Immagini della pagina
PDF
ePub

occupaverant?) et nomina urbium interciderunt. C. 28. simul liberatas ab optt. cdd.; alii alia ratione emendare conati sunt. cf. 32, 21 s. f. 35, 12. C. 29.,,famae ne credi velis" est idem fere atque noli credere, cf. 44, 22 ne alatis; 3, 2 ne timete Cic. Att. 13, 23 all., ita aptius adiungitur incolumesque. quae sequuntur: quo quisquis etc. ita in cdd. exstant. minus facile ostendat ad urbem refertur, neque tamen cum Madvigio quae ut quisque scripserim, cum attractionis genera etiam duriora inveniantur; sed dubito, num alibi quisquis et quisque coniungantur. ib. praesensistis in BD. est, in A resensistis, eo magis dubito, num illud verum sit. an,,praesentia sensistis" scriptum fuit? C. 30. secretum cdd.; emend. Gron.; secreto e B 2. dedit Alsch. ib. „adsensi sunt. partibus“ scribendum videbatur. in adiicere non opus est, sed infra,,neque in ullis“ erat addendum. C. 31.,,servatam" ex ABDE. dedi, haberet est possideret. ib.,,capta urbs" servavi; Liv. urbis ut stirpis all. videtur scripsisse, cf. 21, 62, et ad id captae accommodatum esse; neque requiritur nisi tumultum h. 1. commemorari, cf. 23, 30; 29, 28; 24, 30; 27, 15 all., quem cur urbs dum capitur ciere non possit dici non apparet. Alsch. „,urbis strepitus" edidit. idem „pariter perniciosior" cum in cdd. sit p. pernicior, quod num recte dicatur dubitans vulg. revocavi. Sed vehementer probo c. 32. excita, hostium quod pro excitatum scripsit. ib. vetus restitui cum in A venus legatur. C. 33. nescio an recte Gron. omnium deleri iusserit. C. 34. „,erat socius“ iure defendit Welz l. 1. p. 43. C. 35.,,spe coniunxissent cdd., addidi,,cum se". Gron. cum iuncti essent coniecit. ib.,,tuto ut“ iure displicuit; suspicabar „ultro u“; tantum aberat ut Scipio eos consistere pateretur, ut ultro pugnare et procedere hortaretur. C. 36. Alsch. A vestigia secutus,,sed editiorem" recte edidit; sed dubito num,,novitate rei“ lateat in novari, quare. nova revocavi, ri e primo ortum puto. ib. traditis ibi B, traditisdibu D; quare tardatis diu certum esse non potest; suspicabar: distractis iis. quae sequuntur,,amoliti obiectu onera“ nescio an recte e superioribus repetita putentur. ib. quamq. A, ubi q magis e praecedentibus repetitum quam pro qui positum putaverim, nam non genera sed gradus luctus discernuntur. ib. e D quod diutius recepi, id enim ad prior videtur accommodatius. C. 37. temerarius non certum est, cum in optt. sit temerabilis. C. 38. vulg.,,conservare possim" fortasse rectius. ib.,,laeti audire" D, quod Alsch. probatum h. 1. durius videtur dici. C. 39. restituendum putavi tenuisset, cum non facile proelium aliquem tenere dicatur. ib. fortasse,,ita una nocte" scriptum fuit, cum bina sequatur. C. 40. in cdd. est,,ornamenta signa urbis" quod vix recte habere potest, servavi vulg.,or. urbis signa" sed in v. urbis nescio an aliud lateat, et artis scriptum fuisse putarem, si adiectivum esset additum, cf. 32, 16 extr. 27, 16. ib. A hippacinatus, quod Böttcher emendavit. C. 41. instruente e cdd. restituendum fuit, cf. Welz 1. 1.

p. 26. C. 41. in cdd. est,,suo et ipsi", ac si timuissent, ne et hostes et ipsi ab suo equitatu oppugnarentur; itaque,,suomet ipsi" scribendum putavi, cf. 2, 9. 2, 19 all. Hand Turs. II, 506. rem non expedivit. ib. Lentulus M. Cornelius in cdd. desunt, addita ab Aldo et Sigonio.

Lib. XXVI. 1. Pro,,reliqua belli", in D est,,reliquias belli“, quod etsi placere posset, tamen librariis tribuendum puto. C. 2. auspicatorum e BD. all. revocavi, neque auspicio neque auspicior videtur in usu fuisse sed auspicor, ut auguror, supplicor, litigor, arbitror multa alia. Madvig auspicandorum suadet. ib. dubito, num recte legatur,,quid interfuisse inter Tib. Sempronium"; alterum videtur intercidisse. an fuit inter Fulvium et inter, cf. 10, 7. ib. cessisse Alsch. addidit, quod pro esse substituerat Gron.; potuit etiam fugisse intercidere. C. 3. fugerunt in D et fortasse all. cdd. est, quod iam servari potuisse video. C. 4. Gron. malebat:,,pedite superabantur". C. 5. cdd.,,aciem irrupissent" emendavit Crev., vix potuit Livius oblivisci, se paulo supra scripsisse: ruperatque mediam aciem; ita paulo supra pro intercluderetur cdd. habent includeretur. C. 6. non tu Alsch. coniecit; in A est: notu, in BCD. all. noctu; Lips. coni. nae tu. ib. posse addidit Alsch.; vulg. ,,superesset iis qui nati". C. 7. A,,audendaque"; Alsch. addidit ,,agenda“. ib. AC. pacem dies. BD. paucos dies; quod si non verum est, non tam modo addendum quam in pacem aliud substantivum a tolerando suspensum latere putaverim. ib. „subigi ad id quod" Gron. scribi iussit, sed quae in cdd. leguntur nomen castelli hic positum fuisse indicant. C. 8. A sieta em. Alsch. si ita. C. 9.,,Vulturno est transgressus" e BD. Fabrum secutus scripsi. ib.,,quam adlatum erat" praesertim si cursu probatur nescio quomodo obscuriorem reddat sententiam; an,,quam quod adl." scriptum fuit? ib.,,a Capua" e recc. cdd. restitui. C. 10.,,pro hostibus“ non certum est, cum pro in cdd. optt. omissum sit. C. 11. ,,Capenates aliique" etsi aliqua ratione defendi potest, tamen, quidquid Walchius dicit, populi nomen latere putaverim, cf. Virg. 7, 697. ib. fortasse,,tanti ducis" omissum est, cum in cdd. sit,,tantique exercitus". cf. 31, 21 in. 27, 47 m. C. 12. A all. namque et lucanos in bruttium, scripsi,n. ex Lucano in br." Sed nescio an a librariis potius quam a Livio omissus sit is locus, unde in Lucanos venerit Hannibal. ib.,,sed se quoque et" revocavi; Alsch. sed omne quoque scripsit, et D sed ne quoque habet, sed non patet, eur omne sit additum, cum iam diu neminem exire ex urbe potuisse traditum sit. C. 13. inimici ut in D est restitui, cf. Fabri ad h. l. tum ac gravissimos, quod ac facilius excidebat quam et. ib. inexpiabilis ab Alsch. aptissime est additum. ib. B quas perat; an fuit ,,quas parat"? ib. cdd. ut deinde in carcerem; servavi vulg., cf. Fabri. Alsch. addidit,,dein deducar". si quid excidit, poterat etiam includar, cf. Drak. ad 38, 59, 10, aut condar, cf. 26, 16, 6. aut

[ocr errors]

simile quid scribi. C. 15. A forent ad municipiorum, rursus scripto eodem vocabulo; sed ex hoc ipso, quod h. v. bis posita est, perperam paulo supra eam delendam esse Madvigium censere apparet, cf. Ann. Darmst. ann. 1841 p. 853. ib.,,neque quid dicerent" in edd. non leguntur. C. 16. A: deligatus quia parum — quae vociferatur silentium, ante quia verbum omissum ratus, quiritaret addidi, quamquam dubito, num id ipsum Liv. scripserit; tum C 2. secutus vociferabatur revocavi. ib. Duker recte,,nec senatum“ videtur suadere. C. 17. A neroinarto res esset set caduceateorem addidi: insedit. Hasdrubal cum, et in C 2. misit hasdrubal scriptum est. ib. ut Romam in cdd. est, sed Romam leges conscribere vix recte dicitur, quare uncis circumdedi; e praecedente v. Romanus ortum videtur. ib. extemplo fortasse recte habet, quod vulgo legitur. C. 18. Cornelius ACD. sed recte Alsch. Publii Cornelii" interposuit. ib. nescio an e BD.,,residerat" recipiendum fuerit, cf. Reisig. Schol. gramm. p. 258. C. 19. ante,,per" addidi „,quem“, quod in A,,servabat" legitur; an fuit omnem eum? paulo post,,crederent" ab Alsch. additum est; cf. 38, 58. ib.,,et ipsi" iure offendit Crevier., et aliquid de Massilia fuisse additum etiam e Sil. Ital. XV, 168 sqq. intelligitur. C. 20.,,hosti“ restitui quod in A, ubi hostis legitur, s saepissime adiectum est. C. 21. fabrefacti vasa D, quod Fabri non improbat. ib. A murgeniaeterresecutae defensionem; suspicabar ,,Murgentia et Herbita", de Murgentia cf. Zumpt ad Cic. Verr. 2, 3, 18. C. 22. A: otacilium qui praesens, reliqua ex parte de Fabri sententia adieci. ib. rectius fortasse Gron. et meminisse. ib.,,arserint" dedit Alsch., in cdd. est asserint. ib. nescio an recte Frob. ,,censeam" scripserit, quod suam Livius doctorum sententiae opponit. ib. temperantiores revocavi, cf. 42, 14; Drak. ad 5, 48, 3; Alsch. T. Liv. lib. XXX. p. XCV. C. 24 fore pacem de Mureti sententia scripsi, in cdd. eorum pacem est; an fuit fore eam pacem? C. 25. A meadbellum; dedi metu ad bell., Alsch. inde ad b. ib. ,,ad frangendos" substitui cdd. lectioni ad frangendas, cf. Lectt. Livv. I, 28, Fabri ad h. 1. ibid. „et exhaustam" revocavi, sed cum in D et non legatur, mallem omissum. C. 27. Manus in edd. est, sed fortasse nomen Oscum erat, cf. Mommsen Nachträge zu d. Osk. Stud. p. 47. paulo ante Muretus ex uno cd. malebat postea veteres, cf. Becker Handb. der Röm. Alterth. I, 297. ib.,,egressis secutisque" cdd. lectioni,,egressis seculisque" substitui, cf. Lectt. Livv. I, 23. ib. acceleberrimis est in optt.: sed dubito num ad causam gloriae ipsa gloria apte adiungatur, et librarios ad bello accusatores aberrasse putaverim; ut praebuit pro pervenit; adducentis pro adducens scripserunt. C. 29. sortiti servavi; sed cum A sortirii et post hoc vocabulum lacunam habeat, aliud latere videtur, cf. Böttcher ad h. 1. ib. A post adversae, reliqua Alsch. addidit. C. 30. fortunae ab Rhenano e suo cd. additum est; sed ne sic quidem sententia satis perspicua est, cf. Nitzsch die Gracchen p. 57 sq.

C. 31. cum in A sit: consul de victurus legatur, Alsch. edidit: ,,consul de vi dicturus“, sed errorem potius librarii esse, quam Livium de vi Marcellum accusatum fuisse dicturum putaverim, neque apte connexa videntur, quod de crimine ambigitur, nolo de vi causam dicere. ib. optt. cdd. desciverunt portas legatos. excidisse aliquid significandum erat, nec solum a pop. Rom. omissum est, quod Alsch. et Fabri addi voluerunt, sed etiam verbum, unde portas suspensum est. paulo ante cum in cdd. nam quidquid sit, non quamquid, recte fortasse Böttcher quae in F addita sunt defendit. ib. aversatus sim in D est, sed propter habui vulg. reduxi. ib. victis secum iustius Gron.; cdd. victos seiustius; an fuit victos scilicet iustius? ib. nec ne reduxi, quod ne num huius loci sit iure dubitatur, cf. Reisig. Schol. gramm. p. 379. C. 32. A: patresctam marcelli, correxit Alschefskius; nescio an acta lateat. ib. cdd, proiecerunt et obsecrantes, fortasse scribendum erat:,,pr. oruntes et obsecrantes". ib. A potensocconsul, in quo quid lateat dubitans vulgat. servavi; Alsch. potens sui consul; suspicabar,,potens senatus consulto", cf. 1, 33. ib. ex A dedi quosque una secum dedidere quaeque dedidere sola vv. una secum non recte bis posita ratus, cf. Fabri ad h. 1. ib. A.,,quiadsidensid", pro quo dubito, num recte,,qui adsint id“ dederim; Alsch.,,qui adsidens id“ servavit. C. 34. „agros nisi" Alsch., sed quod in A est agros facile e sequentibus praecipi potuit. ib. in A venirem scriptum est, litera m ut saepe adiecta. C. 36.,,tuos si ipse" servavi, etsi in cdd. si non legitur. paulo post ,,classes si habere" Alsch. dedit, ubi si non ita necessarium videtur. idem,,omne aes" edidit; sed cum sequatur: ceterum omne aes; atque quina milia singuli sibi retineant, nescio an omnes, quod cdd. habent servari possit. C. 38. ,,exemplum quam" cdd., Alsch. „damnum“ addidit, fortasse,,pernicies" ante pertinebat omissum est. C. 39. „,efficit" in D est, ut Fabri testatur, suspicor etiam in A legi. ib.,,classi" Crev. iure abundare censet. ib. Alsch.,,Sapriportum" nescio unde sumpserit, quod cum Sacriportum non aptum esset, servavi. ib.,,compulit, nec multum afuit quin“ Alsch. coniecit; in cdd. est compulit ne, et hoc ipsum ne ut alia omissa esse credam facit. ib. „terra Tarentinis" in Hav. addita sunt. C. 40. nescio an ,,Syracusanis“, quod in D legitur, restituendum fuerit. C. 41. superfuerunt, quod etiam D habet, paenitet mutavisse. ib. „,nata-sors" in cdd. est, et probatum Alschefskio. ib. optt. luctu quam armaverat cum terra marique. postrema vv. initio c. 44 leguntur; quae interposita sunt in recc. quibusdam cdd. leguntur, et num ab ipso Livio scripta sint dubitare licet, cf. Alschefskii disput. Ueber die krit. Behandl. der Geschichtsbücher des T. Livius. in aliis cdd. lacuna usque ad ea tantum pertinet, quae c. 43. leguntur: sed quoniam; in Lips. totus locus videtur exstare. C. 41.,,dari" iure Duker deleri iubet. ib. ,,Hispaniam fore" suspicor scribendum esse. C. 45. Crev. secutus

,,quingentos" post,,armatos" adieci. C. 46.,,quod euntes" nescio an recte Gronovio et Crevierio displicuerit; certe obscurior est sententia; sed in v. euntes hostium significationem latere putaverim. C. 47.,,et auri argenti“ D habet et Alsch. iam recte admisisse existimo. paulo post Gron.,,argenti infecti" malebat, quod Fabri probat. ib.,,captae" in BD. omissum delevi, que e v. quaedam ortum videtur. tum,,bellicas" dedi, sed captas delere debebam, cf. Fabri ad h. 1. C. 48.,,aut virtus" recepi, quod Gron. in A scriptum esse testatur. C. 49.,,quippe ubi" cum aliqua ratione explicari posse demonstraverit Fabri, mutare nolui. ib. „et aetate“ nescio unde Alsch. petiverit. ib. BD.,,circa eam“, Alsch. erant adiecit, quod Rhen. v. filiae subiecerat; sed cum eam paulo post sequatur, nescio an Gron. sententia probanda sit. C. 50. in cdd. est: praesertim inlecto et laeto (vel et lecto) et legitimo; sed recte in B et lecto deleta videntur. servavi vulg. addito in, cf. Fabri, Polyb. p. 663, 3; sed suspicor,,in licito" scriptum fuisse. ib. recte fortasse,,donis honoribus" in D scriptum est. C. 51. quae leguntur data quinquereme captivisque" etc. num sana sint dubito; nam 27, 7. plures cum Laelio venisse naves legimus, neque probabile est omnes captivos in una quinquereme fuisse. ib. A dabat quequae in officinis reliqua ex F. sunt addita tantum pro,,ac navali" positum est a me,,acieque“ cf. Walch p. 170; Otto p. 66; nam cuncta non videtur referri posse ad ea tantum quae ultimo loco sunt commemorata, et quod dux dicitur omnia obiisse, magis etiam militum exercitationes quam reliqua opera videtur aspezisse; et in A aliquid turbatum esse negari non potest. in F ipsa Livii verba esse servata nemo facile praestiterit, quamquam etiam in D videntur scripta esse.

Lib. XXVII, 1. BD. secutus,,pari audacia" recepi. cf. Lectt. Livv. II, 3. ib.,,terga trepidantium" Gron. in cdd. est terga oppidantium, in quibus terga pugnantium potius latere putaverim. C. 2. tumultuosa magis proelia quia id (ultima vv. leguntur in c. 3.) in optt. cdd. sunt, reliqua in recc. adiecta. C. 3. Duker recte videtur v.,,Romanorum" delere; sed in BD.,,sociorum" est omissum. C. 4.,,quaeque prospera" cdd., ubi que e v. praecedente repetitum videtur. ib.,,legatos in Hispaniam" revocavi, hic ut multis locis in exciderat. ib. in D est sed ipse, quod non spernendum videtur. ib. et aves et AD. habent, sed alterum et e superiore repetitum puto. ib. non male vulg., „diem unum Romae“. C. 5. nescio an,,serere" tollendum fuerit, in BDE. omissum. ib. mercede deduci est in optt. syllaba de bis posita, et ea quae scribenda erat obliterata. C. 6. etsi potuerant in cdd. est, tamen num h. 1. ferri possit dubito. ib.,,ni se❝ Drak. coniecturam, etiam in D nisi est, recepi. C. 7. C. Laelius in optt. omissum, neque certum est, ubi reponendum et an legatus Scipionis addendum, sit. ib. C. Calpurnius exercitus optt., reliqua in recc. addita sunt; urbanus ut est in

« IndietroContinua »