Immagini della pagina
PDF
ePub

Tiberius Caesar Heliopolitarum caerimoniis repertam in hereditate eius qui praefuerat Aegypto obsianam imaginem Menelai, ex qua adparet antiquior materiae origo, nunc vitri similitudine interpolata. Xenocrates obsianum lapidem et in India et in Samnio Italiae et ad oceanum in Hispania tradit nasci. Fit et tincturae genere obsianum ad escaria vasa, et totum rubens vitrum atque non translucens haématinum appellatum; fit et album et murrina aut hyacinthos sapphi- 198 rosque imitatum et omnibus aliis coloribus, nec est alia nunc sequacior materia aut etiam picturae adcommodatior. Maxumus tamen honos in candido translucentibus, quam proxuma crystalli similitudine; usus vero ad potandum argenti metalla et auri pepulit. Est autem caloris inpatiens, ni praecedat 199 frigidus liquor, cum addita aqua vitreae pilae sole adverso in tantum candescant ut vestis exurant. Fragmenta teporata adglutinantur tamen; rursus tota fundi non queunt praeterquam abrupta sibimet in guttas, veluti cum calculi fiunt quos quidam abaculos appellant, aliquos et pluribus modis versicolores. Vitrum sulphuri concoctum feruminatur in lapidem.

[ocr errors]

§ 197. Heliopoliorum, B. repertam, Bdh. repertam ibi, βγ. obsianam, B. obsidianam, dr. ut Persidianam, h. imagine, h. qua, Bd. quo, hßy. nunc, om. r. interpolata, dh. interprolata, B. Om. r. obsianum, T. opsianum, B. obsidianum, dhẞr. et in, d. in, B2hẞy. Om. B'. et in Samio, Bh. et in Camnio, d. tradit nasci, Bd. nasci tradit, hẞr. Fit enim, Gesner. chrestom. p. 1045., quia Plin. post parenthesin a § 196. coeptam a lapide obsidiano ad vitrum redire videatur. tincturae, Bd (codd. Gel.) tenetum, h. genere, B2d (codd. Gel.) genera, B'. ex genere, h. opsianum, B. obsiani, h. obsidianum, d (codd. Gel.) Br. et, Bd (codd. Gel.) Om. h. haematinum, Bd. hematicum, h. haematinon, codd. Gel. Br. Fit et tinctura ex genere obsidianivasa totum ___ haematicum, Salmas. exerc. p. 64. a. E.

[ocr errors]

§ 198. murrina, ita nos scripsimus. murianam, B. murrinam, d. mirtinum, h. murrhinum, Br. ut, h. hyacinthos, Td. iacynthos, B. iacinctus, h. sappirosque, B. saphirusque et, h. aut sapphiros, Td.. et, om. h. Neq' est, B. alia nunc, Barbar. Bd. alianum ne, h. sequacior materia, Bd. materia sequacior, hẞr. in, Bh. Omitt. dr. translucentibus, B2d. tralucentibus, B1. translucente, hr (Salmas. exerc. p. 769. a. D. e libris.)

vitrea

§ 199. cum addita aqua, Bd. cum aqua addita, h. aut addita aqua, r. pila, hr. candescant, BT. candescat, d. excandescit, hr. excandescant, By. exurat, hr. Fracmenta, B. — temperata, hr. adglutinantur, B. tamen, B2. tantum, B1 dhẞy. tota, BTdhr (codd. Barbari.) Om. ß. fundi, Bdhr (codd. Barbari.) refundi, T. affundi, B. non queunt, BTdh (codd. Barbari.) nequeunt, r. abrupta, B (codd. Barbari.) abrupto, d. abruto, h. sibimet, Bdh. sibi nec, codd. Barbari et vetus Paris. ap. Dalec. in guttas, B. tinguit has, d. tingui has, margo Vict. tingit, h. tingui, 1 (codd. Barbari et vetus Paris.) Tingit ars, Hard. 7. Om. ß. De structura v. ad 32, 111. — abaculos, h. ab oculis, Bd. vocant, margo Vict. aliquos, Bdh. aliqui, K. etiam, By.

lapides, h.

et, Bdh.

68. Et peractis omnibus quae constant ingenio arte natu- 200 ram faciente, succurrit mirari nihil paene non igni perfici. XXVII. Accipit harenas, ex quibus aliubi vitrum, aliubi argentum, aliubi minium, aliubi plumbi genera, aliubi pigmenta, aliubi medicamenta fundit. Igni lapides in aes solvontur, igni ferrum gignitur ac domatur, igni aurum perficitur, igni cremato lapide caementa in tectis ligantur. Alia saepius uri 201 prodest eademque materia aliud gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis, quando ipse carbo viris habere incipit restinctus atque interisse creditus maioris fit virtutis. Inmensa, inproba rerum naturae portio et in qua dubium sit, plura absumat an pariat.

69. Est et ipsis ignibus medica vis. Pestilentiae quae ob- 202 scuratione solis contrahitur, ignes si fiant, multiformiter auxiliari certum est; Empedocles et Hippocrates id demonstravere diversis locis.,,Ad convolsa interiora viscera aut contunsa", M. Varro ipsis enim verbis eius utar,,pyxis sit", inquit, ,,focus; inde enim cinis lixivus potus medetur; licet videre gladiatores cum deluserunt hac iuvari potione." Quin et car- 203 bunculum genus morbi, quo duos consularis nuper absumptos

§ 200. Et, BTdh (margo Vict.) At, ßy.

constant, Bh. constat, dr.

plumbi

arte naturam, Bdh. arte natura, r. artem natura, Pẞy. faciente, Bd. fieri, hr. paene, om. h. igni, Bh. igne, dr. Accipit, BTPd. Ignis accipit,hẞr. aliubi, ita nos scripsimus sexies. aliube, B1 sexies. alibi, B2 sexies, dhr. Ceterum verba alibi vitrum omitt. dh, alibi vitrum_minium om. r. genera, B. plumbum, hr. plumbum alibi genera, d. Igni, nos scripsimus. igne, Bdhßy. At v. praecedentia et sequentia. igni, Bd. igne, hẞr. igni aurum perficitur, B (et Isidor. origg. XIX. 6, 2.) Omitt. Pdhßy. igni, B. igne, dhẞr. caementum tectis alligatur, hr.

--

-

[ocr errors]

--

§ 201. eademque, Bdh. aliaque, T. gignit, B. gignitur, Tah. Barbar. B. interiisse, dhßy. maris, B1.

βγ.

[blocks in formation]

Inmensa, BTdh.

interisse, Immensa et,

ignes si fiant, ignis suffitu, Br. Enpedocles, B. interiora, BTP d.

-

§ 202. obscuratione solis, BTPd. solis obscuratione, hßy. TPhr. ignes si fiunt, d. in ignes si fiant, B. ignis suffitum, K. multiformiter, TPKhr. multiformia, B. multiforma, d. demonstravere, Tdhr. demonstraverat, B. monstravere, B. Omitt. hẞy. M., BTdhr. ut M., Br. Varro, BTdhr. Varro autor est, B. pyxis sit, d. pyx sis sit, B. pixis, P. lixivus, h. lix cinis est, ẞr, quae est ineptissima interpolatio e codicibus deterioribus et verbis sequentibus procusa. Varro dicit visceribus convulsis aut contusis medicinam (hanc dicit pyxidem, qua medicamenta asservari solebant) petendam esse e foco. focus, BPdh. foci, Br. inde, Bd. idem, h. lixivus, Ph. lixius, B (margo Vict.) lixivius, dr. luxatis, K. Plin. formam a nobis receptam praefert etiam 14, 129. 15, 67. coll. Gesner. et Schneider. ind. script. rei rust. p. 238. licet, Bdh. ut licet, Br. deluserunt, BTd. deluserint, B. convulsi sunt, hr. deluxarunt, Pint. et Cornar. ad Dioscor. 5, 99. Vid. Lips. opp. III. p. 969.

[ocr errors]

indicavimus, querneus carbo tritus cum melle sanat. Adeo in rebus damnatis quoque ac tam nullis sunt aliqua commoda, ut carbone ecce atque cinere.

70. Non praeteribo et unum foci exemplum Romanis lit- 204 teris clarum. Tarquinio Prisco regnante tradunt repente in foco eius conparuisse genitale e cinere masculi sexus eamque quae insederat ibi, Tanaquilis reginae ancillam Ocresiam captivam, consurrexisse gravidam; ita Servium Tullium natum qui regno successit; inde et in regia cubanti ei puero caput arsisse creditumque laris familiaris filium: ob id compitalia ludos laribus primum instituisse.

§ 203. indicavimus 26, 5. B. iam, dhẞy. Vid. 11, 2.

tam,

querceus, h. in, B. ut, d. Omitt. Th. nullis, BTd. nullis incognitis, h. nulli incognitis, commoda, BTd. incommoda, P. remedia, hẞy. ut, BP. ut in, Br. et, dh. Vid. ad 32, 8. carbone, B. carbonem, dh. ecce, Bdh. fece, K. atque, Bd. et, hẞy. cinere, B. cinerem, dh.

r.

r.

[ocr errors]

§ 204. foco, h. exemplum, B. exemplar, Tdh (margo Vict.) eius, om. comparuisse, Bdhr (codd. Gel.) apparuisse, ß. genitale e, B. genitale, d. genitalem, h. cinerem, h. masculi, B. masculini, dhẞy. ibi, om. r. Ocresiam, B. Ocrestam, dh. Ocrisiam, Barbar. Br. Ocrestiam, margo Vict. et, Bd. Omitt. Ph. cubanti, Bd. accubanti, Ph. ei, B. et, Pdh. Omitt. βγ. puero caput, Bd. caput puero, Ph. arsisse, BT. arsisset, d. arsisse visum, Phẞr. ludos, BTdhr. et ludos, Br. Vid. Gronov. ad Liv. 1, 9. et Ruhnken. ad Terent. Andr. didasc. p. 3.

1

C. PLINI SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBER XXXVII.

PROOEM. SECT. 1. Ut nihil instituto operi desit, gemmae § 1 supersunt et in artum coacta rerum naturae maiestas, multis nulla sui parte mirabilior. Tantum tribuunt varietati, coloribus, materiae, decori, violari etiam signis, quae causa gemmarum est, quasdam nefas ducentes, aliquas vero extra pretia ulla taxationemque humanarum opum arbitrantes, ut plerisque ad summam absolutamque naturae rerum contemplationem satis sit una aliqua gemma. Quae fuerit origo et 2

Ad hunc librum toti excussi sunt BPdh, ad § 57-98. p.

C. Plini Secundi Naturalis Historiae Incipit Liber XXXVII. Editus Post Mortem, B.

§ 1. artum, Bd. arctum, Phẞr. multis, omitt. Ph. nulla sui, Pdh. nulla in, margo Vict. nulla, B. Tantam, C. varietati, Pdh. varietatis, B. varietatem, C. decori, BP. decorari, dh. violari, d. violare, BP Ch. Vid. 33, 22. signis, BP. signa, dh. quae causa gemmarum est, Bh. que cũ gemmarum est, d. Omitt. PBY, quibus adstipulatur Ian. At Plin. dicit nonnullos insanae suae gemmarum admirationis eo usque procedere, ut vel signa et scalpturas, quarum causa tamen (ad signandum scilicet, non ut ad corpus ornandum gestentur) dii gemmas procrearint, ab iis arcere velint. Aptissima igitur sunt illa verba philosophiae Plinii, qui hominum arrogantiae adversus naturam notandae nullam occasionem praetermittit. quasdam, B. gemmas, Per. Omitt. dh. De pronominibus quidam aliqui sibi oppositis v. ad 34, 106. operum, d. plerisque, om. C. absolute, C. naturae rerum, B. rerum naturae, Pdhy. Illud recipere non dubitavi, cum Plin. sine ullo discrimine et rerum natura (2, 238. 3, 2. 4. 4, 88. 5, 88. 97. 8, 45. 225. 10, 141. 11, 6. 16, 2. 26, 10. 29, 19. 36, 71.) et natura rerum (8, 102. 11, 1. 12. 18, 272. 36, 125.) dicat,

a quibus initiis in tantum admiratio haec exarserit, diximus quadamtenus in mentione auri anulorumque. Fabulae primordium a rupe Caucasi tradunt, Promethei vinculorum interpretatione fatali, primumque saxi eius fragmentum inclusum ferro ac digito circumdatum: hoc fuisse anulum et hoc

gemmam.

CAP. I. 2. His initiis coepit auctoritas in tantum amorem 3 elata ut Polycrati Samio insularum ac litorum tyranno felicitatis suae quam nimiam fatebatur etiam ipse satis piamenti in unius gemmae voluntario damno videretur si cum Fortunae volubilitate paria fecisset, planeque ab invidia eius abunde se redimi putaret si hoc unum doluisset. Adsiduo 4 ergo gaudio lassus, provectus navigio in altum, anulum mersit; at illum piscis eximia magnitudine regi natus escae vice raptum, ut faceret ostentum, in culina domino rursus Fortunae insidiantis manu reddidit. Sardonychem eam gemmam fuisse constat ostenduntque Romae, si credimus, in Concordiae delubro cornu aureo Augusti dono inclusam et novissimum prope locum tot praelatis optinentem.

§ 2. origo, Bdh. origo gemmarum, Pẞy. a, B. Omitt. Pdhẞy. initis, B'. in, omitt. Ph. tantum haec ratio animi, h. haec adimi ratio, P. diximus 33, 8. quadamtenus, B (margo Vict.) quadamtenus parte, Pdh (libri ap. Salmas. exerc. p. 393. a. F.) primordium, v. Isidor. origg. XVI. 6, 1. a rupe Caucasi, B2. a rupe Caucase, B1. a rupe Caucasea, Pẞr. aruspices ex Asia, dh. De genitivo v. ad 36, 16. futili, Dalec. eius, B (Isidor.) huius, Br. Omitt. PC dh. hoc fuisse, BPdhr (Reg. ap. Salmas. 1. 1. b. A.) Om. ß.

§ 3. His elata ut, P. Consentit B, nisi quod amorem in rasura, elata in margine habet. Omitt. dh. Polycrates, dh. Samio, BK (margo Vict.) severo Samio, PC. Samio severo, Br. Omitt. dh. insularum nimiam, BP (in quo tamen nimium legitur.) Omitt. dh. etiam, om. P. ipse, P. ipse qui felix erat, B. ipse quod felix erat, dh. volubilitate, etiam codd. Barbari, qui et mobilitate legi posse ait. fecisset, B. faceret, Pdhẞy.

[ocr errors]

putaret, om. P.

§ 4. ergo, pone l'assus collocat B, om. C. lassus, Bdh (codd. Barbari.) laxus, P. luxus, C. provectus, Bdh. eò provectus, P (margo Vict.) profectus, codd. Barbari, Br. eo profectus, C. Apte laudavit Ian. verba Herodoti 3, 41. ἀναγαγεῖν ἐκέλευε ἐς τὸ πέλαγος. a navigio, C. anulum, om. d. — at, Pd. Ad, Bh. regi notus, Pdh. reminatus, B.. culina, BC (margo Vict.) culinam, Pdhr. domino, B. domus, C (margo Vict.) domini, Pdhẞr. — manui, Ch. -ardonicem, d. in, omitt. Harduini operae. cornua, dh. aureo, B2Pd. auro, B'. aurea, h. Augusti, dhr. Augustae, Bß. Auguste, P. Et Ian. quidem praetulit Augustae, non recte, cum illa Augusti coniux a Plinio semper Livia vel Iulia Augusta, numquam Augusta dicatur. incluso, dh. tot praelatis, P. praelatis multis, B. tot vis regionis, d. totius regionis, h. optinentem, B. optinente, Pdh.

[ocr errors]
« IndietroContinua »