Immagini della pagina
PDF
ePub

bantur. Hasdrubal intentissima conquisitione cum ad triginta milia peditum, tria equitum confecisset, non tamen ante adventum Syphacis castra propius hostem movere est ausus. Syphax cum quinquaginta milibus peditum, decem equitum advenit, confestimque motis a Carthagine castris haud procul Utica munitionibusque Romanis consedit. quorum adventus hoc tamen momenti fecit, ut Scipio, cum quadraginta ferme dies nequiquam omnia experiens obsedisset Uticam, abscederet inde irrito incepto. etiam enim hiems instabat castra hiberna in promontorio, quod tenui iugo continenti adhaerens in aliquantum maris spatium extenditur, communit; uno vallo et navalia castra amplectitur. iugo medio legionum castris impositis latus ad septemtrionem versum subductae naves navalesque socii tenebant, meridianam vallem ad alterum litus equitatus. haec in Africa usque ad extre mum autumni gesta.

[ocr errors]

XXXVI. Praeter convectum undique ex populatis circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia advectos, Cn. Octavius propraetor ex Sardinia ab Tib. Claudio praetore, cuius ea provincia erat, ingentem vim frumenti advexit; horreaque non solum quae iam facta erant repleta, sed nova aedificata. vestimenta exercitui deerant: id mandatum Octavio, ut cum praetore ageret, si quid ex ea provincia comparari ac mitti posset. ea quoque haud segniter curata res: mille ducentae togae brevi spatio et duodecim milia tunicarum missa.

Aestate ea, qua haec in Africa gesta sunt, P. Sempronius consul, cui Bruttii provincia erat, in agro Crotoniensi cum Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio conflixit. agminibus magis quam acie pugnatum est. Romani pulsi, et tumultu verius quam pugna ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti: in castra trepide reditum; neque oppugnare tamen ea hostes ausi. ceterum silentio proximae noctis profectus inde consul, praemisso nuntio ad P. Licinium proconsulem, ut suas legiones admoveret, copias coniunxit. ita duo duces, duo exercitus ad Hannibalem redierunt. nec mora dimicandi facta, cum

consuli duplicatae vires, Poeno recens victoria animo esset. in primam aciem suas legiones Sempronius induxit; in subsidiis locatae P. Licinii legiones. consul principio pugnae aedem Fortunae primigeniae vovit, si eo die hostes fudisset; composque eius voti fuit. fusi ac fugati Poeni, supra quattuor milia armatorum caesa, paulo minus trecenti vivi capti, et equi quadraginta, et undecin militaria signa. perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit. Eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam continet, totam ferme ad Magonem ac per eum ad spem novandi res versam. eas quaestiones ex senatus consulto minime ambitiose habuit; multique nobiles Etrusci, qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo praesentes erant condemnati: postea conscientia sibimet ipsi exsilium consciscentes, cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum, quae publicari poterant, pigneranda poenae praebebant.

XXXVII. Dum haec consules diversis regionibus agunt, censores interim Romae M. Livius et C. Claudius senatum recitaverunt. princeps iterum lectus Q. Fabius Maximus. notati septem, nemo tamen qui sella curuli sedisset. sarta tecta acriter et cum summa fide exegerunt; viam e foro Bovario et ad Veneris circa foros publicos et aedem matris magnae in Palatio faciendam locaverunt. vectigal etiam novum ex salaria annona statuerunt. sextante sal et Romae et per totam Italiam erat. Romae pretio eodem, pluris in foris et conciliabulis, et alio alibi pretio praebendum locaverunt. id vectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant, populo iratum, quod iniquo iudicio quondamı damnatus esset; et in pretio salis maxime oneratas tribus, quarum opera damnatus erat credebant. inde Salinator Livio inditum cognomen. lustrum conditum serius, quia per provincias dimiserunt censores, ut civium Romanorum in exercitibus, quantus ubique esset, referretur numerus. censa cum iis ducenta decem quattuor milia hominum. condidit lustrum C. Clau

dius Nero. duodecim deinde coloniarum, quod numquam ante factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus, censum acceperunt, ut, quantum numero militum, quantum pecunia valerent, in publicis tabulis monumenta exstarent. equitum deinde census agi coeptus est; et ambo forte censores equum publicum habebant. cum ad tribum Polliam ventum est, in qua M. Livii nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum censorem, „cita“ inquit Nero,,M. Livium: " et sive ex residua vetere simultate, sive intempestiva iactatione severitatis inflatus, M. Livium, quia populi iudicio esset damnatus, equum vendere iussit. item M. Livius, cum ad tribum Arniensem et nomen collegae ventum est, vendere equum C. Claudium iussit duarum rerum causa, unius, quod falsum adversum se testimonium dixisset, alterius, quod non sincera fide secum in gratiam redisset. aeque foedum certamen inquinandi famam alterius cum suae famae damno factum est exitu censurae. cum in leges iurasset C. Claudius et in aerarium escendisset, inter nomina eorum, quos aerarios relinquebat, dedit collegae nomen. deinde M. Livius in aerarium venit, et praeter Maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque condemnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum Romanum omnem, quattuor et triginta tribus, aerarios reliquit, quod et innocentem se condemnassent et condemnatum consulem et censorem fecissent, neque infitiari possent aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse. inter quattuor et triginta tribus et C. Claudium aerarium fore: quod si exemplum haberet bis eundem aerarium relinquendi, C. Claudium nominatim se inter aerarios fuisse relicturum. pravum certamen notarum inter censores: castigatio inconstantiae populi censoria et gravitate temporum illorum digna. in invidia censores cum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn. Baebius tribunus plebis diem ad populum utrisque dixit. ea res consensu patrum discussa est, ne postea obnoxia populari aurae censura esset.

XXXVIII. Eadem aestate in Bruttiis Clampetia a consule vi capta, Consentia et Pandosia et ignobiles aliae

civitates voluntate in dicionem venerunt. et cum comitiorum iam appeteret tempus, Cornelium potius ex Etruria, ubi nihil belli erat, Romam acciri placuit. is consules Cn. Servilium Caepionem et C. Servilium Geminum creavit. inde praetoria comitia habita. creati P. Cornelius Lentulus P. Quinctilius Varus P. Aelius Paetus P. Villius Tappulus: fi duo cum aediles plebis essent, praetores creati sunt. consul comitiis perfectis ad exercitum in Etruriam redit.

Sacerdotes eo anno mortui atque in locum eorum suffecti: Tib. Veturius Philo flamen Martialis in locum M. Aemilii Regilli, qui priore anno mortuus erat, creatus inauguratusque; in M. Pomponii Mathonis et auguris et decemviri locum creati decemvir M. Aurelius Cotta, augur Tib. Sempronius Gracchus admodum adolescens, quod tum perrarum in mandandis sacerdotiis erat. quadrigae aureae eo anno in Capitolio positae ab aedilibus curulibus C. Livio et M. Servilio Gemino. et ludi Romani biduum instaurati, item per biduum plebeii ab aedilibus P. Aelio P. Villio. et Iovis epulum fuit ludorum causa.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA
LIBER XXX.

EPITOME. In Africa Carthaginienses et eundem Syphacem Numidiae regem Hasdrubalemque Scipio pluribus proeliis vicit adiuvante Masinissa, bina hostium castra expugnavit, in quibus quadraginta milia hominum ferro ignique consumpta sunt. Syphacem per C. Laelium et Masinissam cepit. Masinissa Sophonibam, uxorem Syphacis, filiam Hasdrubalis, captam statim adamavit et nuptiis factis uxorem habuit. castigatus a Scipione venenum ei misit, quo hausto illa decessit. effectumque est multis Scipionis victoriis, ut Carthaginienses, in desperationem acti, in auxilium publicae salutis Hannibalem revocarent. isque anno sexto decimo Italia decedens in Africam traiecit, temptavitque per colloquium pacem cum Scipione componere, et cum de condicionibus pacis T. LIVI PARS III.

21

non convenisset, acie victus est. pax Carthaginiensibus data est petentibus. Hannibal Gisgonem pacem dissuadentem manu sua detraxit; excusata deinde temeritate facti ipse pacem suasit. reversus in urbem Scipio amplissimum nobilissimumque egit triumphum, quem Q. Terentius Culleo senator pilleatus secutus est. Scipio Africanus incertum militari prius favore an populari aura ita cognominatus sit: primus certe hic imperator victae a se nomine gentis nobilitatus est. Mago, qui bello in agro Insubrium cum Romanis conflixerat, vulneratus, dum in Africam per legatos revocatus reverteretur, ex vulnere mortuus est. Masinissae regnum restitutum est.

sextus de

1. Cn. Servilius et C. Servilius consules cimus is annus belli Punici erat - cum de re publica belloque et provinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres, ut consules inter se compararent sortirenturve, uter Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet. cui Bruttii evenissent, exercitum a P. Sempronio acciperet: P. Sempronius ei quoque enim proconsuli imperium in annum prorogabaturP. Licinio succederet, is Romam reverteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior civis habebatur. congestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis nobilis idem ac dives erat, forma viribusque corporis excellebat, facundissimus habebatur seu causa oranda, seu in senatu ad populum suadendi ac dissuadendi locus esset, iuris pontificii peritissimus. super haec bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat. quod in Bruttiis provincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum: M. Cornelius novo consuli tradere exercitum iussus; ipse prorogato imperio Galliam provinciam obtinere cum legionibus iis, quas L. Scribonius priore anno habuisset. sortiti deinde provincias: Caepioni Bruttii, Servilio Gemino Etruria evenit. tum praetorum provinciae in sortem coniectae: iuris dictionem urbanam Paetus Aelius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam P. Villius, Ariminum cum duabus legionibus sub Lucretio Spurio eae fuerant — Quinctilius Varus est sortitus. et Lucretio prorogatum imperium, ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exaedificaret. P. Sci

« IndietroContinua »