Immagini della pagina
PDF
ePub

tot homines, quibus non lingua, non mos, non lex, non arma, non vestitus habitusque, non causa militandi eadem esset. auxiliaribus et praesens et multiplicata ex praeda merces ostentabatur; Galli proprio atque insito in Romanos odio accenduntur; Liguribus campi uberes Italiae deductis ex asperrimis montibus in spem victoriae ostentantur; Mauros Numidasque Masinissae impotenti futuro dominatu terrent, aliae aliis spes ac metus iactantur. Carthaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulchra maiorum, liberi cum parentibus, coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentantur.

Cum maxime haec imperator apud Carthaginienses, duces suarum gentium inter populares, pleraque per interpretes [inter] immistos alienigenis agerent, tubae cornuaque ab Romanis cecinerunt, tantusque clamor ortus, ut elephanti in suos sinistro maxime cornu verterentur, Mauros ac Numidas. addidit facile Masinissa perculsis terrorem, nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio. paucae tamen bestiarum intrepidae in hostem actae inter velitum ordines cum multis suis vulneribus ingentem stragem edebant. resilientes enim ad manipulos velites, cum viam elephantis, ne obtererentur, fecissent, in ancipites ad ictum utrimque coniciebant hastas, nec pila ab antesignanis cessabant, donec undique incidentibus telis exacti ex Romana acie hi quoque in suo dextro cornu ipsos Carthaginiensium equites in fugam verterunt. Laelius ut turbatos vidit hostes, addidit perculsis terrorem.

XXXIV. Utrimque nudata equite erat Punica acies, cum pedes concurrit, nec spe nec viribus iam par. ad hoc dictu parva, sed magna eadem in re gerenda momenta: congruens clamor a Romanis eoque maior et terribilior, dissonae illis, ut gentium multarum discrepantibus linguis, voces; pugna Romana stabilis et suo et armorum pondere incumbentium in hostem, concursatio et velocitas illine maior quam vis. igitur primo impetu extemplo movere loco hostium aciem Romani. ala deinde et umbone pulsantes, in summotos gradu illato, aliquantum spatii

velut nullo resistente incessere, urgentibus et novissimis primos, ut semel motam aciem sensere; quod ipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat. apud hostes auxiliares cedentes secunda acies, Afri et Carthaginienses, adeo non sustinebant, ut contra etiam, ne resistentes pertinaciter primos caedendo ad se perveniret hostis, pedem referrent. igitur auxiliares terga dant repente, et in suos versi partim refugere in secundam aciem, partim non recipientes caedere, ut et paulo ante non adiuti et tunc exclusi. et prope duo iam permixta proelia erant, cum Carthaginienses simul cum hostibus simul cum suis cogerentur manus conserere. non tamen ita perculsos iratosque in aciem accipere, sed densatis ordinibus in cornua vacuumque circa campum extra proelium eicere, ne pavido fuga vulneribus milite sinceram et integram aciem miscerent. ceterum tanta strages hominum armorumque locum, in quo steterant paulo ante auxiliares, compleverat, ut prope difficilior transitus esset, quam per confertos hostes fuerat. itaque qui primi erant, hastati per cumulos corporum armorumque et tabem sanguinis qua quisque poterat sequentes hostem et signa et ordines confuderunt. principum quoque signa fluctuari coeperant vagam ante se cernendo aciem. quod Scipio ubi vidit, receptui propere canere hastatis iussit; et sauciis in postremam aciem subductis principes triariosque in cornua inducit, quo tutior firmiorque media hastatorum acies esset. ita novum de integro proelium ortum est: quippe ad veros hostes perventum erat, et armorum genere et usu militiae et fama rerum gestarum et magnitudine vel spei vel periculi pares. sed et numero superior Romanus erat, et animo, quod iam equites iam elephantos fuderat, iam prima acie pulsa in secundam pugnabat. XXXV. in tempore Laelius ac Masinissa, pulsos per aliquantum spatii secuti equites, revertentes in aversam hostium aciem incurrere. is demum equitum impetus fudit hostem. multi circumventi in acie caesi; per patentem circa campum fuga sparsi tenente omnia equitatu passim interierunt. Carthaginiensium sociorumque caesa eo die supra milia

viginti, par ferme numerus captus cum signis militaribus centum triginta duobus, elephantis undecim. victores ad mille et quingenti cecidere.

Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit, omnia et in proelio et ante aciem, priusquam excederet pugna expertus, et confessione etiam Scipionis omniumque peritorum militiae omnem illam laudem adeptus, singulari arte aciem eo die instruxisse: elephantos in prima fronte, quorum fortuitus impetus atque intolerabilis vis signa sequi et servare ordines, in quo plurimum spei ponerent, Romanos prohiberent; deinde auxiliares ante Carthaginiensium aciem, ne homines mixti ex colluvione omnium gentium, quos non fides teneret sed merces, liberum receptum fugae haberent, simul primum ardorem atque impetum hostium excipientes fatigarent, ac, si nihil aliud, vulneribus suis ferrum hostium hebetarent; tum, ubi omnis spes, milites Carthaginienses Afrosque, ut omnibus rebus aliis pares, eo quod integri cum fessis ac sauciis pugnarent, superiores essent; Italicos, incertos, socii an hostes essent, in postremam aciem summotos. hoc edito velut ultimo virtutis opere Hannibal cum Hadrumetum refugisset, accitusque inde Carthaginem sexto ac tricesimo post anno, quam puer inde profectus erat, redisset, fassus in curia est non proelio modo se sed bello victum, nec spem salutis alibi quam in pace impetranda esse.

XXXVI. Scipio confestim a proelio expugnatis hostium castris direptisque cum ingenti praeda ad mare ac naves rediit, nuntio adlato P. Lentulum cum quinquaginta rostratis, centum onerariis, cum omni genere commeatus ad Uticam accessisse. admovendum igitur undique terrorem perculsae Carthagini ratus, misso Laelio Romam cum victoriae nuntio, Octavium terrestri itinere ducere legiones Carthaginem iubet: ipse ad suam veterem nova Lentuli classe adiuncta profectus ab Utica portum Carthaginis petit. haud procul aberat, cum velata infulis ramisque oleae Carthaginiensium occurrit navis. decem legati erant principes civitatis, auctore Hannibale missi

ad petendam pacem. qui cum ad puppim praetoriae navis accessissent velamenta supplicium porrigentes, orantes implorantesque fidem ac misericordiam Scipionis, nullum iis aliud responsum datum, quam ut Tynetem venirent: eo se moturum castra. ipse ad contemplandum Carthaginis situm, non tam noscendi in praesentia quam deprimendi hostis causa ** Uticam, eodem et Octavio revocato, rediit. inde procedentibus ad Tynetem nuntius adlatus Verminam Syphacis filium cum equitibus pluribus quam peditibus venire Carthaginiensibus auxilio. pars exercitus cum omni equitatu Saturnalibus primis agmen adgressa Numidarum levi certamine fudit. exitu quoque fugae intercluso parte omni circumdatis equitibus, quindecim milia hominum caesa, mille et ducenti vivi capti sunt, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta. regulus ipse inter tumultum cum paucis effugit. tum ad Tynetem eodem quo ante loco castra posita, legatique triginta Carthagine ad Scipionem venerunt. et illi quidem multo miserabilius quam antea, quo magis cogebat fortuna, egerunt, sed aliquanto minore cum misericordia ab recenti memoria perfidiae auditi sunt. in consilio quamquam iusta ira omnes ad delendam stimulabat Carthaginem, tamen cum et quanta res esset, quam longi temporis obsidio tam munitae et tam validae urbis reputarent, et ipsum Scipionem exspectatio successoris venturi ad paratam alterius labore ac periculo finiti belli famam sollicitaret, ad pacem omnium animi versi sunt. XXXVII. postero die revocatis legatis et cum multa castigatione perfidiae monitis, ut tot cladibus edacti tandem deos et ius iurandum esse crederent, condiciones pacis dictae, ut liberi legibus suis viverent; quas urbes quosque agros quibusque finibus ante bellum tenuissent, tenerent, populandique finem eo die Romanus faceret. perfugas fugitivosque et captivos omnes redderent Romanis, et naves rostratas praeter decem triremes traderent, elephantosque quos haberent donitos, neque domarent alios. bellum neve in Africa neve extra Africam iniussu populi Romani gererent. Masinissae res redderent

foedusque cum eo facerent. frumentum stipendiumque auxiliis, donec ab Roma legati redissent, praestarent. decem milia talentum argenti, descripta pensionibus aequis in annos quinquaginta, solverent. obsides centum arbitratu Scipionis darent, ne minores quattuordecim annis neu triginta maiores. indutias ita se daturum, si per priores indutias naves onerariae captae, quaeque fuissent in navibus, restituerentur: aliter nec indutias nec spem pacis ullam esse.

Has condiciones legati cum domum referre iussi in contione ederent, et Gisgo ad dissuadendam pacem processisset audireturque a multitudine inquieta eadem et imbelli, indignatus Hannibal dici ea in tali tempore audirique, arreptum Gisgonem manu sua ex superiore loco detraxit. quae insueta liberae civitati species cum fremitum populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate,,novem" inquit,,annorum a vobis profectus post sextum et tricesimum annum redii. militares artes, quas me a puero fortuna nunc privata nunc publica docuit, probe videor scire: urbis ac fori iura leges mores vos me oportet doceatis". excusata imprudentia disseruit, quam nec iniqua pax et necessaria esset. id omnium maxime difficile erat, quod ex navibus per indutias captis nihil praeter ipsas comparebat naves; nec inquisitio erat facilis, adversantibus paci qui arguerentur. placuit naves reddi et homines utique inquiri; cetera quae abessent aestimanda Scipioni permitti, atque ita pecunia luere Carthaginienses. Sunt qui Hannibalem ex acie ad mare pervenisse, inde praeparata nave ad regem Antiochum extemplo profectum tradant; postulantique ante omnia Scipioni, ut Hannibal sibi traderetur, responsum esse Hannibalem in Africa non esse.

XXXVIII. Postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in navibus fuerant, ex publicis descripta rationibus quaestores, quae privata profiteri domini iussi : pro ea summa pecuniae viginti quinque milia pondo argenti praesentia exacta; indutiaeque Carthaginiensibus datae in tres menses. additum ne per indutiarum tempus

« IndietroContinua »