Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

saevitiam sic patriae patiendo ac ferendo leniendam esse. adnisi omnes cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt. XXXV. Post diem tertium eius diei praetorum comitia habita. praetores creati L. Porcius Licinus C. Mamilius C. et A. Hostilii Catones. comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt. C. Terentius Varro in Etruriam pro praetore missus, ut ex ea provincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret, quem T. Quinctius consul habuerat. et T. Manlius trans mare legatus iret, viseretque quae ibi gererentur: simul quod Olympiae ludicrum ea aestate futurum erat, quod maximo coetu celebraretur, ut, si tuto per hostem posset, adiret id concilium, ut qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini cives relegati ab Hannibale essent, domos redirent, scirentque, sua omnia iis, quae ante bellum habuissent, reddere populum Romanum.

et

Quia periculosissimus annus imminere videbatur, neque consules in re publica erant, in consules designatos omnes versi, quam primum eos sortiri provincias, praesciscere, quam quisque eorum provinciam quem hostem haberet, volebant. de reconciliatione etiam gratiae eorum in senatu actum est principio facto a Q. Fabio Maximo. inimicitiae autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque Livio sua calamitas fecerat, quod spretum se in ea fortuna credebat. itaque is magis implacabilis erat, et nihil opus esse reconciliatione aiebat: acrius et intentius omnia gesturos timentes, ne crescendi ex se inimico collegae potestas fieret. vicit tamen auctoritas senatus, ut positis simultatibus communi animo consilioque administrarent rem publicam. provinciae iis non permixtae regionibus, sicut superioribus annis, sed diversae extremis Italiae finibus, alteri adversus Hannibalem Bruttii Lucani, alteri Gallia adversus Hasdrubalem, quem iam Alpibus appropinquare fama erat, decreta. exercitum e duobus, qui in Gallia quique in Etruria esset, addito urbano, eligeret quem mallet, qui Galliam esset sortitus. cui Bruttii provincia evenisset, novis legionibus urbanis scriptis, utrius mallet consulum prioris anni ex

ercitum sumeret; relictum Q. Fulvius proconsul acciperet, eique in annum imperium esset. et C. Hostilio, cui pro Etruria Tarentum mutaverant provinciam, pro Tarento Capuam mutaverunt. legio una data est, cui Fulvius proximo anno praefuerat.

XXXVI. De Hasdrubalis adventu in Italiam cura in dies crescebat. Massiliensium primum legati nuntiaverunt eum in Galliam transgressum, erectosque adventu eius, quia magnum pondus auri attulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gallorum animos. missi deinde cum iis legati ab Roma Sex. Antistius et M. Raecius ad rem inspiciendam rettulerant, misisse se cum Massiliensibus ducibus, qui per hospites eorum, principes Gallorum, omnia explorata referrent: pro comperto habere, Hasdrubalem ingenti iam coacto exercitu proximo vere Alpes traiecturum, nec tum eum quicquam aliud morari, nisi quod clausae hieme Alpes essent.

In locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus nauguratusque; et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marcii, qui biennio ante mortuus erat. hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego. censa civium capita centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus quam qui ante bellum fuerat. eo anno primum, ex quo Hannibal in Italiam venisset, comitium tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C. Servilio. et plebeiis ludis biduum instauratum a Q. Mamilio et M. Caecilio Metello aedilibus plebis; et tria signa ad Cereris iidem dederunt; et Iovis epulum fuit ludorum causa.

Consulatum inde ineunt C. Claudius Nero et M. Livius iterum. qui quia iam designati provincias sortiti erant, praetores sortiri iusserunt. C. Hostilio urbana evenit; addita et peregrina, ut tres in provincias exire possent. A. Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia evenit. summa legionum trium et viginti ita per provin cias divisa, ut binae consulum essent, quattuor Hispania

haberet, binas tres praetores, in Sicilia, in Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria, duas Q. Fulvius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Salentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuae; duae urbanae ut scriberentur. primis quattuor legionibus populus tribunos creavit, in ceteras consules miserunt.

XXXVII. Priusquam consules proficiscerentur, novemdiale sacrum fuit, quia Veiis de caelo lapidaverat. sub unius prodigii, ut fit, mentionem alia quoque nuntiata, Menturnis aedem Iovis et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo tacta. Menturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis rivum in porta fluxisse. et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat. haec procurata hostiis maioribus prodigia, et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum novemdiale instauratum, quod in Armilustro lapidibus visum pluere. liberatas religione mentes turbavit rursus nuntiatum Frusinone natum infantem esse quadrimo parem, nec magnitudine tam mirandum quam quad is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus, mas an femina esset, natus erat. id vero haruspices ex Etruria acciti foedum ac turpe prodigium dicere, extorre agro Romano, procul terrae contactu, alto mergendum. vivum in arcam condidere, provectumque in mare proiecerunt. decrevere item pontifices, ut virgines ter novenae per urbem euntes carmen canerent. id cum in Iovis Statoris aede discerent conditum ab Livio poeta carmen, tacta de caelo aedis in Aventino Iunonis reginae; prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae, quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt, ad quas ex dotibus stipem conferrent. inde donum pelvis aurea facta lataque in Aventinum; pure casteque a matronis sacrificatum. confestim ad aliud sacrificium eidem divae ab decemviris edicta dies, cuius ordo talis fuit: ab aede Apollinis boves feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae. post

eas duo signa cupressea Iunonis reginae portabantur. tum septem et viginti virgines, longam indutae vestem, carmen in Iunonem reginam canentes ibant, illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum, si referatur. virginum ordinem sequebantur decemviri coronati laurea praetextatique. a porta Iugario vico in forum venere. in foro pompa constitit, et per manus reste data virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt. inde vico Tusco Velabroque per Bovarium forum in clivum Publicium atque aedem Iunonis reginae perrectum. ibi duae hostiae ab decemviris immolatae, et simulacra cupressea in aedem illata.

XXXVIII. Deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque, quam prioribus annis quisquam meminerat habitum: nam et bello terror duplicatus novi hostis in Italiam adventu, et minus iuventutis erat, unde scriberent milites. itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam vacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus recusantibus edixere in diem certam, ut, quo quisque iure vacationem haberet, ad senatum deferret. ea die ad senatum hi populi venerunt, Ostiensis. Alsiensis Antias Anxurnas Menturnensis Sinuessanus et ab supero mari Senensis. cum vacationes suas quisque populus recitaret, nullius, cum in Italia hostis esset, praeter Antiatem Ostiensemque vacatio observata est; et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti, supra dies triginta non pernoctaturos se extra moenia coloniae suae, donec hostis in Italia esset. cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus, ne Gallos Cisalpinos neve Etruriam erectam in spem rerum novarum sollicitaret, et Hannibalem suo proprio occupandum bello, ne emergere ex Bruttiis atque obviam ire fratri posset, Livius cunctabatur, parum fidens suarum provinciarum exercitibus: collegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus et tertio, cui Q. Claudius Tarenti praeesset, electionem habere: intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa. senatus liberam potestatem

consulibus fecit et supplendi unde vellent, et eligendi de omnibus exercitibus quos vellent permutandique, et ex provinciis quos e re publica censerent esse traducendi. omnia cum summa concordia consulum acta. volones in undevicesimam et vicesimam legiones scripti. magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equituni mille, mixtos Numidas Hispanosque, M. Lucretium has copias navibus adduxisse; et sagittariorum funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium misisse.

XXXIX. Auxerunt Romae tumultum litterae ex Gallia adlatae ab L. Porcio praetore: Hasdrubalem movisse ex hibernis et iam Alpes transire; octo milia Ligurum conscripta armataque coniunctura se transgresso in Italiam esse, nisi mitteretur in Ligures, qui eos bello occuparet: se cum invalido exercitu, quoad tutum putaret, progressurum. hae litterae consules raptim confecto dilectu maturius quam constituerant exire in provincias coegerunt ea mente, ut uterque hostem in sua provincia contineret, neque coniungi aut conferre in unum vires pateretur. plurimum in eam rem adiuvit opinio Hannibalis, quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando, quae ipse in transitu nunc Rhodani nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat. ea tardius movendi ex hibernis causa fuit. ceterum Hasdrubali et sua et aliorum spe omnia celeriora atque expeditiora fuere. non enim receperunt modo Arverni eum deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam secutae sunt ad bellum. et cum per munita pleraque transitu fratris, quae antea invia fuerant, ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine perviis Alpibus factis inter mitiora iam transibat hominum ingenia. invisitati namque antea alienigenis, nec videre ipsi advenam in sua terra adsueti, omni generi humano insociabiles erant. et primo ignari, quo Poenus pergeret, suas rupes suaque castella et pecorum hominumque prae

« IndietroContinua »