Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

AVIANI,
ALIORUMQUE VETERUM

FABULÆ;
P. SYRI SENTENTIÆ;
CATONIS DISTICHA MORALIA,

[merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors]

LONDINI:
SUMTIBUS RODWELL ET MARTIN; J. BOOKER ;
BALDWIN, CRADOCK, ET JOY; G. ET W. B. WHITTAKER ;
LONGMAN, HURST, REES, ORME, ET BROWN;

T. CADELL; E. EDWARDS ; ET

SIMPKIN ET MARSHALL

Excudir T. Davison.

1823.
JNE,

Quæ, in nostra editione, uncinis (hunc in morem] inclusa leguntur, ea vel plane adulterina aut insiticia sunt-vel, propter scripturæ varietatem, pro

incertis habenda-vel, licet reipsâ fortasse germama; eriticorum tomen dissensione in dubium vocata.

Caiendis Januàriis,

A.C., 1823.

[ocr errors][merged small]

PHÆDRI

FABULARUM

LIBER I.

PROLOGUS.

Æsopus auctor quam materiam repperit, B.

Hanc ego polivi versibus senariis.

Duplex libelli dos est; quod risum movet, Bre Et quod prudenti vitam consilio monet.

Calumniari siquis autem voluerit, B

Quod et arbores loquantur, non tantum feræ; G Fictis jocari nos meminerit fabulis.

FABULA I.

Lupus et Agnus. Ad rivum eumdem lupus et agnus venerant, Siti compulsi : superior stabat lupus, Longeque inferior agnus : tunc fame improbâ Latro incitatus jurgii causam intulit. “ Cur,” inquit, “ turbulentam mihi fecisti aquam, Obstans bibenti?”– Laniger, contra, timens, 6 “ Qui possum (quæso) facere, quod quereris, Lupe ? A te decurrit ad meos haustus liquor."Repulsus ille veritatis viribus,

9

B

“Ante hos sex menses male," ait, “ dixisti mihi.” Respondet agnus, “ Equidem natus non eram. “ Pater (hercle) tum tuus,” inquit, “ maledixit mihi :"

12 Atque ita correptum lacerat injustâ nece.

Hæc propter illos scripta est homines fabula, Qui fictis causis innocentes opprimunt.

15

FABULA II.

Rano Regem petentes.

10

Athenæ cum florerent æquis legibus,
Procax libertas civitatem miscuit,
Frenumque solvit pristinum licentia.
Hîc, conspiratis factionum partibus,
Arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cum tristem servitutem flerent Attici,
(Non quia crudelis ille, sed quoniam grave
Omne insuëtis onus) et cæpissent queri;
Æsopus talem tum fabellam rettulit.

Ranæ, vagantes liberis paludibus,
Clamore magno regem petiêre a Jove,
Qui dissolutos mores vi compesceret.
Pater Deorum risit, atque illis dedit
Parvum tigillum ; missum quod subito vadis,
Motu sonoque terruit pavidum genus.
Immersæ limo cum laterent diutius;
Forte una tacite profert e stagno caput,
Et, explorato rege, cunctas evocat.
Illæ, timore posito, certatim adnatant;
Lignumque supra turba petulans insilit:
Quod cum inquinâssent omni contumeliâ,
Alium rogantes regem, misêre ad Jovem ;
Inutilis quoniam esset, qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
Corripere cæpit singulas : frustra necem
Fugitant inertes; vocem præcludit metus.

15

20

25

« IndietroContinua »