DIONYSII CATONIS DISTICHA DE MORIBUS, AD FILIUM. LIBER III. PRÆFATIO. Hoc quicumque velis carmen cognoscere Lector, Cum præcepta ferat, quæ sunt gratissima, vitæ, Commoda multa feres. Sin autem spreveris illud, Non me scriptorem, sed te neglexeris ipse. DIONYSII CATONIS DISTICHA. LIBER III. ( 1.) Instrue præceptis animum, nec discere cesses; Nam, sine doctrinâ, vita est quasi mortis imago. (2.) [Fortunæ donis semper parere memento: Non opibus bona fama datur, sed moribus ipsis.] (3.) Cum recte vivas, ne cures verba malorum; (4.) Productus testis, salvo tamen ante pudore, (5.) Sermones blandos blæsosque cavere memento. Segnitiem fugito, quæ vitæ ignavia fertur ; (7.) Interpone tuis interdum gaudia curis, (8.) Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam, Exemplo simili ne te derideat alter. (9.) Quod tibi sors dederit tabulis suprema notato, Cum tibi divitiæ superant in fine senectæ, ( 11. ) Utile consilium dominus ne despice servi: Nullius sensum, si prodest, temseris unquam. ( 12. ) Rebus et in censu si non est, quod fuit ante, Fac vivas contentus eo, quod tempora præbent. ( 13. ) Uxorem fuge ne ducas sub nomine dotis, ( 14. ) Multorum disce exemplo, quæ facta sequaris, (15.) Quod potes, id tentes, operis ne pondere pressus Succumbat labor, et frustra tentata relinquas. (16.) Quod nôsti haud recte factum, nolito tacere, ( 17.) Judicis auxilium sub iniquâ lege rogato: ( 18.) Quod merito pateris, patienter ferre memento: ( 19.) Multa legas facito: perlectis, neglige multa; ( 20.) Inter convivas, fac sis sermone modestus, Ne dicare loquax, dum vis urbanus haberi. ( 21. ) Conjugis iratæ noli tu verba timere ; Nam struit insidias lacrymis, cum femina plorat. ( 22.) Utere quæsitis; sed ne videaris abuti : Qui sua consumunt, cum deest, aliena sequuntur. (23.) Fac tibi proponas, mortem non esse timendam : Quæ bona si non est, finis tamen illa malorum est. ( 24.) Uxoris linguam, si frugi est, ferre memento; Namque malum est, non velle pati, nec posse tacere. ( 25.) Equâ diligito caros pietate parentes; Nec matrem offendas, dum vis bonus esse parenti. |