Immagini della pagina
PDF
ePub

tum ad privatas res pertinet; nec in iis quicquam acrius quam pecuniae damnum stimulat. itaque cum spolia victoriae Carthagini detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo, ingemuit: nunc quia tributum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis. quam vereor, ne propediem sentiatis levissimo in malo vos hodie lacrimasse." haec Hannibal apud Carthaginienses.

Scipio contione advocata Masinissam ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque, quae ex regno Syphacis in populi Romani potestatem venissent, adiectis donavit. Cn. Octavium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere iussit, legatos Carthaginiensium Romam proficisci, ut, quae a se ex decem legatorum sententia acta essent, ea patrum auctoritate populique iussu confirmarentur. XLV. Pace terra marique parta, exercitu in naves imposito, in Siciliam Lilybaeum traiecit. inde magna parte militum navibus missa ipse per laetam pace non minus quam victoria Italiam, effusis non urbibus modo ad habendos honores, sed agrestium etiam turba obsidente vias, Romam pervenit, triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus. argenti tulit in aerarium pondo centum viginti tria milia. militibus ex praeda quadringenos aeris divisit. morte subtractus spectaculo magis hominum quam triumphantis gloriae Syphax est, Tiburi haud ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. conspecta mors tamen eius fuit, quia publico funere est elatus. hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit. secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti imposito Q. Terentius Culleo; omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Africani cognomen militaris prius favoran popularis aura celebraverit, an, sicuti Felicis Syllae Magnique Pompeii patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit, parum compertum habeo. primus certe hic imperator nomine victae a se gentis est nobililatus. exemplo deinde huius nequaquam victoria pares insignes imaginum titulos claraque nomina familiae liquerunt.

[ocr errors]
[ocr errors]
[graphic]
« IndietroContinua »