Immagini della pagina
PDF
ePub

Repente duo cum juvenes, sparsi pulvere,
Sudore multo diffluentes corpora,
Humanam supra formam, cuidam servulo
Mandant, ut ad se provocet Simoniden :
Illius interesse ne faciat moram.
Homo perturbatus excitat Simoniden.
Unum promôrat vix pedem triclinio,
Ruina camaræ subito oppressit cæteros:
Nec ulli juvenes sunt reperti ad januam.
Ut est vulgatus ordo narratæ rei,
Omnes sciverunt Numinum præsentiam
Vati dedisse vitam mercedis loco.

EPILOGUS, AD EUTYCHUM.

Supersunt mihi, quæ scribam; sed parco sciens:
Primum, esse ne tibi videar molestior,
Distringit quem multarum rerum varietas:
Dein, siquis eadem forte conari velit,
Habere ut possit aliquid operis residui :
Quamvis materiæ tanta abundet copia,
Labori faber ut desit, non fabro labor.
Brevitati nostræ præmium ut reddas, peto,
Quod es pollicitus: exhibe vocis fidem.
Nam vita morti propior est quotidie :
Et hoc minus perveniet ad me muneris,
Quo plus consumet temporis dilatio.
Si cito rem perages, usus fiet longior :
Fruar diutius, si celerius cœpero.
Languentis ævi dum sunt aliquæ reliquiæ,
Auxilio locus est: olim senio debilem
Frustra adjuvare bonitas nitetur tua;
Cum jam desierit esse beneficium utile,
Et mors vicina flagitârit debitum.
Stultum admovere tibi preces sexcenties,
Proclivis ultro cum sis misericordiæ.
Sæpe impetravit veniam confessus reus:
Quanto innocenti justius debet dari!

[blocks in formation]

Tuæ prius sunt partes; aliorum dein;
Similique gyro venient aliorum vices.
Decerne, quod religio, quod patitur fides;
Et gratulari me fac judicio tuo.

Excedit animus, quem proposuit, terminum ;
Sed difficulter continetur spiritus;
Integritatis qui sinceræ conscius,
A noxiorum premitur insolentiis.
Qui sint, requiris ? apparebunt tempore.
Ego, quondam legi quam puer sententiam,
"Palam mutire plebeio piaculum est,"
Dum sanitas constabit, pulchre meminero.

[blocks in formation]

PHÆDRI

FABULARUM

LIBER V.

PROLOGUS.

Cum destinâssem terminum operi statuere,
In hoc, ut aliis esset materiæ satis ;
Consilium tacito corde damnavi statim.
Nam, siqui talis etiam tituli est [æmulus ;]
Quo pacto divinabit quidnam omiserim,
Ut illud ipsum cupiat famæ tradere,
Sua cuique cum sit animi cogitatio,
Colorque proprius? Ergo non levitas mihi,
Sed certa ratio, causam scribendi dedit.
Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,
(Quas Esopeas, non Æsopi, nomino,
Quia paucas ille ostendit, ego plures fero,
Usus vetusto genere, sed rebus novis)
Quintum libellum, cum vacârit, perleges.
Huic obtrectare si volet malignitas,
Imitari dum non possit, obtrectet licet.

Mihi parta laus est: quod tu, quod similes tui,
Vestras in chartas verba transfertis mea;

Dignumque longâ judicatis memoriâ:
Illiteratum plausum nec desidero.

[blocks in formation]

Poeta rursus.

Æsopi nomen sicubi interposuero,
Cui reddidi jampridem quidquid debui,
Auctoritatis esse scito gratiâ.

Ut quidam artifices nostro faciunt sæculo;
Qui pretium operibus majus inveniunt, [novo
Si marmori adscripsêre Praxitelen, Scopan
Eri, Myronem argento, tabulæ Zeuxidem :
Adeo fucatæ plus vetustati favet]
Invidia mordax, quam bonis præsentibus.
Sed jam ad fabellam talis exempli feror:

*

FABULA I.

Demetrius et Menander.

5

10

5

Demetrius, qui dictus est Phalereus, Athenas cum occupavit imperio improbo; Ut mos est vulgi, passim et certatim ruunt; "Feliciter!" succlamant. Ipsi principes Illam osculantur, quâ sunt oppressi, manum, Tacite gementes tristem fortunæ vicem. Quinetiam resides et sequentes otium, Ne defuisse noceat, reptant ultimi. In quîs Menander, nobilis comœdiis, (Quas, ipsum ignorans, legerat Demetrius, Et admiratus fuerat ingenium viri) Unguento delibutus, vestitu affluens, Veniebat gressu delicato et languido. Hunc ubi tyrannus vidit extremo agmine; "Quisnam cinædus ille in conspectu meo Audet venire ?" Responderunt proximi; "Hic est Menander scriptor." Mutatus statim, [* Compellat hominem blande, dextramque arripit.*]

10

15

FABULA II.

Viatores et Latro.

[* Viam expediti pariter carpebant duo;
Imbellis alter, alter at promtus manu.
Occurrit illis latro, et, intentans necem,
Aurum poposcit. Audax, confestim irruens,
Vim vi repellit, ac ferro incautum occupat,*]

Et vindicavit sese forti dexterâ.

Latrone occiso, timidus accurrit comes,
Stringitque gladium: dein, rejectâ pænulâ,
"Cedo," inquit, "illum: jam curabo sentiat,
Quos attentârit."-Tunc, qui depugnaverat :
"Vellem istis verbis saltem adjuvisses modo:
Constantior fuissem, vera existimans.

Nunc conde ferrum et linguam pariter futilem,
Ut possis alios ignorantes fallere.

10

Ego, qui sum expertus, quantis fugias viribus, 15 Scio, quam virtuti non sit credendum tuæ."

Illi assignari debet hæc narratio,

Qui re secundâ fortis est, dubiâ fugax.

FABULA III.

Calvus et Musca.

Calvi momordit musca nudatum caput;
Quam opprimere captans, alapam sibi duxit gravem.
Tunc illa, irridens; "Punctum volucris parvulæ
Voluisti morte ulcisci : quid facies tibi,
Injuriæ qui addideris contumeliam ?"
Respondit, "Mecum facile redeo in gratiam,
Cui non fuisse mentem lædendi scio:
Sed te, contemti generis animal improbum,
Quæ delectaris bibere humanum sanguinem,
Optem necare vel majore incommodo."

Hoc argumentum veniam [modo dari docet,]

10

« IndietroContinua »