Immagini della pagina
PDF
ePub

que Romano milite cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis. Hasdrubal clamore equitum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit, tumultumque ante vallum et trepidationem suorum et procul signa legionum fulgentia plenosque hostium campos vidit, equitatum omnem extemplo in equites emittit; ipse cum peditum agmine castris egreditur, nec ex ordine solito quicquam acie instruenda mutat. equitum iam diu anceps pugna erat, nec ipsa per se decerni poterat, quia pulsis, quod prope in vicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat: sed ubi iam haud plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum omnem levemque armaturam, in medium acceptam divisamque in partes duas, in subsidiis post cornua locat. inde, ubi incipiendae iam pugnae tempus erat, Hispanos ea media acies fuit presso gradu incedere iubet; ipse e dextro cornu ibi namque praeerat - nuntium ad Silanum et Marcium mittit, ut cornu ibi extenderent in sinistram partem, quem ad modum se tendentem ad dextram vidissent, et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum hoste, quam coire inter se mediae acies possent. ita diductis cornibus cum ternis peditum cohortibus ternisque equitum turmis, ad hoc velitibus, citato gradu in hostem ducebant, sequentibus in obliquum aliis. sinus in medio erat, qua segnius Hispanorum signa incedebant. et iam conflixerant cornua, cum, quod roboris in acie hostium erat, Poeni veterani Afrique nondum ad teli coniectum venissent, neque in cornua, ut adiuvarent pugnantes, discedere auderent, ne aperirent mediam aciem venienti ex adverso hosti. cornua ancipiti proelio urgebantur: eques levisque armatura, velites, circumductis alis in latera incurrebant; cohortes a fronte urgebant, ut abrumperent cornua a cetera acie. XV. et cum ab omni parte haudquaquam par pugna erat, tum quod turba Baliarium tironumque Hispanorum Romano Latinoque militi obiecta erat: et procedente iam die vires deficere Hasdrubalis exercitum coeperant, oppressos matutino tumultu

coactosque, priusquam cibo corpora firmarent, raptim in aciem exire. ad id sedulo diem extraxerat Scipio, ut sera pugna esset: nam ab septima demum hora peditum signa cornibus incucurrerunt, ad medias acies aliquanto serius pervenit pugna, ut prius aestus a meridiano sole laborque standi sub armis et simul fames sitisque corpora adficerent, quam manus cum hoste consererent. ita steterunt scutis innixi. nam super cetera elephanti etiam, tumultuoso genere pugnae equitum velitumque et levis armaturae consternati, e cornibus in mediam aciem sese intulerant. fessi igitur corporibus animisque rettulere pedem, ordines tamen servantes, haud secus quam si imperio ducis cederent integra acies. sed cum eo ipso acrius, ubi inclinatam sensere rem, victores se undique invehe rent, nec facile impetus sustineri posset, quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal, ab tergo esse colles tutumque receptum, si modice se reciperent clamitans, tamen vincente metu verecundiam cum proximus quisque hostem cederet, terga extemplo data, atque in fugam sese omnes effuderunt. ac primo consistere signa in radicibus collium ac revocare in ordines militem coeperant cunctantibus in adversum collem erigere aciem Romanis; deinde, ut inferri impigre signa viderunt, integrata fuga in castra pavidi compelluntur. nec procul vallo Romanus aberat, cepissentque tanto impetu castra, ni se ex vehementi sole, qualis inter graves imbre nubes effulget, tanta vis aquae deiecisset, ut vix in castra sua receperint se victores, quosdam etiam religio ceperit ulterius quicquam eo die conandi. Carthaginienses, quamquam fessos labore ac vulneribus nox imberque ad necessariam quietem vocabat, tamen, quia metus et periculum cessandi non dabat tempus, prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex propinquis vallibus congestis augent vallum, munimento sese, quando in armis parum praesidii foret, defensuri. sed transitio sociorum, fuga ut tutior mora videretur, fecit. principium defectionis ab Attene regulo Turdetanorum factum est, is cum magna popularium manu transfugit; inde duo

munita oppida cum praesidiis tradita a praefectis Romano. et ne latius inclinatis semel ad defectionem animis serperet res, silentio proximae noctis Hasdrubal castra movet.

XVI. Scipio, ut prima luce qui in stationibus erant rettulerunt profectos hostes, praemisso equitatu signa ferri iubet: adeoque citato agmine ducti sunt, ut si via recta vestigia sequentes issent, haud dubie adsecuturi fuerint. ducibus est creditum, brevius aliud esse iter ad Baetim fluvium, ut transeuntes adgrederentur. Hasdrubal clauso transitu fluminis ad Oceanum flectit, et iam inde fugientium modo effusi abibant. itaque ab legionibus Romanis aliquantum intervalli fuit: eques levisque arinatura nunc ab tergo nunc ab lateribus occurrendo fatigabat morabaturque. sed cum ad crebros tumultus signa consisterent, et nunc equestria nunc cum velitibus auxiliisque peditum proelia consererent, supervenerunt legiones. inde non iam pugna sed trucidatio velut pecorum fieri, donec ipse dux fugae auctor in proximos colles cum sex milibus ferme semermium evasit: ceteri caesi captique. castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communiverunt, atque inde, cum hostis nequiquam subire iniquo ascensu conatus esset, haud difficulter sese tutati sunt. sed obsidio in loco nudo atque inopi vix in paucos dies tolerabilis erat, itaque transitiones ad hostem fiebant. postremo dux ipse navibus acceptis nec procul inde aberat mare nocte relicto exercitu Gades perfugit. Scipio fuga ducis hostium audita decem milia peditum mille equites relinquit Silano ad castrorum obsidionem; ipse cum ceteris copiis septuagesimis castris protinus causis regulorum civitatiumque cognoscendis, ut praemia ad veram meritorum aestimationem tribui possent, Tarraconem rediit. post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad nova consilia gentem quoque suam obedientem haberet, cum paucis popularibus in Africam traiecit, non tam evidenti eo tempore subitae mutationis causa, quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei, ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse. Mago inde remissis ab

Hasdrubale navibus Gades petit: ceteri deserti ab ducibus, pars transitione, fuga dissipati per proximas civitates sunt, nulla numero aut viribus manus insignis.

Hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi Hispania Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post bellum initum, quinto quam P. Scipio provinciam et exercitum accepit. haud multo post Silanus debellatum referens Tarraconem ad Scipionem rediit. XVII. L. Scipio cum multis nobilibus captivis nuntius receptae Hispaniae Romam est missus. et cum ceteri laetitia gloriaque ingenti eam rem vulgo ferrent, unus, qui gesserat, inexplebilis virtutis veraeque laudis, parvum instar eorum, quae spe ac magnitudine animi concepisset, receptas Hispanias ducebat. iam Africam magnamque Carthaginem et in suum decus nomenque velut consuminatam eius belli gloriam spectabat. itaque praemoliendam sibi ratus iam rem conciliandosque regum gentiumque animos, Syphacem primum regem statuit temptare. Masaesuliorum is rex erat: Masaesulii, gens adfinis Mauris, in regionem Hispaniae maxime qua sita nova Carthago est spectant. foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat; quod haud gravius ei sanctiusque quam vulgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides, ratus fore, oratorem ad eum C. Laelium cum donis mittit. quibus barbarus laetus, et quia res tum prosperae ubique Romanis, Poenis autem in Italia adversae, in Hispania nullae iam erant, amicitiam se Romanorum accipere adnuit; firmandae eius fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano. ita Laelius in id modo fide ab rege accepta, tutum adventum fore, ad Scipionem redit. magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res erat Africae, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam, quod freto exiguo dirimuntur, positis. dignam itaque rem Scipio ratus quae, quonian non aliter posset, nagno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone, M. Silano Carthagine nova, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis ierat, ad praesidium Hispaniae relictis, ipse cum C. Laelio

duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus tranquillo mari plurimum remis, interdum et leni adiuvante vento in Africam traiecit. forte ita incidit, ut eo ipso tempore Hasdrubal pulsus Hispania, septem triremibus portum invectus, ancoris positis terrae applicaret naves, cum conspectae duae quinqueremes, haud cuiquam dubio, quin hostium essent, opprimique a pluribus priusquam portum intrarent possent, nihil aliud quam tumultum ac trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naves expedientium fecerunt. percussa enim ex alto vela paulo acriori vento prius in portum intulerunt quinqueremes, quam Poeni ancoras molirentur; nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. ita in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi ad regem pergunt. XVIII. magnificumque id Syphaci nec erat aliter visum, duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes venisse. utrumque in hospitium invitat; et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad colloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse, quod colloquendo fini. ret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere in iussu senatus posse. illud magno opere tendente rege, ne alter hospitum exclusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas haud abnuit; cenatum que simul apud regem est, et eodem etiam decto Scipio atque Hasdrubal, quia ita cordi erat regi, accubuerunt. tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas, ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliaret: mirabilioremque sibi eum virum congresso coram visum prae se ferebat quam bello rebus gestis. nec dubitare quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate eam artem illius viri ad conciliandos animos esse. itaque non quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Carthaginiensibus esse, quam quo modo Africam T. LIVI PARS III.

16

« IndietroContinua »