Immagini della pagina
PDF
ePub

iustitium omnium rerum futurum videbatur, donec alter consul ad urbem venisset. otium, ut solet, excitavit plebis rumores: belli diuturnitatem et vastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, et exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis caesos exercitus querebantur, et consules bellicosos ambo, viros acresque nimis et feroces, creatos, qui vel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare civitatem forent passuri.

XXVII. Interrupit hos sermones nocte, quae pridie Quinquatrus fuit, pluribus simul locis circa forum incendium ortum. eodem tempore septem tabernae, quae postea quinque, et argentariae, quae nunc novae appellantur, arsere. comprehensa postea privata aedificia neque enim tum basilicae erant, comprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium. aedis Vestae vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt. nocte die continuatum incendium fuit; nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse, quod pluribus simul locis, et iis diversis, ignes coorti essent. itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit, qui quorum opera id confla tum incendium profiteretur, praemium fore libero pecuniam, servo libertatem. eo praemio inductus Campanorum Calaviorum servus Manus ei nomen erat indicavit

dominos et quinque praeterea iuvenes nobiles Campanos, quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant, id incendium fecisse, vulgo que facturos alia, ni comprendantur. comprehensi ipsi familiaeque eorum. et primo elevabatur index indiciumque: pridie eum verberibus castigatum ab dominis discessisse, per iram ac levitatem ex re fortuita crimen commentum. ceterum ut coram coarguebantur, et quaestio ex ministris facinoris foro medio haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos servosque conscios animadversum est. indici libertas data et viginti milia aeris.

Consuli Laevino Capuam praetereunti circumfusa multitudo Campanorum est, obsecrantium cum lacrimis,

ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent, nomenqué Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent. Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam esse; publicas inimicitias hostiles et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret. nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia, sí qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et laniare et trucidare quodcumque obvium detur. alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos. inventurum in semusto foro consulem vestigia sceleris Campanorum. Vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperii Romani. se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri. Laevinus Campanos iure iurando a Flacco adactos, quinto die quam ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam iussit. hac circumfusus multitudine, simul Siculis obviam egressis secutisque, Romam pervenit, clarissimarum urbium excidio celeberrimis viris victos bello accusatores in urbem adducens.

De re publica tamen primum ac de provinciis ambo consules ad senatum rettulere. XXVIII. ibi Laevinus, quo statu Macedonia et Graecia, Aetoli Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique, exposuit: Philippum, inferentem bellum Aetolis, in Macedoniam retro ab se compulsum ad intima penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse; classem satis esse ad arcendum Italia regem. haec de se deque provincia, cui praefuerat. consulum de provinciis communis relatio fuit. decrevere patres, ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale provincia esset, alter classem, cui T. Otacilius praefuisset, Siciliamque provinciam cum L. Cincio praetore obtineret. exercitus eis duo decreti, qui in Etruria Galliaque essent: eae quattuor erant legiones. urbanae duae superioris anni in Etruriam, duae, quibus Sulpicius consul praefuisset, in Galliam mitterentur. Galliae et le

gionibus praeesset, quem consul, cuius Italia provincia esset, praefecisset. in Etruriam C. Calpurnius post praeturam prorogato in annum imperio missus. et Q. Fulvio Capua provincia decreta prorogatumque in annum imperium: exercitus civium sociorumque minui iussus, ut ex duabus legionibus una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent, dimissis qui plurima stipendia haberent; et sociorum septem milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem ratione stipendiorum habita in veteribus militibus dimittendis. Cn. Fulvio consuli superioris anni nec de provincia Apulia nec de exercitu, quem habuerat, quicquam mutatum: tantum in annum prorogatum imperium est. P. Sulpicius collega eius omnem exercitum praeter socios navales iussus dimittere est. item ex Sicilia exercitus, cui M. Cornelius praeesset, ubi consul in provinciam venisset, dimitti iussus. L. Cincio praetori ad obtinendam Siciliam Cannenses milites dati duarum instar legionum. totidem legiones in Sardiniam P. Manlio Vulsoni praetori decretae, quibus L. Cornelius in eadem provincia priore anno praefuerat. urbanas legiones ita scribere consules iussi, ne quem militem facerent, qui in exercitu M. Claudii M. Valerii Q. Fulvii fuissent, neve eo anno plures quam una et viginti Romana legiones essent.

XXIX. His senatus consultis perfectis sortiti provincias consules. Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello adversus Hannibalem Laevino evenit. quae sors, velut iterum captis Syracusis, ita exanimavit Siculos exspectatione sortis in consulum conspectu stantes, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos hominum converterint, et postmodo sermones praebuerint. circumibant enim senatum cum veste sordida adfirmantes se non modo suam quisque patriam sed totam Siciliam relicturos, si eo Marcellus iterum cum imperio redisset. nullo suo merito eum ante implacabilem in se fuisse: quid iratum, quod Romam de se questum venisse Siculos sciat, facturum! obrui Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam velut dedi noxae inimico. hae Siculorum querellae domos primum nobilium circumlatae, cele

brataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum partim invidia Marcelli excitabat, in senatum etiam pervenerunt. postulatum a consulibus est, ut de permutandis provinciis senatum consulerent. Marcellus, si iam auditi ab senatu Siculi essent, aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere: nunc, ne quis timore frenari eos dicere posset, quo minus de eo libere querantur, in cuius potestate mox futuri sint, si collegae nihil intersit, mutare se provinciam paratum esse. deprecari senatus praeiudicium: nam cum extra sortem collegae optionem dari provinciae iniquum fuerit, quanto maiorem iniuriam immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri? ita senatus, cum quid placeret magis ostendisset quam decresset, dimittitur. inter ipsos consules permutatio provinciarum, rapiente fato Marcellum ad Hannibalem, facta est, ut ex quo primus post tot adversas secundae pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum, prosperis tum maxime bellicis rebus, caderet.

XXX. Permutatis provinciis Siculi in senatum introducti multa de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum verba fecerunt, in gratiam publicam avertentes. Hieronymum ac postea Hippocraten atque Epicyden tyrannos cum ob alia tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem invisos fuisse sibi. ob eam causam et Hieronymum a principibus iuventutis prope publico consilio interfectum, et in Epicydis Hippocratisque eaedem septuaginta nobilissimorum iuvenum coniurationem factam; quos Marcelli mora destitutos, quia ad praedictum tempus exercitum ad Syracusas non admovisset, indicio facto omnes ab tyrannis interfectos. eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis. numquam deinde principes Syracusanorum desisse ad Marcellum transire pollicerique se urbem, cum vellet, ei tradituros; sed eum primo vi capere maluisse; dein, cum id neque terra mari omnia expertus potuisset, auctores traditarum Syracusarum fabrum aerarium Sosim et Moericum Hispanum quam prin

cipes Syracusanorum habere, totiens id nequiquam ultro offerentes, praeoptasse, quo scilicet iustiore de causa vetustissimos socios populi Romani trucidaret ac diriperet. si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginiensium animis bellum cum populo Romano gessissent, quid ultra quam quod fecerit, nisi ut deleret Syracusas, facere hostiliter Marcellum potuisse? certe praeter moenia et tecta exhausta urbis ac refracta ac spoliata deum delubra, dis ipsis ornamentisque eorum ablatis, nihil re lictum Syracusis esse. bona quoque multis adempta ita, ut ne nudo quidem solo, reliquiis direptae fortunae, alere sese ac suos possent. orare se patres conscriptos, ut si nequeant omnia, saltem quae compareant cognoscique possint, restitui dominis iubeant. talia conquestos cum excedere ex templo, ut de postulatis eorum patres consuli possent, Laevinus iussisset,,,maneant," inquit Marcellus,,,ut coram iis respondeam, quando ea condicione pro vobis, patres conscripti, bella gerimus, ut victos armis accusatores habeamus. duae captae hoc anno urbes, Capua Fulvium reum, Marcellum Syracusae habeant“. XXXI. reductis in curiam legatis tum consul „,non adeo maiestatis" inquit,,populi Romani imperiique huius oblitus sum, patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam accusantibus Graecis fuerim. sed non quid ego fecerim in disquisitionem venit, quam quid isti pati debuerint. qui si non fuerunt hostes, nihil interest, nunc an vivo Hierone Syracusas violaverim. sin autem desciverunt ** portas, legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem ac moenia clauserunt, exercituque Carthaginiensium adversus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia, cum fecerint, indignatur? tradentes urbem principes Syracusanorum aversatus sum; Sosim et Moericum Hispanum, quibus tantum crederem, potiores habui? non estis extremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obiciatis: quis est vestrum qui se mihi

« IndietroContinua »