Immagini della pagina
PDF
ePub

tutantibus repentino adventu cepit. inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem appulit. Ingauni - Ligurum ea gens est bellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis montanis. igitur Poenus Savone, oppido Alpino, praeda deposita et decem longis navibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritimam oram, quia fama erat Scipionem traiecturum, ipse societate cum Ingaunis, quorum gratiam malebat, composita montanos instituit oppugnare. et crescebat exercitus in dies, ad famam nominis eius Gallis undique confluentibus. ea litteris res cognita Sp. Lucretii, ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent laetati, si par aliud inde bellum, duce tantum mutato, oreretur, curam ingentem accendit patribus. itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum admovere Ariminum iusserunt, et Cn. Servilio praetori negotium datum, ut si e re publica censeret esse, urbanas legiones, imperio cui videretur dato, ex urbe duci iuberet. M. Valerius Laevinus Arretium eas legiones duxit.

Eisdem diebus naves onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octavio, qui provinciae praeerat, captae sunt. eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Valerius praedam Etruscam Ligurumque montanorum captivos Carthaginem portantes tradit. in Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum. pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit. propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum gestarum titulo, Punicis Graecisque litteris insculpto.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA
LIBER XXIX.

EPITOME. Ex Sicilia C. Laelius in Africam a Scipione missus ingentem praedam reportavit, et mandata Masinissae Scipioni exposuit conquerentis, quod nondum exercitum in Africam traiecisset. bellum in Hispania finitum victore Romano, quod Indebilis excitaverat; ipse in acie occisus, Mandonius exposcentibus Romanis a suis deditus. Magoni, qui in Gallia et Liguribus erat, ex Africa militum ampla manus missa et pecuniae, quibus auxilia conduceret, praeceptumque, ut se Hannibali iungeret. Scipio a Syracusis in Bruttios traiecit, et Locros pulso Punico praesidio fugatoque Hannibale recepit. pax cum Philippo facta est. Idaea mater deportata est Romam a Pessinunte oppido Phrygiae, carmine in libris Sibyllinis invento, pelli Italia alienigenam hostem posse, si mater Idaea deportata Romam esset. tradita autem est Romanis per Attalum regem Asiae. lapis erat quem matrem deum incolae dicebant. excepit P. Scipio Nasica, Cn. filius eius qui in Hispania perierat, vir optimus a senatu iudicatus, adolescens nondum quaestorius, quoniam ita responsum iubebat, ut numen id ab optimo viro exciperetur consecrareturque. Locrenses legatos Romam miserunt, qui de impotentia Pleminii legati quererentur, quod pecuniam Proserpinae abstulerat, et liberos eorum ac coniuges stupraverat. Pleminius in catenis Romam perductus in carcere mortuus est. cum falsus rumor de P. Scipione proconsule, qui in Sicilia erat, in urbem perlatus esset, tamquam ibi luxuriaretur, missis ob hoc legatis a senatu, qui explorarent, an ea vera essent, purgatus infamia Scipio in Africam traiecit senatus permissu. Syphax accepta in matrimonium filia Hasdrubalis Gisgonis, amicitiam quam. cum Scipione iunxerat renuntiavit. Masinissa rex Maesuliorum, dum pro Carthaginiensibus in Hispania militat, amisso patre Gala de regno exciderat. quo per bellum saepe repetito, aliquot proeliis a Syphace rege Numidarum victus in totum privatus est; et cum ducentis equitibus exsul Scipioni se iunxit, et cum eo primo statim bello Hannonem Hamilcaris filium cum ampla manu occidit. Scipio adventu Hasdrubalis et Syphacis, qui prope cum centum milibus armatorum venerant, ab obsidione Uticae depulsus hiberna communivit. Sempronius consul in agro Crotoniensi prospere adversus Hannibalem pugnavit. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita ducenta quattuordecim

milia. inter censores M. Livium et Claudium Neronem notabilis discordia fuit: nam et Claudius Livio collegae equum ademit, quod a populo damnatus actusque in exsilium fuerat, et Livius Claudio, quod falsum in se testimonium dixisset et quod non bona fide secum in gratiam redisset. idem omnes tribus extra unam aerarias reliquit, quod et innocentem se condemnassent et postea consulem censoremque fecissent.

I. Scipio postquam in Siciliam venit, voluntarios milites ordinavit centuriavitque. ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore, inermes circa se habebat, ignorantes, quem ad usum neque centuriati neque armati servarentur. tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites, qui secum in Africam traicerent, legit, diemque iis, qua equis armisque instructi atque ornati adessent, edixit. gravis ea militia procul domo terra marique multos labores magna pericula adlatura videbatur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. ubi dies quae dicta erat advenit, arma equosque ostenderunt. tum Scipio renuntiari sibi dixit, quosdam equites Siculorum tamquam gravem et duram horrere eam militiam. si qui ita animati essent, malle eos iam tum fateri, quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse. expromerent quid sentirent; cum bona venia se auditurum. ubi ex iis unus ausus est dicere se prorsus, si sibi utrum velit liberum esset, nolle militare: tum Scipio ei,,quoniam igitur, adolescens, quid sentires non dissimulasti, vicarium tibi expediam, cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas, et tecum hinc extemplo domum dueas, exerceas, docendum cures equo armisque". laeto condicionem accipienti unum ex trecentis, quos inermes habebat, tradit. ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere. ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica impensa. docendorum curam Siculi habuerunt, quia edictum imperatoris erat, ipsum militaturum, qui ita non fecisset. egregiam hanc alam equitum evasisse ferunt, multisque proeliis rem publicam adiuvisse. Legiones inde cum in

spiceret, plurimorum stipendiorum ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militaverant; quos cum optima disciplina institutos credebat, tum etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse urbium oppugnandarum: nihil enim parvum sed Carthaginis iam excidia agitabat animo. inde exercitum per oppida dispertit; frumentum Siculorum civitatibus imperat, ex Italia advecto parcit; veteres paves reficit, et cum iis C. Laelium in Africam praedatum mittit; novas Panormi subducit, quia ex viridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.

Praeparatis omnibus ad bellum, Syracusas nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas venit. Graeci res a quibusdam Italici generis, eadem vi qua per bellum ceperant retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant. omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit. non ipsis tantum ea res, sed omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad bellum adiuverunt.

Eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum conciente Indebili, nulla alia de causa quàm per admirationem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto. eum superesse unum ducem Romanis ceteris ab Hannibale interfectis rebatur: eo nec in Hispania caesis Scipionibus alium quem mitterent habuisse, et postquam in Italia gravius bellum urgeret, adversus Hannibalem eum arcessitum. praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani haberent, exercitum quoque inde veterem deductum: trepida omnia ut inconditam turbam tironum esse. numquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore. servitum ad eam diem aut Carthaginiensibus aut Romanis, nec in vicem his aut illis, sed interdum utrisque simul. pulsos ab Romanis Carthaginienses: ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni imperio externo soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque. haec aliaque dicendo non populares modo sed Ausetanos quoque, vicinam gentem, concitat et alios

finitimos sibi atque illis populos. itaque intra paucos dies triginta milia peditum quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt. II. Romani quoque imperatores L. Lentulus et L. Manlius Acidinus, ne glisceret primo neglegendo bellum, iunctis et ipsi exercitibus per agrum Ausetanum, hostico tamquam pacato clementer ductis militibus, ad sedem hostium pervenere. trium milium spatio procul a castris eorum posuerunt castra. primo per legatos nequiquam temptatum, ut discederetur ab armis. dein, cum in pabulatores Romanos impetus repente ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione Romana equitatu equestre proelium fuit haud sane memorando in partem ullam eventu. sole oriente postero die armati instructique omnes mille ferme passus procul a castris Romanis aciem ostendere. medii Ausetani erant, cornua dextrum Ilergetes, laevum ignobiles tenebant Hispani populi; inter cornua et mediam aciem intervalla patentia satis late fecerunt, qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent. et Romani more suo exercitum cum struxissent, id modo hostium imitati sunt, ut inter legiones et ipsi patentes equiti relinquerent vias. ceterum Lentulus ei parti usum equitis fore ratus, quae prior in dehiscentem intervallis hostium aciem equites emisisset, Ser. Cornelio tribuno militum imperat, equites per patentes in hostium acie vias permittere equos iubeat. ipse coepta parum prospere pedestri pugna, tantum moratus dum cedenti duodecimae legioni, quae in laevo cornu adversus Ilergetes locata erat, tertiam decimam legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, postquam aequata ibi pugna est, ad L. Manlium inter prima signa hortantem, ac subsidia quibus res postulabat locis inducentem venit; indicat tuta ab laevo cornu esse: iam missum esse ab se Cornelium Servium procella equestri hostes circumfusurum. vix haec dicta dederat, cum Romani equites in medios invecti hostes simul pedestres acies turbarunt, simul equitibus Hispanorum viam immittendi equos clauserunt. itaque omissa pugna equestri ad pedestrem Hispani descenderunt. Romani imperatores ut

« IndietroContinua »