Immagini della pagina
PDF
ePub

vitate et brevitate dicendi præstitit, ut nemo illorum præcepta ex ipsorum libris cognoscat, sed omnes, qui, quod illi præcipiant, velint intelligere, ad hunc, quasi ad quendam multò commodiorem explicatorem, revertantur. Atque hic quidem ipse, et sese ipsum nobis, et eos, qui ante se fuerant, in medio posuit, ut cæteros, et seipsum per se cognosceremus. Ab hoc autem qui profecti sunt, quanquam in maximis philosophiæ partibus operæ plurimum consumpserunt, sicut et ipse, cujus instituta sequebantur, fecerat; tamen permulta nobis præcepta dicendi reliquerunt. Atque alii quoque alio ex fonte præceptores dicendi emanaverunt, qui item permultùm ad dicendum, si quid ars proficit, opitulati sunt. Nam fuit tempore eodem, quo Aristoteles, magnus et nobilis rhetor Isocrates; cujus ipsius quam constet esse artem, non invenimus. Nos nobis omnes, quoad facultas tulit, proposuimus, et ex nostro quoque nonnihil in commune contulimus. Quòd si ea, quæ in his libris exponuntur, tantopere eligenda fuerunt, quanto studio electa sunt, profectò neque nos, neque alios industriæ nostræ pœnitebit. Sin autem temerè aliquid alicujus præteriisse, aut non satis eleganter secuti videbimur; docti ab aliquo, facilè et libenter sententiam commutabimus. Non enim parùm cognôsse, sed in parùm cognito stultè et diu perseverâsse, turpe est: propterea quòd alterum communi hominum infirmitati, alterum singulari uniuscujusque vitio est attributum.

PROCEM. Lib. I. De ORATORE.

De Studio Eloquentiæ.

COGITANTI mihi sæpenumerò, et memoriâ vetera

repetenti, perbeati fuisse, Quincte frater, illi videri solent, qui in optimâ republicâ, cùm et honoribus et rerum gestarum gloriâ florerent, eum vitæ cursum tenere potuerunt, ut vel in negotio sine periculo, vel in otio cum dignitate esse possent. Ac fuit tempus illud, cùm mihi quoque initium requiescendi, atque animum ad utriusque nostrum præclara studia referendi, fore justum, et propè ab omnibus concessum esse arbitrarer, si infinitus forensium rerum labor, et ambitionis occupatio, decursu honorum, etiam ætatis flexu constitisset. Quam spem cogitationum et consiliorum meorum, cùm graves communium temporum, tum varii nostri casus fefellerunt. Nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore videbatur, in eo maximæ molestiarum et turbulentissimæ tempestates exstiterunt. Neque verò nobis cupientibus atque exoptantibus fructus otii datus est ad eas artes, quibus à pueris dediti fuimus, celebrandas, interque nos recolendas. Nam primâ ætate incidimus in ipsam perturbationem disciplinæ veteris; et consulatu devenimus in medium rerum omnium certamen atque discrimen: et hoc tempus omne post consulatum objecimtis iis fluctibus, qui, per nos à communi peste depulsi, in nosmetipsos redundârunt. Sed tamen in his vel asperitatibus rerum, vel angustiis tempo

ris, obsequar studiis nostris; et quantum mihi vel fraus inimicorum, vel causæ amicorum, vel respublica tribuet otii, ad scribendum potissimùm conferam. Tibi verò, frater, neque hortanti deero, neque roganti. Nam neque auctoritate quisquam apud me plus valere te potest, neque voluntate.

Ac mihi quidem sæpenumerò in summos homines ac summis ingeniis præditos intuenti, quærendum esse visum est, quid esset, cur plures in omnibus artibus, quàm in dicendo admirabiles exstitissent. Nam, quocumque te animo et cogitatione converteris, permultos excellentes in quoque genere videbis, non mediocrium artium, sed propè maximarum. Quis enim est, qui, si clarorum hominum scientiam, rerum gestarum vel utilitate, vel magnitudine metiri velit, non anteponat oratori imperatorem? Quis autem dubitet, quin belli duces ex hâc unâ civitate vel præstantissimos pænè innumerabiles, in dicendo autem excellentes vix paucos proferre possimus? Jam verò, consilio ac sapientiâ qui regere ac gubernare rempublicam possent, multi nostrâ, plures patrum memoriâ, atque etiam majorum exstiterunt; cùm boni perdiu nulli, vix autem singulis ætatibus singuli tolerabiles oratores invenirentur. Ac, ne quis fortè cum aliis studiis, quæ reconditis in artibus, atque in quâdam varietate literarum versentur, magis hanc dicendi rationem, quàm cum imperatoris laude, aut cum boni senatoris prudentiâ comparandam putet; convertat animum, et ipsa artium genera circumspiciat, quique in iis floruerint, quàmque multi: sie facillimè, quanta oratorum sit, semperque fuerit paucitas, judicabit.

Neque enim te fugit, laudatarum artium omnium procreatricem quandam, et quasi parentem, eam, quam iλocopíav Græci vocant, ab hominibus doctissimis judicari : in quâ difficile est enumerare, quot viri, quantâ scientiâ, quantâque in suis studiis varietate et copiâ, fuerint; qui non unâ aliquâ in re separatim elaborârint, sed omnia, quæcumque essent, vel scientiæ pervestigatione, vel disserendi ratione comprehenderint. Quis ignorat, ii, qui mathematici vocantur, quantâ in obscuritate rerum, et quàm reconditâ in arte, et multiplici subtilique versentur? quo tamen in genere ita multi perfecti homines exstiterunt, ut nemo ferè studuisse ei scientiæ vehementiùs videatur, quin, quod voluerit, consecutus sit. Quis musicis, quis haic studio literarum, quod profitentur ii, qui grammatici vocantur, penitùs se dedidit, quin omnem illarum artium pænè infinitam vim et materiam, scientiâ et cogitatione comprehenderit ? Verè mihi hoc videor esse dicturus, ex omnibus iis, qui in harum artium studiis liberalissimis sint doctrinisque versati, minimam copiam poëtarum egregiorum exstitisse; atque in hoc ipso numero, in quo perrarò exoritur aliquis excellens, si diligenter et ex nostrorum, et ex Græcorum copiâ comparare voles, multò tamen pauciores oratores, quàm poëtæ boni reperientur. Quod hoc etiam mirabilius debet videri, quia cæterarum artium studia ferè reconditis atque abditis è fontibus hauriuntur: dicendi autem omnis ratio in medio posita, communi quodam in usu, atque in hominum more et sermone versatur: ut in cæteris id maximè excellat, quòd longissimè sit ab imperitorum intelligentiâ sensuque disjunctum: in dicendo au

tem vitium vel maximum sit à vulgari genere orationis, atque à consuetudine communis sensus abhorrere.

Ac ne illud quidem verè dici potest, aut plures cæteris artibus inservire, aut majore delectatione, aut spe uberiore, aut præmiis ad perdiscendum amplioribus commoveri. Atque, ut omittam Græciam, quæ semper eloquentiæ princeps esse voluit, atque illas omnium doctrinarum inventrices Athenas, in quibus summa dicendi vis et inventa est et perfecta; in hâc ipsâ civitate profectò nulla unquam vehementiùs, quàm eloquentiæ studia viguerunt. Nam posteaquàm, imperio omnium gentium constituto, diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo ferè laudis cupidus adolescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit. Ac primò quidem totius rationis ignari, qui neque exercitationis ullam viam, neque aliquod præceptum artis esse arbitrarentur, tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, consequebantur. Post autem, auditis oratoribus Græcis, cognitisque eorum litteris, adhibitisque doctoribus, incredibili quodam nostri homines dicendi studio flagraverunt. Excitabat eos magnitudo et varietas, multitudoque in omni genere causarum, ut ad eam doctrinam, quam suo quisque studio assecutus esset, adjungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum præcepta superaret. Erant autem huic studio maxima, quæ nunc quoque sunt, proposita præmia, vel ad gratiam, vel ad opes, vel ad dignitatem. Ingenia verò (ut multis rebus possumus judicare) nostrorum hominum multùm cæteris hominibus omnium gentium præstiterunt.

« IndietroContinua »