Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small]

AD OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM EDIDIT PERPETUA ET ALIORUM
ET SUA ADNOTATIONE ILLUSTRAVIT DISSERTATIONEM DE
VERGILI VITA ET CARMINIBUS ATQUE INDICEM RERUM

LOCUPLETISSIMUM

ADIECIT

ALBERTUS FORBIGER.

PARS III.

AENEIDOS LIBER VII--XII., CARMINA MINORA, DISSERTATIO DE

VERGILI VITA ET CARMINIBUS ATQUE INDICES.

1

EDITIO QUARTA

RETRACTATA ET VALDE AUCTA.

LIPSIAE

SUMPTUM FECIT ET VENUMDAT I. C. HINRICHS.

MDCCCLXXV.

PROOEMIUM

EDITIONIS QUARTAE.

Redemptor huius libri honestissimus cum quartam eius editionem parandam esse mihi nuntiasset, diu dubitabam, num mihi iam seni oculorum infirmitate laboranti et in umbra de. genti hoc opus, cuius difficultates non ignorabam, suscipere liceret; tandem vero dubitationes meas vicerunt 'et iteratae viri illius de hac editione optime meriti preces et officium grati animi exteris potissimum significandi, qui hanc Vergilianorum carminum editionem tanto favore et benevolentia exceperunt. Itaque omnibus scrupulis abiectis captoque novae editionis curandae consilio, quae huius aetatis desideriis, quoad fieri posset, satisfaceret, prompto animo opus aggressus sum, quod tamen brevi tempore absolvi non posse, facile praevidebam. Iam vero quae in eo novaverim, breviter mihi sunt indicanda. Servata quidem in universum priorum editionum ratione, quam exposui in editionis III. prooemio propterea infra denuo typis exscripto, hoc est non mutato consilio praeter meam singulorum locorum explicationem etiam diversas priorum editorum et interpretum sententias vel breviter examinatas vel simpliciter commemoratas cum lectoribus communicandi, qui, hic omnia collecta invenientes, quae viri docti in Vergilio 1) explicando hactenus praestiterint, inter varias interpretationes eligendi optionem haberent et docerentur, ad quos fontes sibi in aliquem locum accuratius inquisituris recurrendum esset, primum omisi, quae solis tironibus erudiendis scripta viros doctos offendere poterant, (quamquam etiam ir hac editione communi usui destinata non tam grammaticos, quam potius iuvenes bonarum literarum studiosos simulque unum alterumque eorum magistrum magna librorum supellectile non instructum, vel viros doctos aliarum atque antiquarum

1) Sic in hac IV. edit. cum recentissimis editoribus omnibus praeter Wagnerum (non sui animi, sed ,,circumspecto prudentissimi redemptoris iudicio obsecutum“) ex optimorum Codd. auctoritate nomen poetae scripsimus. (Cf. Diss. de Verg. vita et carm. adnot. 1.) In librorum tamen titulis summa fide describendis vulgarem nominis formam servandam putavimus, ne quid auctoribus invitis obtrusisse videremur. Quod autem attinet ad Genitivum, quem titulus in simplex i missum exhibet, vid. Wagneri Orth. Verg. p. 438 sqq. et quae ad Aen. IX, 151. adnotavimus.

A*

[ocr errors]

literarum studiis deditos, qui Vergilium delectationis causa legunt, respiciendos censui), deinde permulta correxi et retractavi, quae vel ipse postea melius perspexi, vel ab aliis, qui recentissimis temporibus Vergilio operam suam navarunt, rectius explicata esse intellexi, alia autem in brevius contraxi, ut additamentorum insigni copiae locum pararem. Commentario enim omnibus fere, quae recentioribus temporibus de Vergilio vulgata sunt, studiose examinatis permulta adieci, quae meliorem poetae nostri intelligentiam iuvare possent. Quare non solum repetitas Wagneri?) et Ladewigii) editiones atque novas Brycei“), Xauptii), Ribbeckii), Coningtonis ?) et Benoisti ), sed etiam dissertationes et commentationes Ameisii), Conradsii 10), Dietschii 11),

' Ditzenii 12), Freudenbergii 13), Gentii 14), Hanovii 15),

2) Quem doleo usque ad mortem ita mihi succensuisse, ut in prooemiis suis omnes recentiores Vergilii editores et commentatores laudans me unum quaesita despicientia taceret et ignoraret, quo certe id effecit, ut editores quidam Germanici, non autem Britannici et Francogallici, ipsum in eo sequerentur.

3) Cuius editio gymnasiorum usui destinata post a. 1852., quo tertia editio mea prodiit, non solum absoluta, sed iam quater repetita est.

4) Archibald Hamilton Bryce Vergilii opera with english notes, original and selected etc. Lond. et Glasg. 1858. 8. edidit, taking as a basis the

- third edition of Forbiger and comparing it carefully with the commentaries of Servius, Heyne, Wagner, Thiel, Gossrau, Henry, Ladewig etc., commentariumque suum satis bonum etiam multis illustravit imaginibus.

5) Cuius alteram edit., quae Lips. 1873. prodiit, demum in carminibus minoribus edendis consulere mihi licuit.

6) Lips. 1859--1868. IV Voll. et Prolegomena critica. Lips. 1866. 8. mai.

7) P. Vergili Maronis Opera with a commentary by John Conington. Lond. 1865—1871. III Voll. 8 mai. (Vol. tertium huius excellentis editionis, quod Coningtone defuncto doctiss. Henry Nettleship absolvit, et ipsum Coningtonis nomine laudavi, cum quae Coningtonis, quae Nettleshipii essent, non satis constaret.)

8) Oeuvres de Virgile. Texte latin avec un commentaire critique et explicatif par

E. Benoist. Paris 1867—1872., III Voll., quam editionem laudabilem mihi non prius in manus venisse doleo, quam Vol. secundi magna parte iam typis exscripta, ut eam demum inde a libro IV. Aeneidos conferre possem. Ceterum huic viro doct., qui censuram Voluminis I. huius editionis meae inseruit commentariis inscriptis Revue critique a. 1874. No. 31. p. 69–74., non minus quam Bryceo et Coningtoni pro benevolo et honorifico, quod de editione mea tulerunt, iudicio maximas ago gratias. 9) Spicilegium explicationum Vergilianarum. Mühlh. 1851. (vid. infra p. XIII.)

Censura editt. Wagn. et Ladew. in Jahnii Novis Annal. LXI. p. 368– 389. et LXII. p. 31–64. Das numen des Aeneas U. seiner Gefährten in Mützellii Zeitschr. f. d. Gymn.-W. VII. (1853.) p. 931 sqq. Etiam huic viro doctiss. pro benevolo iudicio de prima edit. mea facto, qua posteriores multo praestabiliores esse haud dubie iam intellexerit, obstrictissimum me sentio.

10) Quaestiones Virgilianae. Scr. Conrads. Col. Trev. 1863. 11) Theologumena Vergiliana. Grimae 1853. 4. 12) De locis quibusdam Vergilii scr. H. J. Ditzen. Emdae 1865. 8. 13) Vindiciarum Virgilianarum specimen. Scr. Jo. Freudenberg. Bonnae 1845. 4.

14) Annotationes criticae in Virg. Aeneidem. Lugd. Bat. 1864.

15) Schedae criticae ad Vergilii Georgica. Scr. 0. Hanow. Lissae 1863. 4. et Zu Vergil in Mützellii Zeitschr. etc. 1857. p. 890 sqq.

[ocr errors]

Haeckermanni 16), Henrici 17), Hoffmann i 19), Kal-
musii 19), Kappesii 20), Lad ewigii, 21) Nauckii, 22)
Peerlk ampii 23), Puetzii 24), Regelii 25), Ribbeckii),
Schraderi27), Siebelis ii 2), Steinmetzii 29), Tittleri 30),
A br. Vossii 31), Wagneri 32), Wilmsii 33), aliorum accu-

[ocr errors]
[ocr errors]

16) Explicationum Vergilianarum specimen. Gryphisw. 1853. – Zur Erklärung Virgil's Nr. 1-XII. in Jahnii Archiv etc. XVIII. (1852.) p. 309. et 431 sqq.

Commentatio in Aen. L. II. ibid. 1863. 4. — Zu Virgil in Mützellii Zeitschr. etc. 1854. p. 353 sqq. 441 sqq. 1855, p. 880. 1856. p. 277. 729 sqq. 1857. p. 103 sqq. 730 sqq.

Censura edit. Wagnerianae iisdem Ephem. a. 1865. Vol. XIX. p. 43 sqq. et p. 104 sqq. inserta. (Qui vir doct., cum editionem meam „bonae frugis plenam“ esse censuerit, me sibi obligavit quam maxime.)

17) James Henry, vir doctiss. et de Vergilio meritissimus, praeter libellos iam in prooemio edit. III. commemoratos baec edidit: Notes of a twelve years voyage of discovery in the first six books of the Eneis. Dresd. 1853. 8. (cuius libri exemplo mihi donato vir amicissimus, cum aestate a 1867. Dresdae commoraretur, summa liberalitate adiunxit copiosum additamentorum et correctionum fasciculum, ut ex eo, quae velleni, cum viris doctis communicarem). Adversaria Virgiliana ex Philologi a Leutschio editi Vol. XI. XII. XIII. et XVII. (a. 1857—1861.) coniunctim publicata. Zu Virgil in Jahnii Jahrbb. etc. 1856. p. 452 sqq. Nunc vero, postquam multo plures, quam ullus alius Vergilii editor, Codices in variis Europae terris contulit (quorum indicem pretium eorum iudicantem cum multis lectionibus ex iis enotatis non rogatus benignissime mihi exhibuit: vid. infra adn. 36.) occupatus est in edendo copiosissimo opere totam Aeneidem complectente, cuius Vol. I. sic inscriptum Aeneidea, or critical, exegetical, and aesthetical remarks of the Aeneis et 128. paginis praeter Codicum et editionum antiquissimarum recensionem nil nisi commentarium ad Aen. I, 1–7. continens Lond. et Edinb. 1873. prodiit.

18) Zeitschrift für die Oesterreich. Gymnasien. Jahrg. 1853. u. 1854. 19) Quaestiones Vergilianae. Scr. Jo. Kalmus. Stralsund. 1859. 4.

20) Zur Erklärung von Virgil's Aeneide von K. Kappes. L. I. Friburg. 1859. L. II. Constantiae 1863. L. III. Donauesch. 1866. 8.

21) Beurtheilung der Peerlkampschen Bemerkungen zu den ländlichen Gedichten Vergil'8 von Prof. Dr. Ladewig. Neostrel. 1864. 4. et Philologi Vol. VII. p. 477 sqq.

22) Vergil's Aeneis 1, 1-405. erklärt von C. W. Nauck. Regiomont. 1862. 4.

23) Qui a. 1861. multas coniecturas ad Eclogas et Georgica pertinentes protulit in Mnemosynes a Bakio et Cobeto Amstelod. editae Vol. X. p. 149. 113–163. 229-308. 367–388., quae, ut singulare viri sagacissimi ingenium, sic etiam nimiam eius audaciam testantur; omnes tamen a me sunt commemoratae, hic ibi etiam receptae, saepius vero refutatae.

24) Annotationes ad Virgilii Cirin. Colon. Agripp. 1846. 4.

25) Quaestionum Vergilianarum criticarum specimen. Scr. Car. Regel. Cellae 1866. 4.

26) Lectiones Vergilianae. Scr. Otto Ribbeck. Elberf. 1855. 4.

27) Guil. Schrader Censuram editionis Ladewig. protulit in Muetzelli Zeitschr. f. d. Gymn.-W. VII. (1853.) p. 720—727.

28) In Aeneidos ab Hoffmanno-Peerlkampio editae librum I. annotationes. Scr. Jo. Siebelis. Hilpershus. 1845. 4.

29) Annotationes in aliquot Virgilii locos. Scr. Car. Aug. Steinmetz.
Merseb. 1846. 4.

30) Tittler Ueber die Zeit der Veröffentlichung der Georgica Vergils.
Brieg 1857. 4. et in Novis Annal. phil. et paed. LXXXI. p287.
31) Bemerkungen zu einigen Stellen des Virgil von Abr. Voss. Crucenac. 1838.

32 Phil. Wagneri Lectiones Virgilianae in Philologi Supplem. I. (1959.) p. 307 sqq. (Cf. Addenda ad Vol. I. p. 541. et Vol. II. p. 787.)

33) Wilms Qua ratione Vergilius in Aeneide aut locuturum aliquem aut locutum esse indicaverit. Duisburg. 1865. 4.

« IndietroContinua »