Titi Livii Ab urbe condita libri XXI et XXII

Copertina anteriore

Dall'interno del libro

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 330 - Minucius, convocatis militibus, " sœpe ego," inquit, " audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit, secundum eum, qui bene monenti obediat ; qui nec ipse consulere nec 25 alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.
Pagina 222 - C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem quae plus quam trecentarum amphorarum esset haberet — id satis habitum ad fructus ex agris vectandos, quaestus omnis patribus indecorus visus.
Pagina 406 - Interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta ; inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo 25 consaeptum, jam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, inhutum.
Pagina 15 - Multi ssepe militari sagulo opertum, humi jacentem inter custodias stationesque militum, conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens : arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. Princeps in prcelium ibat : ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant ; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum jusjurandam, nulla religio.
Pagina 247 - ... et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat; tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnis, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
Pagina 320 - Varro, qui priore anno praetor fuerat, loco non humili solum, sed etiam sordido ortus. Patrem lanium fuisse ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in servilia eius artis ministeria usum.
Pagina 13 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio 10 natural!, non voluptate modus finitus ; vigiliarum somnique nee die nee nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum...
Pagina 242 - Cortonenses Trasumennus subit. Via tantum interest perangusta, velut ad id ipsum de industria relicto spatio; deinde paulo latior patescit campus; inde colles adsurgunt.
Pagina 264 - Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is voveret, cuius maximum imperium in civitate esset; Menti aedem T. Otacilius praetor vovit.

Informazioni bibliografiche