Immagini della pagina
PDF
ePub

Nil spernat auris, nec tamen credat statim. Quandoquidem et illi peccant, quos minime putes, Et, qui non peccant, impugnantur fraudibus. Hoc admonere simplices etiam potest, Opinione alterius nequid ponderent. Ambitio namque dissidens mortalium Aut gratiæ subscribit, aut odio suo. Erit ille notus, quem per te cognoveris. Hæc exsecutus sum propterea pluribus, Brevitate nimiâ quoniam quosdam offendimus.

FABULA XI.

Eunuchus ad Improbum.

Eunuchus litigabat cum quodam improbo;
Qui, super obscoena dicta et petulans jurgium,
Damnum insectatus est amissi corporis.

51

55

60

66 Quin," ait, "hoc unum est, cur laborem validius, Integritatis testes quia desunt mihi.

Sed quid Fortunæ, stulte, delictum arguis?
Id demum est homini turpe, quod meruit pati."

FABULA XII.

Pullus ad Margaritam.

In sterculino pullus gallinaceus,
Dum quærit escam, Margaritam repperit.
"Jaces indigno, quanta res," inquit, "loco!
Te siquis pretii cupidus vidisset tui,
Olim redisses ad splendorem pristinum.
Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus,
Nec tibi prodesse nec mihi quidquam potest.'
Hoc illis narro, qui me non intelligunt.

FABULA XIII.

Apes et Fuci, Vespa judice.

Apes in altâ quercu fecerant favos.
Hos Fuci inertes esse dicebant suos.
Lis ad forum deducta est, Vespâ judice;
Quæ, genus utrumque nôsset cum pulcherrime,
Legem duabus hanc proposuit partibus :
"Non inconveniens corpus, et par est color,
In dubium plane res ut merito venerit.
Sed, ne religio peccet imprudens mea,
Alvos accipite, et ceris opus infundite;
Ut, ex sapore mellis et forinâ favi,

10

De quis nunc agitur, auctor horum appareat.”

Fuci recusant: Apibus conditio placet.

Tunc illa hac litem sustulit sententiâ :

"Apertum est, quis non possit, aut quis fecerit.
Quapropter Apibus fructum restituo suum."
Hanc præterîssem fabulam silentio,
Si legem Fuci non recusâssent datam.

FABULA XIV.

Esopus ludens.

Puerorum in turbâ quidam ludentem Atticus
Æsopum nucibus cum vidisset; restitit,
Et, quasi delirum, risit. Quod sensit simul,
Derisor potius quam deridendus, senex;
Arcum retensum posuit in mediâ viâ:

15

5

"Heus," inquit," sapiens! expedi, quid fecerim." Concurrit populus. Ille se torquet diu,

Nec quæstionis positæ causam intelligit:
Novissime succumbit. Tum victor sophus :
"Corrumpes arcum, semper tensum si habueris: 10
At, si laxâris, cum voles, erit utilis.

PHÆDRUS. III. 15.

Sic ludus animo debet aliquando dari,
Ad cogitandum melior ut redeat tibi."

FABULA XV.

Canis et Agnus.

Inter capellas Agno palanti Canis,

[blocks in formation]

"Stulte," inquit, "erras; non est hîc mater tua :" Ovesque segregatas ostendit procul.

"Non illam curo, quæ, cum libitum est, concipit; Dein portat onus ingratum certis mensibus ; Novissime prolapsam effundit sarcinam; Verum istam, quæ me nutrit admoto ubere; Fraudatque natos lacte, ne desit mihi.”. "Tamen illa est potior, quæ te peperit.'

ita est.

Unde illa scivit, niger an albus nascerer ?
Age porro, scîsset. Cum crearer masculus ;
Beneficium magnum sane natali dedit,
Ut exspectarem lanium in horas singulas.
Cujus potestas nulla in gignendo fuit,
Cur hac sit potior, quæ jacentis miserita est,
Dulcemque præstat sponte benevolentiam ?
Facit parentes bonitas, non necessitas."

His demonstrare voluit auctor versibus,
Obsistere homines legibus, meritis capi.

FABULA XVI.

Cicada et Noctua.

Humanitati qui se non accommodat,
Plerumque pœnas oppetit superbiæ.

Cicada acerbum Noctuæ convicium
Faciebat, solitæ victum in tenebris quærere,
Cavoque trunco capere somnum interdiu.
Rogata uti taceret, multo validius

"Non

10

15

F

Et laude invitâ vitam in hanc incubuerim,
Fastidiose tamen in cœtum recipior.
Quid credis illi accidere, qui magnas opes
Exaggerare quærit omni vigiliâ,

Docto labori dulce præponens lucrum ?

Sed jam," Quodcumque fuerit," (ut dixit Sinon,
Ad regem cum Dardaniæ perductus foret)
Librum exarabo tertium Æsopi stilo,
Honori et meritis dedicans illum tuis.
Quem si leges, lætabor; sin autem minus,
Habebunt certe, quo se oblectent posteri.
Nunc, Fabularum cur sit inventum genus,
Brevi docebo. Servitus obnoxia,
Quia, quæ volebat, non audebat dicere,
Affectus proprios in fabellas transtulit,
Calumniamque fictis elusit jocis.
Ego porro illius semitam feci viam,
Et cogitavi plura, quam reliquerat,
In calamitatem deligens quædam meam.
Quod si accusator alius Sejano foret,
Si testis alius, judex alius denique;
Dignum faterer esse me tantis malis:
Nec his dolorem delenirem remediis.
Suspicione si quis errabit suâ,

22

25

30

35

35

40

45

Et rapiet ad se quod erit commune omnium,

Stulte nudabit animi conscientiam.

Huic excusatum me velim nihilominus:

Neque enim notare singulos mens est mihi,

Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.

Rem me professum dicet forsan quis gravem.

51

Si Phryx Esopus potuit, si Anacharsis Scytha,
Eternam famam condere ingenio suo;
Ego, literatæ qui sum propior Græciæ,
Cur somno inerti deseram patriæ decus?
Threïssa cum gens numeret auctores suos,
Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,
Qui saxa cantu movit, edomuit feras,
Hebrique tenuit impetus dulci morâ.

55

Ergo hinc abesto, Livor, ne frustra gemas,
Quoniam perennis mihi debetur gloria.

Induxi te ad legendum? sincerum mihi,
Candore noto, reddas judicium, peto.

FABULA I.

Anus ad Amphoram.

60

Anus jacere vidit epotam Amphoram,
Adhuc Falernâ e fæce et testa nobili
Odorem quæ jucundum late spargeret.
Hunc postquam totis avida traxit naribus:
"O suavis anima! qualem te dicam, Amphora, 5
Antehac fuisse; tales cum sint reliquiæ ?"
Hoc quo pertineat, dicet, qui me noverit.

FABULA II.

Panthera et Pastores.

Solet a despectis par referri gratia.

Panthera imprudens olim in foveam ut decidit ; Vidêre agrestes: alii fustes ingerunt, Alii onerant saxis: quidam, contra, miseriti, Perituræ quippe quamvis nemo læderet, Misêre panem, ut sustineret spiritum. Nox insecuta est: abeunt securi domum, Quasi inventuri mortuam postridie. At illa, vires ut refecit languidas, Veloci saltu foveâ sese liberat, Et in cubile concito properat gradu. Paucis diebus interpositis, provolat ; Pecus trucidat; ipsos pastores necat, Et, cuncta vastans, sævit irato impetu. Tum, sibi timentes, qui feræ pepercerant, Damnum haud recusant, tantum pro vitâ rogant. At illa; “Memini, qui me saxo petierint,

D

10

[ocr errors][merged small]

15

« IndietroContinua »