Immagini della pagina
PDF
ePub

Quinque PHÆDRI Fabulæ,

a MARQUARDO GUDIO

e veteri Manuscripto recuperatæ.

(1.) Miluus Ægrotans.

Multos cum menses ægrotâsset Miluus,
Nec jam videret esse vitæ spem suæ;
Matrem rogabat, sancta circumiret loca,
Et pro salute vota faceret maxima.

"Faciam," inquit, "fili: sed, opem ne non impetrem,

Vehementer vereor. Tu, qui, delubra omnia
Vastando, cuncta polluisti altaria,

Sacrificis nullis parcens, nunc quid vis rogem ?"

(2.) Lepores vitæ pertæsi.

Qui sustinere non potest suum malum,
Alios inspiciat, et discat tolerantiam.

Aliquando in silvis strepitu magno conciti,
Lepores clamant, se, propter assiduos metus,
Finire velle vitam. Sic quemdam ad lacum
Venerunt, miseri quo se præcipites darent.
Adventu quorum postquam ranæ territæ
Virides in algas misere fugientes ruunt:
"Heus!" inquit unus, "sunt et alii, quos timor
Vexat malorum. Ferte vitam, ut cæteri."

(3.) Vulpes et Jupiter.

Naturam turpem nulla fortuna obtegit.
Humanam in speciem cum vertisset Jupiter
Valpem, regali pellex ut sedit throno,
Scarabæum vidit prorepentem ex angulo;

5

10

G

Notamque ad prædam celeri prosiluit gradu.
Superi risêre: magnus erubuit Pater;
Repudiatam turpemque pellicem expulit,
His prosecutus: "Vive, quo digna es modo,
Quæ nostris uti meritis digne non potes."

(4.) Leo et Mus.

5

Ne quis minores lædat, fabula hæc monet.
Leone in silvâ dormiente, rustici
Luxuriabant mures; et unus ex iis
Super cubantem casu quodam transiit.
Expergefactus miserum Leo celeri impetu
Arripuit ille veniam sibi dari rogat;
Crimen fatetur, peccatum imprudentiæ.
Hoc Rex ulcisci gloriosum non putans,
Ignovit, et dimisit. Post paucos dies,
Leo dum vagatur noctu, in foveam decidit.
Captum ut se agnovit laqueis, voce maximâ
Rugire cœpit cujus immanem ad sonum
Mus subito accurrens, "Non est quod timeas," ait.
"Beneficio magno gratiam reddam parem."
Mox omnes artus, artuum et ligamina,
Lustrare cœpit; cognitosque dentibus
Nervos rodendo, laxat ingenia artuum.
Sic captum Mus Leonem silvis reddidit.

(5.) Homo et Arbores.

Pereunt, suis auxilium qui dant hostibus.
Factâ bipenni, quidam ab arboribus petît,
Manubrium ut darent e ligno quod foret
Firmum jusserunt omnes oleastrum dari.
Accepit munus; aptans et manubrium,
Cœpit securi magna excidere robora.
Dumque eligebat quæ vellet, sic Fraxino
Dixisse fertur Quercus, " Merito cædimur."

5

10

15

5

FABULE.

PRÆFATIO.

Avianus Theodosio.

Dubitanti mihi, Theodosi optime, quonam literarum titulo nostri nominis memoriam mandaremus, fabu larum textus occurrit; quod in his urbane concepta falsitas deceat, et non incumbat necessitas veritatis. Nam quis tecum de oratione, quis de poëmate, loqueretur, cum in utroque literarum genere et Atticos Græcâ eruditione superes, et Latinitate Romanos? Hujus ergo materiæ ducem nobis Æsopum noveris, qui, responso Delphici Apollinis monitus, ridicula orsus est, ut legenda firmaret. Verum has pro exemplo fabulas et Socrates divinis operibus indidit, et poëmati suo Flaccus aptavit; quod in se, sub jocorum communium specie, vitæ argumenta contineant: quas Græcis iambis Babrius repetens, in duo volumina coarctavit. Phædrus etiam partem aliquam quinque in libellos resolvit. De his ergo ad quadraginta et duas in unum redactas fabulas edidi; quas, rudi Latinitate compositas, elegis sum explicare cona. tus. Habes ergo opus, quo animum oblectes, ingenium exerceas, sollicitudines leves, totumque vivendi ordinem cautus agnoscas. Loqui vero arbores, feras cum hominibus gemere, verbis certare volucres, animalia ridere, fecimus; ut, pro singulorum necessitatibus, vel ab ipsis animis sententia proferatur.

FABULA I.

Rustica et Lupus.

Rustica deflenti parvo juraverat olim,
Ni taceat, rabido quod foret esca lupo.
Credulus hanc vocem Lupus audiit, et manet ipsas
Pervigil ante fores, irrita vota gerens.
Nam lassata puer nimiæ dat membra quieti :
Spem quoque raptori sustulit inde fames.
Hunc ubi silvarum repetentem lustra suarum
Jejunum conjux sensit adesse lupa,

"Cur," inquit " nullam refers de more rapinam, Languida consumtis sed trahis ora genis?"- 10 "Ne mireris," ait, "deceptum fraude malignâ, Vix miserum vacuâ delituisse fugâ.

Nam, quæ præda, rogo, quæ spes contingere posset,
Jurgia nutricis cum mihi verba darent?"
Hæc sibi dicta putet, seque hac sciat arte notari, 15
Femineam quisquis credidit esse fidem.

FABULA II.

Aquila et Testudo.

Pennatis avibus quondam Testudo locuta est;
Si quis eam volucrem constituisset humi;
Protinus e rubris conchas proferret arenis,
Quîs pretium nitido cortice bacca daret;
Indignans sibimet, tardo quod sedula gressu
Nil ageret toto, perficeretque, die.
Ast, ubi promissis Aquilam fallacibus implet,
Experta est similem perfida lingua fidem.
Et male mercatis dum quærit sidera pennis,
Occidit infelix alitis ungue fero.

10

Tum quoque sublimis, cum jam moreretur, in auras Ingemuit, votis hæc licuisse suis:

Atque ait, "Exosæ post hæc documenta quietis
Non sine supremo magna labore peti."

Sic, quicumque novâ sublatus laude tumescit, 15 Dat merito pœnas, dum meliora cupit.

FABULA III.

Cancer et Mater.

5

Curva retrocedens cum fert vestigia Cancer,
Hispida saxosis terga relisit aquis.
Hunc genitrix facili cupiens procedere gressu,
Talibus alloquiis præmonuisse datur:
"Ne tibi transverso placeant hæc devia, nate;
Rursus in obliquos neu velis ire pedes.
Sed, nisu contenta ferens vestigia recto,
Innocuos [proso] tramite siste gradus."—
Cui natus, "Faciam, si me præcesseris," inquit ;
Rectaque monstrantem certior ipse sequar:" 10
Nam stultum nimis est, cum tu pravissima tentes,
Alterius censor ut vitiosa notes.

66

FABULA IV.

Boreas et Sol.

Immitis Boreas, placidusque, ad sidera, Phœbus,
Jurgia cum magno conseruêre Jove,

Quis prior inceptum peragat: mediumque per orbem

Carpebat solitum forte viator iter.

Convenit hanc potius liti præfigere causam,
Pallia nudato decutienda viro.
Protinus, impulsus ventis, circumtonat æther,
Et gelidus nimias depluit imber aquas.
Ille magis duplicem lateri circumdat amictum,
Turbida submotos quâ trahit aura sinus.
Sed tenues radios paulatim increscere Phœbus
Jusserat, ut nimio surgeret igne jubar;

5

10

« IndietroContinua »