Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

aw. 20.

1891, ban. class! Dept.

PRAEFATIO.

In altera tertiae decadis parte multo plura quam in superioribus libris incerta et dubia esse relicta nemo mirabitur qui reputaverit ad Puteanum codicem omnium antiquissimum atque integerrimum et ad archetypum proxime accedentem etiamnunc aditum esse clausum. Quem librum, a Gronovio olim et Crevierio passim usurpatum, quamquam dubitari non potest, quin in minore editione adornanda ducem maxime secutus sit Alschefskius V. Cl., tamen cum paucos tantum locos in annotatione critica tractaverit, multo plura reliquit, quae num in Puteano legantur et quo modo scripta sint non ante poterit constare quam collationem huius codicis summa cura et diligentia confectam publici iuris fecerit. Ne ex Colbertino (C) quidem nisi pauca, quae Crevierius et Alschefskius enotarunt, sunt cognita, et ex Bambergensi (D) ea tantum quae in libris XXIV, XXV, XXVÍ Fabri, in XXX Kreyssigius et Alschefskius exscripserunt, in usum meum convertere poteram. Itaque ad Mediceum (B) et Cantabrigiensem (E) erat confugiendum. Postea, cum hi libri typis iam essent descripti, Joachim. Meyer V. Cl, varias lectiones, quas e Bambergensi libro Fabri maxima sollertia et diligentia descripsit, summa liberalitate mecum communicavit et utendas permisit, ut nunc quidem nonnulla, quae huius codicis fide mutanda et emendanda videntur, indicare liceat, in quibus haud raro Alschefskii sententiam ante minus recte a me improbatam veram fuisse intellexi, quod quae novavit, quamquam neque in Mediceo neque in Cantabrigiensi inveniuntur, e Bambergensi cod. sumpta esse perspiciebam, neque tamen dubito, quin in plerisque locis etiam Puteani accedat autoritas. Qui codex si totus innotuerit, tum demum quae Livii sint, quae a librariis medii aevi addita accurate discerni poterit; adhuc enim multis locis, cf. 27, 21. 23. 29. 33. 34; 28, 38. 42; 29, 1. 15. 19. 20. 38 all., num ea quae in BCDE omissa sunt in Puteano quoque desiderentur, non constat. In quo ubi plurium verborum lacunas esse satis certum erat, quae cum in aliis recentioribus libris tum in Rhenani codice (F) leguntur, ut sententia constaret plerumque adiecta literis minoribus scribenda curavi, quod a viris doctis medii aevi addita ea esse pro certo habebo, dum aliquis praeter Puteanum et eos libros qui hunc proxime sequuntur alium codicem et antiquum et fidei incorruptae exstitisse certis argumentis probaverit.

a*

« IndietroContinua »