginta illi anni, qui a nave Romam profecta usque ad Chr. n. sunt exacti, annis 77 annumerati efficiunt annos 167, quo spatio vita proavi et pronepotis iuste comprehenditur.

§ 200. quid, BVh. qui, d. quis, R. referat aliquis, BR d. referat aliquos quos, h. referat aliquis quos, r. refero aliquo, Br. In V lacuna. referam aliquo, Ian. honore, BRd. honorem, V. honor, hr. commendatur, h. commendat, Chrysogonum, dh. Chrysogorum, B. grisogosium, V. grisogonum, R. Amphionem Q., VRdh (codd. Barbari.) Amphionemque, B. rectorem, BVRhropy (margo Vict.) interfectorem, Td. Heronem, Br. Omitt. P. Vid.

r.

28,

56.

292 NATURALIS HISTOR. LIB. XXXV. CAP. XIX. SECT. 59.

culli, Demetrium Pompei Augenque Demetrii, quamquam et ipsa Pompei credita est, Hipparchum M. Antoni, Menam et Menecraten Sex. Pompei aliosque deinceps, quos enumerare iam non est, sanguine quiritium et proscriptionum licentia ditatos. Hoc est insigne venaliciis gregibus oppro- 201 briumque insolentis fortunae, quod et nos adeo potiri rerum vidimus ut praetoria quoque ornamenta decerni a senatu iubente Agrippina Claudi Caesaris videremus tantumque non cum laureatis fascibus remitti illo, unde cretatis pedibus advenissent.

XIX. 59. Praeterea sunt genera terrae proprietatis suae, 202 de quibus iam diximus, sed et hoc loco reddenda natura: ex Galata insula et circa Clypeam Africae scorpiones necat, Baliaris et Ebusitana serpentis.

Hip

Mene

Pro Demetrium Pompei h habet de mitridate triumphum. Augenque, VRd. Augemque, B. Augem, margo Vict. petaugenque, hr. Demetri, B. parchum, B. Hillarcum, VRd. Hilarium, hr. Illarchum, margo Vict. craten, B. Menecratem, V. Menecratem, Rdhẞy. sanguine, BVRh. e sanguine, Pdẞr. quiritum, h. ditatos, Rd. dilatos, B. dicatos, h. dictatos, V. § 201. graecibus, V. opprobrium qui, B1d. quod, BVR (margo Vict.) quos, d (in rasura) h K. et nos, BRd. elnus, V. Om. h.

[ocr errors]

quoque, om. d.

[ocr errors]

ornamenta, dh. ornamento, B. ornamenti, R. ornament, V. decent, B. a, B. Omitt. VRdh. Agrippina, B. Agrippinae, V. Agrippine, Rd. Agrippinae et, r. Agrippine et, h. Claudi, BVr. Claudii, Rdh. videremus, BVR. viderimus, dhẞr. Post hanc vocem habent libertis By, post vocem Caesaris h, sed versui suprascriptum, omitt. BV Rd. Est illa vox glossema librarii, qui nesciens Claudi Caesaris ab Agrippina pendere illum genitivum non habere unde penderet putavit et libertis adscripsit; et hoc ipso dativo eo magis carere possumus, quia ad verbum decerni addendum est ei i. e. opprobrio (vid. ad 32, 13.), subiectum autem verborum advenissent et remitti aut idem opprobrium aut venalicii greges habendum. tantum qui, B. tantumque de laureatis fascibus non, h. remittit leo unde, B. remittit inde illo, VR. remitti unde illo, d. remittit his qui illo, h. remittit his qui illo, dpp. remitti unde illi, Gron. At vulgata longe gravior et vehementior quo modo orta sit, facile explicatur, et illo est adverbium Plinio usitatissimum; vid. 2, 116. 170. 5, 55. 6, 98. 18, 328. cretatis, BRopy. creatis, Vk, ocreatis, Td.

-

diximus 3, 78. 5, 42. reddam, hr.

§ 202. propietatis, B1. natura, Bd (in rasura.) naturae, VR. Natura terrae, h. Naturae terra, r. excalata, h. Clypeam, ita nos scripsimus coll. 5, 24. Clupeam, BVRdßy. Clipeam, h. Africae, B. ericae, VRd. cretam, h. scorpionis, B. Baliaris, nos scripsimus; vid. ad § 31. Balliaris, RTd. Belliaris, V. Gallaris, B. Balearis, η βγ. Ebusitanas, B. busitana, VRdh.

C. PLINI SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBER XXXVI.

CAP. I. SECT. 1. Lapidum natura restat hoc est prae- § 1 cipua morum insania, etiam ut gemmae cum sucinis atque crystallinis murrinisque sileantur. Omnia namque quae usque ad hoc volumen tractavimus hominum genita causa videri possunt; montis natura sibi fecerat et quasdam conpages telluris visceribus densandis, simul ad fluminum inpetus domandos fluctusque frangendos ac minume quietas partis coercendas durissima sui materia. Caedimus hos trahimusque nulla alia quam deliciarum causa, quos transcendisse quoque mirum fuit. In portento prope maiores habuere Alpis ab 2 Hannibale exsuperatas et postea a Cimbris, nunc ipsae caeduntur in mille genera marmorum, promontoria aperiuntur

Ad hunc librum toti excussi sunt BdhV (§ 1—97.) R (§ 1—157.), ad § 94-97. 158. p.

C. Plini Secundi Histor. Natur. Incip. Lib. XXXVI. Editus Post Mortem Feliciter, B.

§ 1. praecipua morum, BRd. praecipuam eorum, V. praecipua marmorum, hp. gemma, VR. sucinis, BV. fucinis, d. succinis, TRhrßy. crystallinis murrinisque, BVRTdh (margo Vict.) crystalli cum murrhinis, B. silentur, VR. homini, K. genita causa, BVR. causa genita, Tdẞr. aliqua ex causa genita, Kh. et, BVR dh. ad, Br. — in telluris, K. densandis, Bd. densando, VRh. densandas, Br. Vid. ad 35, 8. Aluminum impetus, BV Rd. impetus fluminum, hẞr. domandos fluctusque frangendos, V d. frangendos fluctusque domandos, hr. domanda fluctusque frangendos, R. domandos fluctuus refrangendos, B. extrahimus, K.

§ 2. maiores, BVR. Pone habuere collocat h. matures, d. Alpis, V. Alpiis, B. Alpes, Rdhßr. ab, B. Omitt. VRdh. promunturia, BV.

[ocr errors]
[ocr errors]

mari et rerum natura agitur in planum. Evehimus ea quae - separandis gentibus pro terminis constituta erant, navesque marmorum causa fiunt ac per fluctus, saevissimam rerum naturae partem, huc illuc portantur iuga, maiore etiamnum venia quam cum ad frigidos potus vas petitur in nubila caeloque proxumae rupes cavantur ut bibatur glacie. Secum 3 quisque cogitet, quae pretia horum audiat, quas vehi trahique molis videat et quam sine iis multorum sit beatior vita; ista facere, immo verius pati mortalis quos ob usus quasve ad voluptates alias nisi ut inter maculas lapidum iaceant, ceu vero non tenebris noctium, dimidia parte vitae cuiusque, gaudia haec auferentibus.

2. Ingens ista reputantem subit etiam antiquitatis rubor. 4 Exstant censoriae leges glandia in cenis, glires et alia dictu minora adponi vetantes; marmora invehi, maria huius rei causa transiri, quae vetaret lex nulla lata est. II. Dicat fortassis aliquis: non enim invehebantur. Id quidem falso; 5 trecentas LX columnas M. Scauri aedilitate ad scaenam theatri temporari et vix mense uno futuri in usu viderunt portari silentio legum, sed publicis nimirum indulgentes vo

-

natura, Bdh. naturae, V R. in avesque, R. huc illuc, BVRTd, huc illucque, hẞ. iuga, BVRTdh. iuga montium, B. etiamnum, Vdh9. etiannum, B. etiam nunc, RTop. venia, BVRTdhpq. vesania, B. cum, BVRdopy. tum, h. frigidos, BVRdhopp. frangendos, r. potus, dhop. portus, VR. ut potuus, B, quod nisi est error librarii, Plinium quam cum frigidos in potus scripsisse crediderim, coll. 12, 2. portatur, K. glacie. Secum, VRdh. glacies. et cum, B.

[ocr errors]
[ocr errors]

praetia, B.

§ 3. quae, V Rd. et quae, B. cum, hy. harum, K. quas, BVRdh. quae, B. cum, 7. videat et, B. videam ad, V R. videat ad, dP. videat, Gron. hy. videt, K. videat. Sed et, ß. sine iis, B. sinetis, V. ́sine his, Rdeẞr. quam sine vita om. h. sine iis om. P. multorum, BVRdP. Omitt. cr. sit, BVRd. fuerit, eßy. Om. P. beatior, Be. viator, VRd. Om. P. vita, BVRe. via, d. Om. P. Ceterum post hanc vocem habent verba ad quam multorum neces sit necesse hẞ (ubi tamen quamque legitur) 7, neces sit necesse P, necem ad quam multorum sit necesse margo codicis d. Quae omnia BVRTd Harduinusque omittunt, et recte quidem, cum, quomodo illa interpolatio in codicibus modo decurtata, modo amplificata sit orta, ex accuratiore scripturae et in integrioribus et in corruptioribus libris prostantis exploratione pateat. Scilicet occasionem huius interpolationis dederunt verba videat et deinceps errore librariorum corrupta. immo verius, B. verius, VRdhopyr. At v. 22, 117. pati, Bdh. parti, V. parci, R. ob, BVRTdr. ab, h. ad, 3. ut, om. B.

-

[blocks in formation]

dimidia parte, BVRPdh. dimidiae parti, ßy.

glandia, VRdh. claudianae, B. At apte apposuit Ian. 8, gliresque, VRdhẞy. dictu minora, BVRd. delicatiora, et maria, Vr. in maria, R. et maria in, h.

vilaret, B.

« IndietroContinua »