Immagini della pagina
PDF
ePub

communis commodi causâ, sed etiam vitam amittendam existimarent : qui tandem fieri potuit, nisi homines ea, quæ ratione invenissent, eloquentiâ persuadere potuissent ? Profectò nemo, nisi gravi ac suavi commotus oratione, cùm viribus plurimùm posset, ad jus voluisset sine vi descendere : ut, inter quos posset excellere, cum iis se pateretur æquari, et suâ voluntate à jucundissima consuetudine recedereret, quæ præsertim jam naturæ vim obtineret propter vetustatem. Ac primò quidem sic et nata et progressa longiùs eloquentia videtur ; et item postea maximis in rebus pacis et belli cum summis hominum utilitatibus esse versata.

Postquam verò commoditas quædam, prava virtutis imitatrix, sine ratione officii, dicendi copiam consecuta est ; tum ingenio freta malitia, pervertere urbes, et vitas hominum labefactare assuevit. Atque hujus quoque exordium mali, quoniam principium boni diximus, explicemus. Verisimillimum mihi videtur, quodam tempore neque in publicis rebus infantes et insipientes homines solitos esse versari, nec verò ad privatas causas magnos ac disertos homines accedere: sed cùm à summis viris maximæ res administrarentur, arbitror alios fuisse non incallidos homines, qui ad parvas controversias privatorum accedcrent. Quibus in controversiis cùm

à mendacio contra verum homines stare consuescerent, dicendi assiduitas aluit audaciam, ut necessariò superiores illi propter injurias civium resistere audacibus, et opitulari suis quisque necessariis cogerentur, Itaque cùm in dicendo sæpe par, nonnunquam etiam superior visus esset is, qui, omisso studio sapientiæ, nihil sibi præter eloquentiam comparâsset, fiebat, ut et multitudinis, et suo judicio dignus, qui rempublicam gereret, videretur. Hinc nimirum non injuriâ, cùm ad gubernacula reipublicæ temerarii atque audaces homines accesserant, maxima ac miserrima naufragia fiebant. Quibus rebus tantum odii atque invidiæ suscepit eloquentia, ut homines ingeniosissimi, quasi ex aliquâ turbida tempestate in portum, sic ex seditiosâ et tumultuosâ vitâ, se in studium aliquod traderent quietum. Quare mihi videntur postea cætera studia recta atque honesta, per otium concelebrata ab optimis, enituisse : hoc verò à plerisque eorum desertum obsolevisse eo tempore, quo multd vehementiùs erat retinendum, et studiosiùs adaugendum.

sepe

[ocr errors]

Nam quò indigniùs rem honestissimam et rectissimam violabat stultorum et improborum temeritas et audacia, summo cum reipublicæ detrimento; eò studiosiùs, et illis resistendum fuit, et reipublicæ consulendum. Quod nostrum illum non fugit Catonem, neque Lælium, neque horum (ut verè dicam) discipulum Africanum, neque Gracchos, Africani nepotes : quibus in hominibus erat summa virtus, et summâ virtute amplificata auctoritas, et quæ his rebus ornamento, et reipublicæ præsidio esset, eloquentia. Quare, meo quidem animo, nihilo minùs eloquentiæ studendum est, etsi eâ quidam et privatim et publicè perverse abutuntur; sed eò quidem vehementiùs, ne mali magno cum detrimento bonorum, et communi omnium pernicie plurinrùm possint; cùm præsertim hoc unum sit, quod ad omnes res, et privatas et publicas, maximè pertineat: hoc tuta, hoc honesta, hoc illustris, hoc eodem vita jucunda fiat. Nam hinc ad rempublicam plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium rerum præstd est sapientia. Hinc ad ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honor, dignitas confluit : hinc amicis quoque eorum certissimum ac tutissimum præsidium comparatur. Ac mihi quidem videntur homines, cùm multis rebus humiliores et infirmiores sint, hac re maximè bestiis præstare, quòd loqui possunt. Quare præclarum mihi quiddam videtur adeptus is, qui, quâ re homines bestiis præstent, eâ in re hominibus ipsis antecellat.

PROEM. Lib. II. De INVENTIONE.

CICERO de Scriptis suis Rhetoricis. CROTONIATÆ quondam, cùm Aorerent omnibus copiis, et in Italia cùm in primis beati numerarentur, templum Junonis, quod religiosissimè colebant, egregiis picturis locupletare voluerunt. Itaque Heracleotem Zeuxim, qui tum longè cæteris excellere pictoribus existimabatur, magno pretio conductum adhibuerunt. Is et cæteras tabulas complures pinxit, quarum nonnulla pars usque ad nostram memoriam, propter fani religionem, remansit; et, ut excellentem muliebris formæ pulchritudinem muta in sese imago contineret, Helena se pingere simulacrum velle dixit. Quod Crotoniatæ, qui eum muliebri in corpore pingendo plurimùm aliis præstare sæpe accepissent, libenter audierunt. Putaverunt enim eum, si, quo in genere plurimùm posset, in eo magnoperè elaborâsset, egregium sibi opus illo in fano relicturum. Neque tum eos illa opinio fefellit. Nam Zeuxis illicò quæsivit ab eis, quasnam virgines formosas haberent. Illi autem statim hominem duxerunt in palæstram, atque ei pueros ostenderunt multos, magnâ præditos dignitate. (Etenim quodam tempore Crotoniatæ multùm omnibus, corporum viribus et dignitatibus antesteterunt, atque honestissimas ex gymnico certamine victorias domum cum maximâ laude retulerunt.) Cùm puerorum igitur formas et corpora magno hic opere miraretur ; Horum, inquiunt illi, sorores sunt apud nos virgines. Quare, quà sint illæ dignitate, potes ex his suspicari. Præbete igitur mihi, quæso, inquit, ex istis virginibus formosissimas, dum pingo id, quod pollicitus sum vobis, ut mutum in simulacrum ex animali exemplo veritas transferatur. Tunc Crotoniatæ publico de consilio virgines unum in locum conduxerunt, et pictori, quas vellet, eligendi potestatem dederunt. Ille autem quinque delegit, quarum nomina multi poëtæ memoriæ tradiderunt, quòd ejus essent judicio probatæ, qui verissimum pulchritudinis habere judicium debuisset. Neque enim putavit, omnia, quæ quæreret ad venustatem, uno in corpore se reperire posse ; ideo quòd nihil simplici in genere omnibus ex partibus perfectum natura expolivit. Itaque, tanquam cæteris non sit habitura, quod largiatur, si uni cuncta concesserit, aliud alii commodi aliquo adjuncto incommodo muneratur.

Quod quoniam nobis quoque voluntatis accidit, ut artem dicendi perscriberemus, non unum aliquod proposuimus exemplum, cujus omnes partes, quocunque essent in genere, exprimendæ nobis necessariò viderentur ; sed, omnibus unum in locum coactis scriptoribus, quod quisque commodissimè præcipere videbatur, excerpsimus, et ex variis ingeniis excellentissima quæque libavimus. Ex iis enim, qui nomine et memoria digni sunt, nec nihil optimè, nec omnia præclarissimè quisquam dicere nobis videbatur. Quapropter stultitia nobis visa est, aut à bene inventis alicujus recedere, si quo in vitio ejus offenderemur ; aut ad vitia quoque ejus accedere, cujus aliquo bene præcepto duceremur. Quòd si in cæteris quoque studiis à multis eligere homines commodissimum quodque, quàm sese uni alicui certo vellent addicere, minùs in arrogantiâ offenderent; non tantopere in vitiis perseverarent; aliquanto leviùs ex inscientiâ laborarent. Ac si par in nobis hujus artis, atque in illo picturæ, scientia fuisset, fortasse magis hoc suo in genere opus nostrum, quàm illius pictura nobilis eniteret. Ex majore enim copiâ nobis, quàm illi, fuit exemplorum eligendi potestas. Ille unà ex urbe, et ex eo numero virginum, quæ tum erant, eligere potuit: nobis omnium quicunque fuerunt, ab ultimo principio hujus præceptionis, usque ad hoc tempus, expositis copiis, quodcunque placeret, eligendi potestas fuit. Ac veteres quidem scriptores artis usque à principe illo atque inventore Tisia repetitos, unum in locum conduxit Aristoteles, et nominatim çujusque præcepta magnâ conquisita curâ perspicuè scripsit, atque enodata diligenter exposuit : ac tantùm inventoribus ipsis sua

с

« IndietroContinua »