Immagini della pagina
PDF
ePub

Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Jovem,
Afflictis ut succurrat. Tunc contra Deus,
"Quia noluistis vestrum ferre," inquit, "bonum;
Malum perferte."-Vos quoque, o cives, ait,
Hoc sustinete, majus ne veniat malum.

FABULA III.

Graculus superbus et Pavo.

Ne gloriari libeat alienis bonis,
Suo quin potius habitu vitam degere,
Esopus nobis hoc exemplum prodidit.
Tumens inani Graculus superbiâ
Pennas, pavoni quæ deciderant, sustulit,
Seque exornavit: deinde, contemnens suos,
Immiscet se formoso pavonum gregi.
Illi impudenti pennas eripiunt avi,
Fugantque rostris. Male mulcatus Graculus
Redire morens cœpit ad proprium genus:
A quo repulsus tristem sustinuit notam.
Tum quidam ex illis, quos prius despexerat:
"Contentus nostris si fuisses sedibus,
Et, quod natura dederat, voluisses pati;
Nec illam expertus esses contumeliam,
Nec hanc repulsam tua sentiret calamitas."

FABULA IV.

Canis per fluvium carnem ferens.

Amittit merito proprium, qui alienum appetit.
Canis, per flumen carnem dum ferret natans,
Lympharum in speculo vidit simulacrum suum:
Aliamque prædam ab alio cane ferri putans,
Eripere voluit: verum decepta aviditas
Et, quem tenebat ore, dimisit cibum;
Nec, quem petebat, potuit adeo attingere.

28

31

10

15

FABULA V.

Vacca, Capella, Ovis, et Leo.

Nunquam est fidelis cum potente societas:
Testatur hæc fabella propositum meum.
Vacca et Capella, et patiens Ovis injuriæ,
Socii fuêre cum Leone in saltibus.

Hi cum cepissent cervum vasti corporis,
Sic est locutus, partibus factis, Leo:
"Ego primam tollo nomine hoc, quia sum Leo;
Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi:
Tum, quia plus valeo, me sequetur tertia :
Malo afficietur, siquis quartam tetigerit."
Sic totam prædam sola improbitas abstulit.

FABULA VI.

Ranæ ad Solem.

Vicini ut Furis celebres vidit nuptias
Æsopus, sic continuo narrare incipit:
Uxorem quondam Sol cum vellet ducere,
Clamorem Ranæ sustulêre ad sidera.

Convicio permotus, quærit Jupiter

Causam querela. Quædam tum stagni incola,
"Nunc," inquit," omnes unus exurit lacus,

Cogitque miseras aridâ sede emori:
Quidnam futurum est, si creârit liberos ?"

FABULA VII.

Vulpes ad Personam tragicam.

5

10

Personam tragicam forte ut Vulpes viderat ;
"O! quanta species," inquit," cerebrum non habes!"
Hoc illis dictum est, quibus honorem et gloriam
Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.

FABULA VIII.

Lupus et Gruis.

Qui pretium meriti ab improbis desiderat,
Bis peccat; primum, quoniam indignos adjuvat;
Impune abire deinde quia jam non potest.

Os devoratum fauce cum hæreret Lupo;
Magno dolore victus, cœpit singulos
Illicere pretio, ut illud extraherent malum.
Tandem persuasa est jurejurando Gruis;
Gulæque credens colli longitudinem,
Periculosam fecit medicinam Lupo.
A quo cum pactum flagitaret præmium,
"Ingrata es," inquit,

66 ore quæ nostro caput Incolume abstuleris, et mercedem postules."

FABULA IX.

Passer et Lepus.

Sibi non cavere, et aliis consilium dare,
Stultum esse, paucis ostendamus versibus.

5

10

Oppressum ab Aquilâ, ac fletus edentem graves, Leporem objurgabat Passer: "Ubi pernicitas Nota," inquit, "illa est? quid ita cessârunt pedes ?" Dum loquitur, ipsum Accipiter necopinum rapit, 6 Questuque vano clamitantem interficit.

Lepus semanimis, mortis in solatio :

"Qui modo securus nostra irridebas mala,

Simili querelâ fata deploras tua."

FABULA X.

Lupus et Vulpes, judice Simio.

Quicumque turpi fraude semel innotuit,
Etiam si verum dicit, amittit fidem.

10

Hoc attestatur brevis Æsopi fabula.

Lupus arguebat Vulpem furti crimine:
Negabat illa se esse culpæ proximam :
Tunc judex inter illos sedit Simius.
Uterque causam cum perorâssent suam,
Dixisse hanc fertur Simius sententiam:
"Tu non videris perdidisse, quod petis :
Te credo surripuisse, quod pulchre negas."

FABULA XI.

Asinus et Leo venantes.

Virtutis expers, verbis jactans gloriam,
Ignotos fallit, notis est derisui.

Venári, Asello comite, cum vellet Leo,

Contexit illum frutice; et admonuit simul,
Ut insuëtâ voce terreret feras;

3

5

10

5

Fugientes ipse exciperet. Hic auritulus

Clamorem subito totis tollit viribus ;

Novoque turbat bestias miraculo;

Quæ, dum paventes exitus notos petunt,

Leonis affliguntur horrendo impetu.

10

Qui, postquam cæde fessus est, Asinum evocat;

Jubetque vocem premere: tunc ille insolens, "Qualis videtur opera tibi vocis meæ ?""Insignis," inquit; "sic, ut, nisi nôssem tuum Animum genusque, simili fugissem metu."

FABULA XII.

Cervus ad Fontem.

Laudatis utiliora, quæ contemseris,
Sæpe inveniri, testis hæc narratio est.
Ad fontem Cervus, cum bibisset, restitit;

Et in liquore vidit effigiem suam.
Ibi dum ramosa mirans laudat_cornua,

15

10

Crurumque nimiam tenuitatem vituperat,
Venantum subito vocibus conterritus,
Per campum fugere cœpit, et cursu levi
Canes elusit. Silva tum excepit ferum :
In quâ retentis impeditus cornibus,
Lacerari cœpit morsibus sævis canum.
Tunc moriens vocem hanc edidisse dicitur:
"O me infelicem ! qui nunc demum intelligo,
Utilia mihi quam fuerint, quæ despexeram;
Et, quæ laudâram, quantum luctus habuerint." 15

FABULA XIII.

Vulpes et Corvus.

Qui se laudari gaudent verbis subdolis,
Serâ dant pœnas turpes pœnitentiâ.

Cum de fenestrâ corvus raptum caseum
Comesse vellet, celsâ residens arbore;
Hunc vidit Vulpes, deinde sic cœpit loqui:
"O qui tuarum, corve, pennarum est nitor!
Quantum decoris corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret."—
At ille, dum etiam vocem vult ostendere,
Emisit ore caseum; quem celeriter
Dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit Corvi deceptus stupor.
[Hac re probatur, quantum ingenium valet,
Virtute et semper prævalet sapientia.]

FABULA XIV.

Ex Sutore Medicus.

Malus cum sutor, inopiâ deperditus,
Medicinam ignoto facere cœpisset loco,
Et venditaret falso antidotum nomine;
Verbosis acquisivit sibi famam strophis.

10

« IndietroContinua »