Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

XXX. Summotis pari spatio armatis cum singulis interpretibus congressi sunt, non suae modo aetatis maximi duces, sed omnis ante se memoriae, omnium gentium cui libet regum imperatorumve pares. paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti conticuere. tum Hannibal prior: si hoc ita fato datum erat, ut qui primus bellum intuli populo Romano, quique totiens prope in manibus victoriam habui, is ultro ad pacem petendam venirem, laetor te mihi sorte potissimum datum, a quo peterem. tibi quoque inter multa egregia non in ultimis laudum hoc fuerit, Hannibalem, cui tot de Romanis ducibus victoriam di dedissent, tibi cessisse, teque huic bello, vestris plus quam nostris cladibus insigni, finem imposuisse. hoc quoque ludibrium casus ediderit fortuna, ut cum patre tuo consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam veniam. optimum quidem fuerat eam patribus nostris mentem datam ab dis esse, ut et vos Italiae et nos Africae imperio contenti essemus: neque enim ne vobis quidem Sicilia ac Sardinia satis digna pretia sunt pro tot classibus, tot exercitibus, tot tam egregiis amissis ducibus. sed praeterita magis reprehendi possunt quam corrigi. ita aliena appetiimus ut de nostris dimicaremus, nec in Italia solum vobis bellum, nobis in Africa esset, sed et vos in portis vestris prope ac moenibus signa armaque hostium vidistis, et nos ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum exaudimus. quod igitur nos maxime abominamur, vos autem ante omnia optaretis, in meliore vestra fortuna de pace agitur. agimus ei, quorum maxime interest pacem esse, et qui quodcumque egerimus, ratum civitates nostrae habiturae sint. animo tantum nobis opus est non abhorrente a quietis consiliis. "quod ad me attinet, iam aetas senem in patriam revertentem, unde puer profectus sum, iam secundae, iam adversae res ita fraudaverunt, ut rationem sequi quam fortunam malim tuam et adolescentiam et perpetuam felicitatem, ferociora utraque quam quietis opus est consiliis, metuo. non temere incerta casuum reputat, quem fortuna numquam

decipit. quod ego fui ad Trasumennum ad Cannas, id tu hodie. vixdum militari aetate imperio accepto omnia audacissime incipientem nusquam fefellit sua fortuna. patris et patrui persecutus mortem ab calamitate vestrae domus decus insigne virtutis pietatisque eximiae cepisti; amissas Hispanias reciperasti quattuor inde Punicis exercitibus pulsis consul creatus, cum ceteris ad tutandam Italiam parum animi esset, transgressus in Africam, duobus hic exercitibus caesis, binis eadem hora captis simul incensisque castris, Syphace potentissimo rege capto, tot urbibus regni eius, tot nostri imperii ereptis, me sextum decimum iam annum haerentem in possessione Italiae detraxisti. potest victoriam malle quam pacem animus. novi spiritus magnos magis quam utiles: et mihi talis aliquando fortuna adfulsit. quodsi in secundis rebus bonam quoque mentem darent dei, non ea solum quae evenissent, sed etiam ea quae evenire possent, reputaremus. ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum. quem modo castris inter Anienem atque urbem vestram positis signa inferentem in moenia Romana hic cernas duobus fratribus, fortissimis viris clarissimis imperatoribus orbatum, ante moenia prope obsessae patriae, quibus terrui vestram urbem, ea pro mea deprecantem. maximae cuique fortunae minime credendum est: in bonis tuis rebus, nostris dubiis, tibi iam ampla ac speciosa danti est pax, nobis petentibus magis necessaria quam honesta. melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria; haec in tua, illa in deorum manu est. ne tot annorum felicitatem in unius horae dederis discrimen; cum tuas vires, tum vim fortunae Martemque belli communem propone animo. utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt: nusquam minus quam in bello eventus respondent. non tantum ad id, quod data pace iam habere potes, si proelio viceris, gloriae adieceris, quantum ademeris, si quid adversi eveniat. simul parta ac sperata decora unius horae fortuna evertere potest. omnia in pace iungenda tuae potestatis sunt, P. Corneli: tunc ea habenda fortuna erit, quam di dederint. inter pauca felicitatis

virtutisque exempla M. Atilius quondam in hac eadem terra fuisset, si victor pacem petentibus dedisset patribus nostris non statuendo felicitati modum nec cohibendo efferentem se fortunam, quanto altius elatus erat, eo foedius corruit. est quidem eius qui dat, non qui petit, condiciones dicere pacis: sed forsitan non indigni simus, qui nobismet ipsi multam irrogemus: non recusamus quin omnia, propter quae bellum initum est, vestra sint, Sicilia Sardinia Hispania, quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari: Carthaginienses inclusi Africae litoribus vos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique videamus regentes imperia. haud negaverim, propter non nimis sincere petitam aut exspectatam nuper pacem suspectam esse vobis Punicam fidem. multum, per quos petita sit, ad fidem tuendae pacis pertinet, Scipio. vestri quoque, ut audio, patres non nihil etiam ob hoc, quia parum dignitatis in legatione erat, negaverunt pacem: Hannibal peto pacem, qui neque peterem, nisi utilem crederem, et propter eandem utilitatem tuebor eam propter quam petii. et quem ad modum, quia a me bellum coeptuni est, ne quem eius paeniteret, quoad id ipsi invidere dei, praestiti, ita adnitar, ne quem pacis per me partae paeniteat".

XXXI. Adversus haec imperator Romanus in hanc fere sententiam respondit: ,,non me fallebat, Hannibal, ab adventus tui spe Carthaginienses et praesentem indutiarum fidem et spem pacis turbasse: neque tu id sane dissimulas, qui de condicionibus superioribus pacis omnia subtrahas praeter ea, quae iam pridem in nostra potestate sunt. ceterum ut tibi curae est sentire cives tuos, quanto per te onere leventur, sic mihi laborandum est, ne, si quae tunc pepigerunt, hodie subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant. indigni, quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit vobis fraus petitis. neque patres nostri priores de Sicilia, neque nos de Hispania fecimus bellum: et tunc Mamertinorum sociorum periculum, et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt arma. vos lacessere et tu ipse fateris et dei testes T. LIVI PARS III.

23

et

sunt, qui et illius belli exitum secundum ius fasque dederunt et huius dant et dabunt. quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini, et vim fortunae reputo, omnia quaecumque agimus subiecta esse mille casibus scio ceterum quem ad modum superbe et violenter me faterer facere, si, priusquam in Africam traiecissem, te tua voluntate cedentem Italia et imposito in naves exercitu ipsum venientem ad pacem petendam aspernarer; sic nunc, cum prope manu consertum restitantem ac tergiversantem in Africam attraxerim, nulla sum tibi verecundia obstrictus. proinde si quid ad ea, quae tum pax conventura videbatur · quae sit multa navium cum commeatu per indutias expugnatarum legatorumque violatorum adicitur, est quod referam ad consilium: sin illa quoque gravia videntur, bellum parate, quoniam pacem pati non potuistis".

Ita infecta pace ex colloquio ad suos cum se recepissent, frustra verba praelata renuntiant: armis decernendum esse habendamque eam fortunam, quam dei dedissent. XXXII. In castra ut est ventum, pronuntiant ambo, arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset, victores: Roma an Carthago iura gentibus darent, ante crastinam noctem scituros. neque enim Africam aut Italiam, sed orbem terrarum victoriae praemium fore: par periculum praemio, quibus adversae pugnae fortuna fuisset. nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignota terra, et Carthagini supremo auxilio effuso adesse videbatur praesens excidium.

Ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri. anceps igitur spes metus miscebant animos; contemplantibusque modo suam modo hostium aciem, cum oculis magis quam ratione pensarent vires, simul laeta simul tristia obversabantur. quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendɔ atque hortando subiciebant. Poenus sedecim anno

um se

rmis de quam

prom

asque de inet, el

rep

rum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos, et sua cuique decora, ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem venerat, refeille es rebat; Scipio Hispanias et recentia in Africa proelia et violente confessionem hostium, quod neque non petere pacem ecissen propter metum neque manere in ea prae insita animis narese perfidia potuissent. ad hoc colloquium Hannibalis, in asper secreto habitum ac liberum fingenti quae vult, flectit; ntem ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad m tibi Aegates pugnaverint insulas, ea illis exeuntibus in aciem ae tu portendisse deos. adesse finem belli ac laboris. in manineun bus esse praedam Carthaginis, reditum domum in patriam que ad parentes liberos coniuges penatesque deos. celsus haec corpore, vultuque ita laeto, ut vicisse iam crederes, niam dicebat. instruit deinde primos hastatos, post eos principes, triariis postremam aciem clausit. XXXIII. non confertas autem cohortes ante sua quamque signa instruebat, sed manipulos aliquantum inter se distantes, ut esset spatium qua elephanti hostium acti nihil ordines turbarent. Laelium, cuius ante legati, eo anno quaestoris extra sortem ex senatus consulto opera utebatur, cum Italico equitatu ab sinistro cornu, Masinissam Numidasque ab dextro opposuit. vias patentes inter manipulos antesignanorum velitibus ea tunc levis armatura erat complevit, dato praecepto, ut ad impetum elephantorum aut post directos refugerent ordines, aut in dextram laevamque discursu applicantes se antesignanis viam, qua irruerent in ancipitia tela, beluis darent. Hannibal ad terrorem primos elephantos octoginta autem erant, quot nulla umquam in acie ante habuerat instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque Baliaribus Maurisque admixtis; in secunda acie Carthaginienses Afrosque et Macedonum legionem; modico deinde intervallo relicto subsidiariam aciem Italicorum militum - Bruttii plerique erant, vi ac necessitate plures quam sua voluntate decedentem ex Italia secuti instruxit. equitatum et ipse circumdedit cornibus, dextrum Carthaginienses, sinistrum Numidae tenuerunt. Varia adhortatio erat in exercitu inter

Suprem

um,

sile

ra gentil

enim

praen

ae p lump

mo aut

e duo

imi due

ra aut

spes

odo su

m ration sabant

im ann

[ocr errors]

--

« IndietroContinua »