Immagini della pagina
PDF
ePub

Lib. XXIV, 1. in B all.,,muros portas" legitur, quod et ipsum ferri h. 1. potest, ut paulo post agros urbem. ib.,,violare" revocavi, quod violari ab Alschefskio receptum ad vetiti minus aptum videbatur. ib. e BE all. vocare scripsi, dum in A evocare legi constabit. ib.,,probatam" recte habere intelligitur ex iis quae Fabri attulit, cf. 26, 14 in. C. 2. etsi in A lataque exstat, tamen vulg. lateque servavi, quod illud ad vasta additum nimis tenue videtur, cf. etiam Jacobsii Epist. ad Goell. p. 404. C. 3. sex milia restitui et propter cdd. auctoritatem, et quod in Itiner. Marit. centum tantum stadia a Lacinio dicitur abfuisse; ceterum totus locus incertus est. et aræ erat servavi, quamquam erat in cdd. omittitur, id quod infra post urbe scriptum est, alieno loco positum ratus; deinde nobili, quod in cdd. est, quod ita nobilitas templi etiam augetur. tamen nescio an legi possit:,,et arx procul e. q. habitabantur, et sex milia aberat". ne ea quidem quae sequuntur,,greges sui cuiusque" certa sunt, nam et egressi greges verum, et sui potest superesse, cf. Ann. Darmst. a. 1840. p. 74. ib. ad ipsum dedi cf. 1. 1. p. 75; et in A est attipcu. C. 4.,,ea aetas" etc. et ipse servavi, sed dubito an in A. scriptura,,aeetas“ lateat,,maiestas“ cf. 7, 40 s. f. ib.,,Syracusanorum primi" dedi, quod norum in cdd. est et causam erroris praebuit, cf. 26, 31 extremi Syracusanorum; et haud raro primi homines sunt primarii, cf. Zumpt ad. C. Verr. p. 979. ib. e recc. cdd. servavi,,per tutores", quamquam non improbabile videtur recte Böttcherum anacoluthon esse statuere. Alsch. ingeniose ,,res capessunt tutores". ib.,,deponendo", ut in B est, scripsi. C. 5.,,et conspexere" cdd., fortasse,,ei conspexere" et infra,,ab latere tyranni addiť“. C. 6. restitui,,ferme insulam“, sin insulam, quod Alsch. eiecit, non est in optt. cdd., fortasse fere eam est legendum. C. 7.,,structi" ex A. videtur sumptum; deinde ,,ad provinciae" Pighii coniecturam secutus scripsi, quod exercitus iam in provincia erat. C. 8. cdd. scriptura,,oram popularentur“ non plane spernenda est. ib. „pacato mari“ restitui, quod sequitur infestior; neque dubito, quin recte in Lovel. V. legatur quaevis. ib.,,similes clades", Fabri coniecturam, recepi, sed dubito an in cdd. scriptura,,praecavendas imiles utiles" lateat,,praecavenda similia utique." C. 9.,,seque tum" BD all. secutus dedi, cum non constet in A eum legi. C. 11. quod in BD,,postea tanta esset" exstat, ante v. esset addidi res, ubi facilius intercideret. C. 12. Vossius non male,,ad Luceriam" suspicatus est. C. 13. ubi in A legitur,,quin urbs in potestate", quamquam plura omissa et Livium scripsisse putaverim,,urbs in potestatem eius veniat (aut dedatur), nam in potestate", tamen vulg. servavi. ib.,,equites trecentos" addidi. C. 14.,,sed universos" servavi, etsi haud raro in A litera s ubi non scribenda erat addita est. ib.,,libertatis“ restitui, quod libertati autorem fore num recte diceretur, dubitabam. ib. in A est,,expediendisquerelicum". an fuit,,expediendis ter

gendisque quod reliquum" cf. 26, 51. Drak. nescio an recte iudicaverit diei abesse posse. C. 16. si A,,vallo ediderunt" exhibet, eodem modo quo paulo supra in v. intulerunt, siquidem ibi recte accenditur in accendit ut, cf. c. 17. diceretur, mutatum est, erratum videtur. ib. „nisicui“ pro nisique reponendum, et in B morbi causa significari puto, cf. ad. 38, 52, 3. Zumpt ad Verr. p. 770. C. 17.,,Romanis minus quadringenti" cum Alsch, dedi, cf. Jahn. Ann. vol. 31. p. 194. C. 18. suspicari possis ,,post Cannensem diem (cf. Flor. 4, 24, 43) de Italia deserenda coniurasse dicebantur". ib. cum in A. esset tamerici censoriae" emendavi,,tam meritae c. n. cf. Drak. 6, 26, 2. 26, 50, 13. C. 20.,,dum haec alia aliis locis" Jenickius, in quod et ipse incideram: idem V. D. „M. Livius propere conscripta" etc. legendum esse censet. ib.,,prope moenibus" scripsi, cf. Hand. Tursell. IV. 607. ib. puuia intentus pro perinde intentus" positum putavi. ib. Alsch. recte fortasse ,,dimissi sunt" scripsit, cum in A D dimissis legatur. C. 21. militiaeque fungendae etc. Gron. emendavit; sed dubito, num multum valuerit apud militum animos, quod potioribus ducibus essent stipendia facturi; verum esse puto quod in cdd. legitur,,militi atque“, intercidisse autem eam rem cuius spes facta est ducibus. priorem Gronovii coniecturam firmare videntur loca similia 23, 46; 32, 23; Tacit. H. 1, 25. C. 22. princeps unus quod in D est non sperno. ib. mihi non persuadeo Livium verbo et constructione insolita coniunctis scripsisse,,servitudinis indignitatisque · expertos", et „servitutis turpitudines indignitatesque - expertos" conieci, cf. Caes. B. G. 2, 14. Fabri ad h. 1. ib.,,satis libertati" restitui, ne in nece tyranni libertas esse videretur; s ut saepe alias adiecta, et C. 23. ubi creandis in ABD est. ib. A. habet: libertatemque hippocrates; ut vocem excidisse (concordiam?) suspicari possis. Alsch. atque scripsit. C. 24. Themistio non displicet Lobeckio Pathol. V. G. p. 424. ib. Alsch. recte addidit priorem, etiam antiquiorem intercidere potuit, cf. 7, 31. C. 25. fortasse aut vixdum praestat. ib. cupere modice cum Alsch. e Berol. scripsi, sed aliud voc. latere in ,,stupere“ putaverim. Hertz suspicatur,,struere". ne „suppliciorum" quidem certum et satis aptum, vulgus commemoratum esse probabile est. C. 26. cdd.,,in orbitatem decedentibus" habent, Böttchero et Alsch. probatum; dum similia adferantur vulg. revocavi. ib. timere in Ď est, et sine dubio in all. cdd. ib. num casse recte dicatur dubitans, cf. Hand. Turs. II, 7., dedi questa, ib. „,de se miserabilem" fortasse defendi poterat, cf. Hand. I. I. 212. C. 27. statutus comitiis legendum esse putaverim essent e praecedentibus repetitum. deinde D. et Vossium et Besslerum atque Alsch. secutus trahendam rem dedi, etsi facilis etiam Ruperti coniectura est a Jenickio quoque facta,,trahendae rei", et trahenda re aliqua ratione defendi potest, cf. interpp. ad Tac. Ann. 3, 19, 1. Vossius censere malebat quam esse. ib.,,aliae partis“ et

propter

formam

[ocr errors]

et constructionem offendit, et aut suae aut alterius videtur exspectari posse. C. 30.,,habituque armorum“ Alsch. secutus scripsi, quamquam non difficilior erat Frobenii emendatio. idem C. 31. et quae licentia dedit, etsi in cdd. et exstare non traditur. ib. ut saepe mylas scriptum fuisse ratus Mylan revocavi. C. 32. e cdd. inflati recepi, cf. Böttcher et Fabri ad h. 1. C. 33. lacesserent dedi, ubi cdd. lacessent habent, cf. Jahni Ann. vol. 31. p. 195; C. 34.,,si quid": quod sequitur agerent ad quidquid in Pal. 2. repositum minus aptum est. ib. murus ductus cum Alsch, codices secutus scripsi, cf. Jahn. 1. 1. p. 200. deinde sexaginta quinqueremibus cdd. lectioni,,exq." substitui; Matthiae ex LXq. coniecit, paulo post nonnulla excidisse et scriptum fuisse puto,aliae binae eae VIII erant Vremes demptis," cf. Kreyssig. ad Liv. lib. XXXIII. p. 169; in A est: aliae binaea quinqueremes. ib. ,,grave libramentum“ Gron. secutus scripsi, sed dubito an recte Böttcher aliquid deesse statuat. ib. quo omnis in A. est; correxit Alsch. dubito tamen, an,,quo minus omnis" sit scribendum. C. 35. Alsch. fortasse ex A. dedit,,et postquam“, cf. Fabri ad h. 1. C. 36. num recte dicatur,,defugientes ab Romanis", quod e cdd. Böttcher et Alsch. dederunt, dubitans vulgatam revocavi. C. 37. A romanum paterepatuerat agendum habet, scripsi,,r. patere, aperte rati ag.", ut fraudi opponatur, cf. c. 38.; Alsch. vi rati edidit, sed vi Hennenses non videntur usi esse. ib. pro eo quod in A est „suorum eam patentes" reposui,,suorum eam noxam parentes", quod significatio flagitii vix abesse poterat. deinde Gron. et Böttcherum secutus dedi,,consensa contio convocat suos"; Alsch. cum in B. contio et convocatio esset, scripsit,,concilium" et,,convocata militum contio" C. 38.,,cuius aut restituit Alsch., idem propitiique edidit, ubi in A. propitibus est, quod non aliter errore scriptum videtur, atque paulo post C. 39. itineribus. ib. Alsch. correxit spectaculo, potuit etiam ad spectacula scriptum esse. ib. timore fore edidit, sed non omnino necessarium videtur fore adiicere, cum esse facile intelligatur, cf. Fabri. C. 40. A habet praesidioque eis; interposui,,relicto, praeposito" quod hoc loco facilius omittebantur. ib. rex ab Alsch. est additum; id Gron. ante reliquerat excidisse putabat. ib.,,diem insequentem" e B. dedi, quod quid A haberet non constabat: ib. si in A, ut in BD.,,conaretur etiam" legitur, sed videtur omitti posse, cf. Hand. 1. 1. IV, 297. C. 43. A habet ,,dessereddactus", in quo Heerwagen deserendae ductu eius latere suspicatur; mihi adverbium corruptum videtur ad deserendae addendum. ib. A. hostes auxiliis comitiis; scripsi,,hostes duxit", quod non solus evasit; iis ab Alsch. est additum. C. 44. BC. secutus,,legio una" deinde,,praeerat ac", tum de Alsch, coniectura ,,Atellae et Ariciae" scripsi. C. 45.,,proditis olim" sqq. Gron. restituit; Alsch. „,qui vir aliunde" et,,vanus hostibus" recepit; sed dubito, num apte h. 1. Dasius dicatur vir; et in cdd. a Gron. Drak.

[ocr errors]

Fab. inspectis hostis videtur inventum esse. ib.,,et cum" in edd. est; fortasse fuit,,cur cum". ib. „,desiderata" in D. exstat. tum ,,gravitati“ iure vv. dd. displicuit, Gron. rapacitati; C. Hermann ,,pravitati" scribi iussit. C. 47.,,Carthaginiensem arma verterunt“, edd. lectionem, dum de A constabit, restitui. C. 48.,,rei militaris resideret" dedi, cum in A. legatur,,retieret". Alsch. et Kaestner,retineretur" probarunt; suspicabar,,fieret". ib. „insuetum“ e D recepi, quod Syphax se ipsum maioribus suis opposuit. ib. ,,rex tres Numidas" Alsch. coniecit; in A est,,relata numidis“, et dubito an aliquid de Romanis rem renuntiantibus exciderit. ib. fortasse,,militarent" post auxiliares omissum est. C. 49. „,cum quibus in Hispaniam" cdd.; an fuit,,ne in Hispaniam"?

Lib. XXV, 1.,,Et Sallentinorum" Gron. coniecit; fortasse praestat,,ac Sallentinorum" ib.,,et in agro" in D et sine dubio in aliis cdd. est, ut alterum substantivum intercidisse suspicari possis. C. 2. „Africano" restitui, Africanos in AB. litera's sine causa addita ortum videtur. C. 3. A habet,,siteillaquelataeestutsortirenturubilatinisuffragium"; scripsi,,sitellaque sortirentur tribus ac statim", cf. Lectt. Livv. I. p. 29 sqq. Huschke Die Verf. des Serv. Tull. p. 648. C. 4. a cdd. lectione,,acta essent" fortasse non erat recedendum. Madvigius,,accepta essent" coniecit, cf. 27, 29, 9. C. 6.,,ut illa ignominia“ defendit Welz Emendatt. Livv. p. 16. sqq. ib. cdd. ut eat urbs, ut suspicari liceat scriptum fuisse,,ut contra urbs". C. 7.,,muris et turribus" dedi, quod asyndeton h. 1. minus aptum videbatur. ib. pro ,,sedet" Böttcher malebat,,Seiae et". ib. Thurinos, quod Heusinger addendum esse vidit, in A m. 1. inventum est. id tantnm dubiam facit coniecturam, quod in optt. cdd. civitati legitur, pro quo Alsch. civitatibus, posuit. C. 9. in A est,regio est orientem spectabest aliquantum intra“, ubi plura intercidisse apparet, quae alii alio modo suppleverunt. addidi,ibique busta spatii"; sed plura de Nicone intermissa probabile est; quare haec addenda putabam:,,spectat, Nico Hannibalem exspectabat ubi busta spatii etc., cf. Heusinger et Boettcher ad h. 1. ib. ,,duo milia - dimittit Tarentinos" in cdd. est, sed de ducibus aliquid dictum fuisse suspicatus,,ducesque iis addit“ adieci, cf. Böttcher ad h. 1. C. 10. „inscienter“ cdd. habent, quod non convenit Polybii narrationi, unde haec omnia sumpta sunt, quare,,non inscienter" scriptum fuisse puto. C. 11. in BD. prosequerentur" est, quod non sperno. C. 12. cdd.,,dediti cum", quod probat Alsch., sed cum praecedat: conquisitio fieret, vulg. retinui. ib.,,flumen “Alsch. emendavit. ib.,,is divus" e Macrobio fortasse recte receptum erat. C. 13. servavi cdd. lectionem „agrestibus iis ex terris" aperte quidem corruptam, sed nondum probabiliter emendatam. C. 14.,,legatis ab Alsch.;_ib. „castra“ a me additum est, cf. Fabri ad 23, 28, 9. ib. ,,T. Pedanius dedi; cdd.: Pedanius." C. 15. nescio an rectius,,Metaponti qui fuerant" adderetur. ib.

[ocr errors]

,,ad abdendas insidias" fortasse legendum est; apte ex A adiecit Alsch. ib.,,cum inde alii“ in cdd. est; sed quod, quae seditio fuerit, nondum traditum est, vv.,,alii urbem tuendam" servanda putavi; inde videtur superesse. C. 16. non poterit constare, num C 2. recte correxerit,,mandere", cf. Welz 1. 1. p. 51. ib. optt. cdd. ,,tradunt libatoque", sed que h. 1. vix potest esse et quidem, quare adlapsos excidisse putavi. ib. „,etiam anno“ cdd.; sed numerus videtur omissus esse. ib. locus difficillimus ita in A est scriptus ,,locum paucis gracchum adducturum amago ibi pedites equitesque armares et capere eas latebrae ubi". Gron. malebat,,ait adducturum", inverso ordine Alsch. dedit, quem sequor, quamquam etiam minore mutatione,,locum, eo secum adducturum" legi poterat. seqq. ante Gron. ita edebantur,,occulere iubet"; Alsch.,,Magonem iubet edidit. ib. ad quam perficiendum" servavi, cum iam pluribus locis optt. cdd. hanc structuram Livio non displicuisse probent. ib. ,,ab sese in dicta" A, ab se iis dicta scripsi; tum consiliis ad occulta colloquia aptius videbatur. ib. A haecquaera fama“, quare Alsch.,,haecque vera fama“ dedit; sed que h. 1. videtur superesse, neque est in BCD., cf. Tac. Germ. 45.; nescio an praestet, quod in C est,,,haec fere fama est". C. 18.,,is tum" de Crevierii coniectura dedi; in Astum. ib. occurrerit, Alsch. correxit, cdd. occurrit. C. 19. A stetissset romanam aciem; Alsch. correxit: stetit invicta r. a. quod in C 2. est aciem victa. eum secutus sum, quamquam et longius ab A recedit, et non adeo magna est autoritas man. 2. C codicis, et post concitata potius vincente exspectari poterat; altius ulcus videtur latere. C. 20. post communitum sqq. aliquid omissum esse e c. 22 videtur intelligi. C. 21.,,Magonem duobus ferme milibus" scripsi, cum in Pal. 2. additum non videtur requiri. C. 22. „ita tria“ servavi, Alsch. ibi tria dedit, neque vero in A esse prodidit, et cum ad Capuam praecedat, circa Capuam sequatur, dubito num ibi requiratur. C. 23. fameumquam in cdd. est; correxit Gron.; Böttcher, Alsch., Welz umquam quam, quod num Livius dixerit dubito, cum portu clauso commeatus arceri possent; et ipse paulo post addit,,quia alia in obsidione desint" etc. ib. Epicydi malebat Schneider Elem. gr. lat. p. 45. ib. „,qui in fronte“ cdd., emendavit Gron.; Alsch. cdd. sequitur. C. 24. copiae ab Heusingero additum est. ib. leni pellerent D et sine dubio all. edd., quare scripsi,,leni impellerent“. C. 25. castraque tectis parietum iure displicuit, sed quid lateat nondum constat; Heerwagen coni. circumiectu parietum. C. 26. BD. exhibent cura erat libera“. ib.,,et ab pestilentia" Salvinius. ib. aut insidentes cdd.; quod aut propter incidissent scriptum videtur, aut erratum ut c. 11. in portum, c. 24. impressos; aut excidit aliquid; suspicabar „integros adsidentes“. ib. magis et hostium A, invasit addidit Alsch,; Gron. adfecerat suasit; sed nescio an recte Böttcher plura intercidisse suspicatus sit. C. 27. fuerant haud cdd.; et praedicatum (an fuit

« IndietroContinua »