Immagini della pagina
PDF
ePub

Claudio consulibus. principes Campanorum veneno sibi mortem consciverunt. cum senatus Campanorum deligatus esset ad palos, ut securi feriretur, litteras a senatu missas Q. Fulvius consul, quibus iubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit, et lege agi iussit et supplicium peregit. cum in comitiis apud populum quaereretur, cui mandaretur Hispaniarum imperium, nullo id volente suscipere P. Scipio, P. filius qui in Hispania ceciderat, professus est se iturum, et suffragio populi consensuque omnium missus Novam Carthaginem expugnavit, cum ageret vicesimum quartum annum, videreturque divina stirpe genitus, quia et ipse, postquam togam acceperat, quotidie in Capitolio erat, et in cubiculo matris eius anguis saepenumero visus erat. res praeterea in Sicilia gestas continet, et amicitiam cum Aetolis iunctam bellumque gestum adversus Acarnanes et Philippum Macedoniae regem.

1. Cn. Fulvius Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium vocato de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres consuluerunt. Q. Fulvio Ap. Claudio, prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus, quos habebant, decreti, adiectumque, ne a Capua, quam obsidebant, abscederent prius quam expugnassent. ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum, quae in nullam umquam civitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum. et praetoribus prioris anni, M. Iunio in Etruria P. Sempronio in Gallia, cum binis legionibus, quas habuerant, prorogatum est imperium. prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu quem haberet: si supplemento opus esset, suppleret de legionibus, quibus P. Cornelius propraetor in Sicilia praeesset, dum ne quem militem legeret ex eo numero, quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem. C. Sulpicio, cui Sicilia evenerat, duae legiones, quas P. Cornelius habuisset, decretae et supplementum de exercitu Cn. Fulvii, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat. huic generi militum senatus eundem quem Cannensibus finem statuerat militiae. additum etiam utrorumque ignominiae est,

ne in oppidis hibernarent, neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent. L. Cornelio in Sardinia duae legiones datae, quibus Q. Mucius praefuerat: supplementum, si opus esset, consules scribere iussi. T. Otacilio et M. Valerio Siciliae Graeciaeque ora cum legionibus classibusque quibus praeerant decretae. quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebant naves. tribus et viginti legionibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum.

II. Principio eius anni cum de litteris L. Marcii referretur, res gestae magnificae senatui visae: titulus honoris, quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato,,propraetor senatui" scripserat, magnam partem hominum offendebat: rem mali exempli esse, imperatores legi ab exercitibus, et sollemne auspicatorum comitiorum in castra et provincias procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem transferri. et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum differri eam consultationem, donec proficiscerentur equites, qui ab Marcio litteras attulerant. rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit; eam utramque rem curae fore senatui: adscribi autem,,propraetori L. Marcio“ non placuit, ne id ipsum, quod consultationi reliquerant, pro praeiudicato ferret. dimissis equitibus de nulla re prius consules rettulerunt, omniumque in unum sententiae congruebant, agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent, quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum, cui Cn. Scipio imperator praefuisset. ea res cum tribunis acta promulgataque est.

Sed aliud certamen occupaverat animos. C. Sempronius Blaesus die dicta Cn. Fulvium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus vexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum praecipitem perduxisse dictitans, neminem praeter Cn. Fulvium ante corrupisse omnibus vitiis legiones suas quam proderet. itaque vere dici posse prius eos perisse quam viderent

hostem, nec ab Hannibale sed ab imperatore suo victos esse. neminem, cum suffragium ineat, satis cernere, cui imperium, cui exercitum permittat. quid interfuisse inter Tib. Sempronium? cum ei servorum exercitus datus esset, brevi effecisse disciplina atque imperio, ut nemo eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset, praesidio sociis, hostibus terrori essent; Cumas Beneventum aliasque urbes eos velut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse: Cn. Fulvium Quiritium Romanorum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos, servilibus vitiis imbuisse. ergo effecisse ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et imbelles inter hostes essent, nec impetum modo Poenorum sed ne clamorem quidem sustinere possent. nec hercule mirum esse cessisse milites in acie, cum primus omnium imperator fugeret: magis mirari se aliquos stantes cecidisse, et non omnes comites Cn. Fulvii fuisse pavoris ac fugae. C. Flaminium, L. Paulum, L. Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam deserere circumventos exercitus: Cn. Fulvium prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse. facinus indignum esse, Cannensem exercitum, quod ex acie fugerit, in Siciliam deportatum, ne prius inde dimittatur quam hostis ex Italia decesserit, et hoc idem in Cn. Fulvii legionibus nuper decretum: Cn. Fulvio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse; et eum in ganea lustrisque, ubi iuventam egerit, senectutem acturum: milites, qui nihil aliud peccaverint, quam quod imperatoris similes fuerint, relegatos prope in exsilium ignominiosam pati militiam. adeo imparem libertatem Romae diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse. III. reus ab se culpam in milites transferebat: eos ferociter pugnam poscentes productos in aciem, non eo quo voluerint, quia serum diei fuerit, sed pòstero die, et tempore et loco aequo instructos, seu famam seu vim hostium non sustinuisse. cum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum, ut Varronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores. qui autem solum se restantem prodesse rei publicae, nisi si mors sua remedio publicis

cladibus futura esset, potuisse? non se inopia commeatus, non in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumventum: vi aperta, armis, acie victum. nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut pavorem facere. bis est accusatus pecuniaque anquisitum: tertio testibus datis, cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pavorisque initium a praetore ortum, ab eo desertos milites, cum haud vanum timorem ducis crederent, terga dedisse; tanta ira accensa est, ut capite anquirendum contio succlamaret. de eo quoque novum certamen ortum: nam cum bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis appellati collegae negarunt se in mora esse, quo minus, quod ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret, quoad vel capitis vel pecuniae iudicasset privato. tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn. Fulvio dixit, diemque comitiis ab C. Calpurnio praetore urbis petit. inde alia spes ab reo temptata est, si adesse in iudicio Q. Fulvius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinqua spe Capuae potiundae. id cum per litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Fulvius, negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua, postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fulvius exsulatum Tarquinios abiit. id ei iustum exsilium esse scivit plebs.

IV. Inter haec vis omnis belli versa in Capuam erat. obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur; nec aut famem tolerare servitia ac plebs poterant, aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas. inventus est Numida, qui acceptis litteris, evasurum se professus, praestaret promissum. per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis, dum aliquid virium superesset, ab omni parte eruptionem temptandi. ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedites superabantur. sed nequaquam tam laetum vincere quam triste vinci ulla parte erat ab obsesso et propè expugnato hoste. inita tandem ratio est,

ut quod viribus deerat, arte aequaretur. ex omnibus legionibus electi sunt iuvenes maxime vigore ac levitate corporum veloces; eis parmae breviores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data praefixa ferro, quale hastis velitaribus inest. eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt et vehi post sese et desilire perniciter, ubi datum signum esset. postquam adsuetudine quotidiana satis intrepide fieri visum est, in campum, qui medius inter castra murumque erat, adversus instructos Campanorum equites processerunt; et, ubi ad coniectum teli ventum est, signo dato velites desiliunt. pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, iaculaque cum impetu alia super alia emittunt. quibus plurimis in equos virosque passim coniectis permultos vulneraverunt, pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt. inde equitatu quoque superior Romana res fuit. institutum ut velites in legionibus essent. auctorem peditum equiti immiscendorum centurionem Q. Navium ferunt, honorique id ei apud imperatorem fuisse.

V. Cum in hoc statu ad Capuam res essent, Hannibalem diversum Tarentinae arcis potiundae Capuaeque retinendae trahebant curae. vicit tamen respectus Capuae, in quam omnium sociorum hostiumque conversos videbat animos, documento futurae, qualemcumque eventum defectio ab Romanis habuisset. igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni graviore armatu cum delectis peditum equitumque, quam poterat aptissimis ad maturandum iter, in Campaniam contendit. secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti. in valle occulta post Tifata montem imminentem Capuae consedit. advenfens cum castellum Galatiam praesidio vi pulso cepisset, in circumsedentes Capuam se vertit. praemissis namque nuntiis Capuam, quo tempore castra Romana adgressurus esset, ut eodem et illi ad eruptionem parati portis omnibus sese effunderent, ingentem praebuit terrorem. nam alia parte ipse adortus est, alia Campani omnes,

« IndietroContinua »