Chrestomathia Pliniana

Copertina anteriore
Weidmann, 1857 - 412 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 295 - Eupompi responso, eum enim interrogatum, quem sequeretur antecedentium, dixisse monstrata hominum multitudine, naturam ipsam imitandam esse, non artificem. "plurima ex omnibus signa fecit, ut diximus, fecundissimae artis, inter quae destringentem se, quem M. Agrippa ante Thermas suas dicavit, mire gratum Tiberio principi, non quivit temperare sibi in eo, quamquam imperiosus sui inter initia principatus, transtulitque in cubiculum alio signo substituto, cum quidem tanta pop. R. contumacia fuit, ut...
Pagina 207 - Non est omittenda in hac re et Galliarum admiratio. nihil habent Druidae — ita suos appellant magos — visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius.
Pagina 267 - Rostra, quius loci id vocabulum, quod ex hostibus capta fixa sunt rostra, sub dextra huius a Comitio locus substructus, ubi nationum subsisterent legati, qui ad senatum essent missi, is Graecostasis appellatus a parte ut multa. Senaculum supra Graecostasim, ubi aedis Concordiae et basilica Opimia, Senaculum vocatum, ubi senatus aut ubi seniores consisterent, dictum ut gerusia apud Graecos.
Pagina 333 - Plastae laudatissimi fuere Damophilus et Gorgasus, iidem pictores, qui Cereris aedem Romae ad circum maximum utroque genere artis suae excoluerant, versibus inscriptis Graece, quibus significarent ab dextra opera Damophili esse, ab laeva l Gorgasi.
Pagina 240 - Verrius Flaccus auctores ponit 18 quibus credat in oppugnationibus ante omnia solitum a Romanis sacerdotibus evocari deum cuius in tutela id oppidum esset promittique illi eundem aut ampliorem apud Romanos cultum; et durat in pontificum disciplina id sacrum constatque ideo occultatum in cuius dei tutela Roma esset, ne qui hostium simili modo agerent.
Pagina 57 - Antonium proscripsisti. salve primus omnium parens patriae appellate, primus in toga triumphum linguaeque lauream merite [et facundiae Latiarumque litterarum parens] atque (ut dictator Caesar hostis quondam tuus de te scripsit) omnium triumphorum laurea maiorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tantum promovisse quam imperii.
Pagina 177 - Latino agro fuisset. 89 non licebat id feminis Romae bibere. invenimus inter exempla Egnati Maetenni uxorem, quod vinum bibisset e dolio, interfectam fusti a marito, eumque caedis a Romulo absolutum. Fabius Pictor in annalibus suis scripsit matronam, quod loculos in quibus erant claves cellae vinariae resignavisset, a 90 suis inedia mori coactam, Cato ideo propinquos feminis osculum dare ut scirent an temetum olerent : hoc turn nomen vino erat, unde et temulentia appellata.
Pagina 251 - Grœcis suo loco , Marce fili : quid Athenis exquisitum habeam , et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere, vincam.
Pagina 317 - Crasse, qualem me noris? talem, inquit, ostendens in tabula pictum inficetissime Gallum exerentem linguam.

Informazioni bibliografiche