Immagini della pagina
PDF
ePub

DIONYSII CATONIS

DISTICHA.

LIBER IV.

(1.)

Despice divitias, si vis animo esse beatus;
Quas qui suspiciunt, mendicant semper avari.
( 2. )

Commoda naturæ nullo tibi tempore deerunt,
Si fueris contentus eo, quod postulat usus.

(3.)

Cum sis incautus, nec rem ratione gubernes, Noli Fortunam, quæ non est, dicere cæcam. (4.)

Dilige denarî, sed parce dilige, formam, Quem nemo sanctus nec honestus captat ab ære. ( 5. )

Cum fueris locuples, corpus curare memento: Æger dives habet nummos; se non habet ipsum. (6.)

Verbera cum tuleris, discens aliquando magistri, Fer patris ingenium, cum verbis exit in iram.

M

(7.)

Res age quæ prosunt: rursus vitare memento,
In quîs error inest, nec spes est certa laboris.

(8.)

Quod donare potes, gratis concede roganti ;
Nam recte fecisse bonis, in parte lucrorum est.

(9.)

Quod tibi suspectum est, confestim discute, quid sit; Namque solent, primo quæ sunt neglecta, nocere.

( 10. )

Cum te detineat Veneris damnosa voluptas,
Indulgere gulæ noli, quæ ventris amica est.

(11.)

[Cum tibi proponas animalia cuncta timere, Unum præcipio tibi plus hominem esse timendum.]

( 12. )

Cum tibi prævalidæ fuerint in corpore vires,
Fac sapias: sic tu poteris vir fortis haberi.

( 13. )

Auxilium a notis petito, si forte laboras;
Nec quisquam melior medicus, quam fidus amicus.

( 14.)

Cum sis ipse nocens, moritur cur victima pro te?
Stultitia est morte alterius sperare salutem.

(15.)

Cum tibi vel socium, vel fidum quæris amicum,
Non tibi fortuna est hominis, sed vita, petenda.

(16.)

Utere quæsitis opibus: fuge nomen avari :
Quo tibi divitias, si semper pauper abundas?

( 17.)

Si famam servare cupis, dum vivis, honestam, Fac fugias animo, quæ sunt mala gaudia vitæ. ( 18.)

Cum sapias animo, noli ridere senectam ;

Nam, quicumque senet, sensus puerilis in illo est.

( 19.)

Disce aliquid; nam, cum subito Fortuna recessit, Ars remanet, vitamque hominis non deserit unquam. ( 20.)

Perspicito tecum tacitus, quid quisque loquatur:
Sermo hominum mores et celat et indicat idem.

( 21. )

Exerce studium, quamvis perceperis artem :
Ut cura ingenium, sic et manus adjuvat usum.
( 22.)

Multum venturi ne cures tempora fati:

Non metuit mortem, qui scit contemnere vitam. (23.)

Disce, sed a doctis: indoctos ipse doceto; Propaganda etenim est rerum doctrina bonarum. ( 24.)

Hoc bibe, quod possis, si tu vis vivere sanus: Morbi causa mali nimia est quæcumque voluptas.

( 25.)

Laudâris quodcumque palam, quodcumque probâris, Hoc, vide, ne rursus levitatis crimine damnes.

( 26.)

Tranquillis rebus, semper adversa timeto:

Rursus, in adversis, melius sperare memento.

( 27. )

Discere ne cesses: curâ sapientia crescit:
Rara datur longo prudentia temporis usu.
( 28.)

Parce laudato; nam, quem tu sæpe probâris,
Una dies, qualis fuerit, ostendet, amicus.

( 29.)

Ne pudeat, quæ nescieris, te velle doceri :
Scire aliquid laus est; culpa est nil discere velle.

( 30. )

Cum Venere et Baccho lis est, sed juncta voluptas: Quod blandum est animo, complectere; sed fuge lites. ( 31.)

Demissos animo ac tacitos vitare memento.
Quâ flumen placidum est, forsan latet altius unda.
( 32. )

Cum tibi displiceat rerum fortuna tuarum,
Alterius, specta, quo sit discrimine pejor.

(33.)

Quod potes, id tenta; nam litus carpere remis
Tutius est multo, quam velum tendere in altum.

( 34. )

Contra hominem justum prave contendere noli;
Semper enim Deus injustas ulciscitur iras.

( 35.)

Ereptis opibus, noli mærere dolendo :
Sed gaude potius, tibi si contingat habere.

( 36.)

Est jactura gravis, quæ sunt, amittere damnis:
Sunt quædam, quæ ferre decet patienter amicum.

( 37.)

Tempora longa tibi noli promittere vitæ :

Quocumque ingrederis, sequitur mors, corporis um

bra.

(38.)

Thure Deum placa: vitulum sine crescat aratro : Ne credas placare Deum, cum cæde litatur.

( 39.)

Cede locum læsus Fortunæ; cede potenti:
Lædere qui potuit, prodesse aliquando valebit.
( 40. )

Cum quid peccâris, castiga te ipse subinde :
Vulnera dum sanas, dolor est medicina doloris.

( 41. )

Damnâris nunquam, post longum tempus, amicum. Mutavit mores: sed pignora prima memento.

( 42. )

Gratior officiis, quo sis mage carior, esto:
Ne nomen subeas, quod dicitur, officiperdi.

( 43.)

Suspectus, caveas, ne sis miser omnibus horis ;
Nam timidis et suspectis aptissima mors est.

(44. )

Cum servos fueris proprios mercatus in usus,
Et famulos dicas, homines tamen esse memento.
( 45.)

Quamprimum rapienda tibi est occasio prima:
Ne rursus quæras, quæ jam neglexeris ante.

( 46. )

Morte repentinâ noli gaudere malorum :
Felices obeunt, quorum sine crimine vita est.

« IndietroContinua »