Immagini della pagina
PDF
ePub

LI. Cum hæc accepta clades esset, jam C. Horatius et T. Menenius consules erant. Menenius adversus Tuscos victoriâ elatos confestim missus. Tum quoque male pugnatum est; et Janiculum hostes occupavêre obsessaque Urbs foret, super bellum annonâ premente, (transierant enim Etrusci Tiberim) ni Horatius consul ex Volscis esset revocatus: adeoque id bellum ipsis institit moenibus, ut primo pugnatum ad Spei sit æquo marte, iterum ad portam Collinam. Ibi quamquam parvo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in futura prælia id certamen fecit. A. Virginius et Sp. Servilius consules fiunt. Post acceptam proximam pugnæ cladem Veientes abstinuêre acie: populationes erant, et velut ab arce Janiculi passim in Romanum agrum impetus dabant: non usquam pecora tuta, non agrestes erant. Capti deinde eâdem arte sunt, quâ ceperant Fabios. Secuti deditâ operâ passim ad illecebras propulsa pecora, præcipitavêre in insidias: quo plures erant, major cædes fuit. Ex hac clade atrox ira majoris cladis causa atque initium fuit: trajecto enim nocte Tiberi, castra Servilii consulis adorti sunt oppugnare: inde fusi magnâ cæde in Janiculum se ægre recepêre. Confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Janiculo communit. Postero die, luce ortâ, nonnihil et hesternâ felicitate pugnæ ferox, magis tamen, quod inopiâ frumenti, quamvis in præcipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temere adverso Janiculo ad castra hostium aciem erexit; foediusque inde pulsus, quam pridie pepulerat, interventu collegæ ipse exercitusque ejus est servatus. Inter duas acies Etrusci, cum invicem his atque illis terga darent, occidione occisi. Ita oppressum temeritate felici Veiens bellum.

LII. Urbi cum pace laxior etiam annona rediit, et advecto ex Campaniâ frumento, et, postquam timor sibi cuique futuræ inopiæ abiit, eo, quod abditum fuerat, prolato. Ex copiâ deinde otioque lascivire rursus

M S

animi; et pristina mala, postquam foris deerant, domi quærere. Tribuni plebem agitare suo veneno, agrariâ lege; in resistentes incitare Patres, nec in universos modo, sed in singulos. Q. Considius et T. Genucius, auctores agrariæ legis, T. Menenio diem dicunt. Invidiæ erat amissum Cremeræ præsidium, cum haud procul inde stativa consul habuisset. Eum oppresserunt. Cum et patres haud minus, quam pro Coriolano, adnisi essent, et patris Agrippa favor haud dum exolevisset; in multâ temperârunt tribuni: cum capitis anquisîssent, duo millia æris damnato multam dixerunt: ea in caput vertit. Negant tulisse ignominiam ægritudinemque: inde morbo absumtum esse. Alius deinde reus, Sp. Servilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Valerio consulibus, initio statim anni, ab L. Cædicio et T. Statio tribunis die dictâ, non, ut Menenius, precibus suis aut Patrum, sed cum multâ fiduciâ innocentiæ gratiæque, tribunicios impetus tulit. Et huic prælium cum Tuscis ad Janiculum erat crimini: sed fervidi animi vir, ut in publico periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo, sed plebem, oratione feroci refutando, exprobrandoque T. Menenii damnationem mortemque, (cujus patris munere restituta quondam plebs eos ipsos, quibus tum sæviret, magistratus, eas leges haberet) periculum audaciâ discussit. Juvit et Virginius collega, testis productus, participando laudes: magis tamen Menenianum (adeo ⚫ mutaverant animum) profuit judicium.

LIII. Certamina domi finita. Veiens bellum exortum; quibus Sabini arma conjunxerant. P. Valerius consul, accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis, cum exercitu Veios missus, castra Sabina, quæ pro monibus sociorum locata erant, confestim aggreditur ; tantamque trepidationem injecit, ut, dum dispersi alii aliâ manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta, cui signa primum intulerat, caperetur. Intra vallum deinde cædes magis, quam prælium, esse. Tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam

Veiis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt. Pars Sabinis eunt subsidio; pars Romanos, toto impetu intentos in castra, adoriuntur. Paulisper aversi turbatique sunt: deinde et ipsi utroque versis signis resistunt; et eques, ab consule immissus, Tuscos fundit fugatque eâdemque horâ duo exercitus, duæ potentissimæ et maximæ finitimæ gentes superatæ sunt. Dum hæc ad Veios geruntur, Volsci Equique in Latino agro posuerant castra, populatique fines erant. Eos per se ipsi Latini, assumtis Hernicis, sine Romano aut duce aut auxilio, castris exuerunt. Ingenti prædâ, præter suas recuperatas res, potiti sunt: missus tamen ab Româ consul in Volscos C. Nautius. Mos, credo, non placebat, sine Romano duce exercituque socios propriis viribus consiliisque bella gerere. Nullum genus calamitatis contumeliæque non editum in Volscos est: nec tamen perpelli potuêre, ut acie dimicarent.

LIV. L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Veientes provincia evenit: non tamen bellatum induciæ in annos quadraginta petentibus datæ, frumento stipendioque imperato. Paci externæ confestim continuatur discordia domi. Agrariæ legis tribuniciis stimulis plebs furebat: consules, nihil Menenii damnatione, nihil periculo deterriti Servilii, summâ vi resistunt: abeuntes magistratu Cn. Genucius tribunus plebis arripuit. L. Æmilius et Opiter Virginius consulatum ineunt. Vopiscum Julium pro Virginio in quibusdam annalibus consulem invenio. Hoc anno (quoscumque consules habuit) rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati, non plebem magis, quam juniores Patrum: suadent, monent, "Honoribus et administratione reipublicæ abstineant; consulares vero fasces, prætextam, curulemque sellam, nihil aliud, quam pompam funeris, putent: claris insignibus velut infulis velatos ad mortem destinari. Quod si consulatûs tanta dulcedo sit, jam nunc ita in animum inducant, consulatum captum et oppressum

ab tribuniciâ potestate esse; consuli, velut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse. Si se commoverit, si respexerit Patres, si aliud quam plebem esse in republicâ crediderit, exsilium C. Marcii, Menenii damnationem et mortem, sibi proponat ante oculos." His accensi vocibus,

Patres consilia inde, non publica, sed in privato, seductaque a plurium conscientiâ, habere: ubi cum id modo constaret, jure an injuriâ eripiendos esse reos, atrocissima quæque maxime placebat sententia: nec auctor quamvis audaci facinori deerat. Igitur judicii die, cum plebs in foro erecta exspectatione staret, mirari primo, quod non descenderet tribunus: deinde, cum jam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere, et desertam ac proditam causam publicam queri. Tandem, qui obversati vestibulo tribuni fuerant, nuntiant, domi mortuum esse inventum: quod ubi in totam concionem pertulit rumor; sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii alio. Præcipuus pavor tribunos invaserat, quam nihil auxilii sacratæ leges haberent, morte college monitos. Nec Patres satis moderate ferre lætitiam: adeoque neminem noxiæ pœnitebat, ut etiam insontes fecisse videri vellent, palamque ferretur, malo domandam tribuniciam potestatem.

LV. Sub hac pessimi exempli victoriâ delectus edicitur: paventibusque tribunis, sine intercessione ullâ consules rem peragunt. Tum vero irasci plebes, tribunorum magis silentio, quam consulum imperio, et dicere," Actum esse de libertate suâ; rursus ad antiqua reditum; cum Genucio unâ mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem: aliud agendum, ac cogitandum, quomodo resistatur Patribus. Id autem unum consilium esse, ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii habeat, defendat. Quatuor et viginti lictores apparere consulibus, et eos ipsos plebis homines. Nihil contemtius, neque infirmius, si sint, qui contemnant.

Sibi quemque ea magna atque hor.

[ocr errors]

renda facere." His vocibus alii alios cum incitâssent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus. Volero appellat tribunos. Cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem, et virgas expediri jubent. "Provoco," inquit, "ad populum," Volero, "quoniam tribuni civem Romanum in conspectu suo virgis cædi malunt, quam ipsi in lecto suo a vobis trucidari." Quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor. Tum Volero, et prævalens ipse, et adjuvantibus advocatis, repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit, clamitans, Provoco, et fidem plebis imploro. Adeste, cives! adeste, commilitones! nihil est, quod exspectetis tribunos, quibus ipsis vestro auxilio opus est." Concitati homines, veluti ad præ lium, se expediunt: apparebatque, omne discrimen adesse; nihil cuiquam sanctum, non publici fore, non privati juris. Huic tantæ tempestati cum se consules obtulissent, facile experti sunt, parum tutam majestatem sine viribus esse. Violatis lictoribus, fascibus fractis, e foro in curiam compelluntur; incerti, quâtenus Volero exerceret victoriam. Conticescente deinde tumultu, cum in senatum vocari jussissent, queruntur injurias suas, vim plebis, Voleronis audaeiam. Multis ferociter dictis sententiis, vicêre seniores, quibus, irâ Patrum adversus temeritatem plebis certari, non placuit.

LVI. Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebei creat in eum annum, qui L. Pinarium, P. Furium consules habuit: contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem tulit ad populum, ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent. Haud parva res sub titulo primâ specie minime atroci

« IndietroContinua »