Immagini della pagina
PDF
ePub

DIONYSII CATONIS

DISTICHA DE MORIBUS,

AD FILIUM.

LIBER III.

PRÆFATIO.

Hoc quicumque velis carmen cognoscere Lector, Cum præcepta ferat, quæ sunt gratissima, vitæ, Commoda multa feres. Sin autem spreveris illud, Non me scriptorem, sed te neglexeris ipse.

DIONYSII CATONIS

DISTICHA.

LIBER III.

( 1.)

Instrue præceptis animum, nec discere cesses; Nam, sine doctrinâ, vita est quasi mortis imago. (2.)

[Fortunæ donis semper parere memento: Non opibus bona fama datur, sed moribus ipsis.]

(3.)

Cum recte vivas, ne cures verba malorum;
Arbitrii non est nostri, quid quisque loquatur.

(4.)

Productus testis, salvo tamen ante pudore,
Quantumcumque potes, celato crimen amici.

(5.)

Sermones blandos blæsosque cavere memento.
[Simplicitas veri fama est; fraus ficta loquendi.]
( 6. )

Segnitiem fugito, quæ vitæ ignavia fertur ;
Nam, cum animus languet, consumit inertia corpus.

(7.)

Interpone tuis interdum gaudia curis,
Ut possis animo quemvis sufferre laborem.

(8.)

Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam, Exemplo simili ne te derideat alter.

(9.)

Quod tibi sors dederit tabulis suprema notato,
Augendo serva, ne sis, quem fama loquatur.
( 10.)

Cum tibi divitiæ superant in fine senectæ,
Munificus facito vivas, non parcus amicis.

( 11. )

Utile consilium dominus ne despice servi: Nullius sensum, si prodest, temseris unquam. ( 12. )

Rebus et in censu si non est, quod fuit ante, Fac vivas contentus eo, quod tempora præbent. ( 13. )

Uxorem fuge ne ducas sub nomine dotis,
Ne retinere velis, si cœperit esse molesta.

( 14. )

Multorum disce exemplo, quæ facta sequaris,
Quæ fugias. Vita est nobis aliena magistra.

(15.)

Quod potes, id tentes, operis ne pondere pressus Succumbat labor, et frustra tentata relinquas.

(16.)

Quod nôsti haud recte factum, nolito tacere,
Ne videare malos imitari velle tacendo.

( 17.)

Judicis auxilium sub iniquâ lege rogato:
Ipsæ etiam leges cupiunt, ut jure regantur.

( 18.)

Quod merito pateris, patienter ferre memento:
Cumque reus tibi sis, ipsum te judice damna.

( 19.)

Multa legas facito: perlectis, neglige multa;
Nam miranda canunt, sed non credenda, poëtæ.

( 20.)

Inter convivas, fac sis sermone modestus, Ne dicare loquax, dum vis urbanus haberi. ( 21. )

Conjugis iratæ noli tu verba timere ;

Nam struit insidias lacrymis, cum femina plorat. ( 22.)

Utere quæsitis; sed ne videaris abuti :

Qui sua consumunt, cum deest, aliena sequuntur. (23.)

Fac tibi proponas, mortem non esse timendam : Quæ bona si non est, finis tamen illa malorum est.

( 24.)

Uxoris linguam, si frugi est, ferre memento; Namque malum est, non velle pati, nec posse tacere. ( 25.)

Equâ diligito caros pietate parentes;

Nec matrem offendas, dum vis bonus esse parenti.

DIONYSII CATONIS

DISTICHA DE MORIBUS,

AD FILIUM.

LIBER IV.

PRÆFATIO.

[* Securam quicumque cupis perducere vitam, Nec vitiis hærere animos, quæ moribus obsunt, Hæc præcepta tibi semper relegenda memento. Invenies aliquid, quo te nitare magistro.*]

« IndietroContinua »