Immagini della pagina
PDF
ePub

scere videret non posse, quippe efferatos militiâ, animos; mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Janum ad infimum Argiletum, indicem pacis bellique, fecit: apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa omnes populos, significaret. Bis deinde post Numæ regnum clausus fuit: semel T. Manlio consule, post Punicum primum perfectum bellum; iterum (quod nostræ ætati Dii dederunt ut videremus) post bellum Actiacum, ab imperatore Cæsare Augusto, pace terrâ marique partâ. Clauso eo, cum omnium circa finitimorum societate ac fœderibus junxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat; omnium primum, rem ad multitudinem imperitam, et illis sæculis rudem, efficacissimam, Deorum metum injiciendum ratus est: qui cum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum Deâ Egeriâ congressus nocturnos esse; ejus se monitu, quæ acceptissima Diis essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique Deorum præficere. Atque omnium primum, ad cursum lunæ, in duodecim menses describit annum: quem (quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe) intercalaribus mensibus interponendis, ita dispensavit, ut quarto et vigesimo anno ad metam eamdem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis dies congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime, quæ nunc ad Dialem. flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosâ plures Romuli, quam Numæ, similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiæ vicis desererentur, flaminem Jovi assiduum sacerdotem creavit, insignique eum veste et curuli regiâ sellâ adornavit: huic duos flamines adjecit:

pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat Patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procellâ; tamen, velut orbitatis metu icta, moestum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde, a paucis initio facto, Deum Deo natum, regem, parentemque urbis Romanæ salvere universi Romulum jubent: pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent: manavit enim hæc quoque, sed perobscura, fama. Illam alteram admiratio viri et pavor præsens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides: namque Proculus Julius, sollicitâ civitate desiderio regis, et infensâ Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnæ rei auctor, in concionem prodit. "Romulus,' inquit, "Quirites, parens urbis hujus, primâ hodiernâ luce cœlo repente delapsus, se mihi obvium dedit: cum, perfusus horrore venerabundusque, adstitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset; 'Abi, nuntia,' inquit, 'Romanis, cœlestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit: proinde rem militarem colant: sciant que, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.' Hæc," inquit, "locutus, sublimis abiit." Mirum, quantum illi viro, nuntianti hæc, fidei fuerit; quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, factâ fide immortalitatis, lenitum sit.

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat: nec dum a singulis, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerant factiones inter ordines certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab suâ parte non erat regnatum, in societate æquâ possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant. Romani veteres peregrinum regem adspernabantur. In variis voluntatibus, regnari tamen omnes volebant, libertatis

sine arbitris, velut ad congressum Deæ, inferebat, Camoenis eum lucum sacravit; quod earum ibi concilia cum conjuge suâ Egeriâ essent. Et [soli] Fidei sollenne instituit: ad id sacrarium flamines bigis, curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos usque involutâ rem divinam facere; significantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quæ Argeos pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen

maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quam regni. Ita duo deinceps reges, alius aliâ viâ, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos; Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum temperata et belli et pacis artibus, erat civitas.

XXII. Numæ morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infimâ arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit: Patres auctores facti. Hic non

solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit: tum ætas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quærebat. Forte evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano, prædas in vicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius Albæ. Utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus præceperat suis, ne quid prius, quam mandata, agerent: satis sciebat, negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse. Ab Albanis socordius res acta: excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant. Tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem indixerant. Hæc renuntiant Tullo: tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. Illi, omnium ignari, primum purgando terunt tempus: Se invitos quidquam, quod minus placeat Tullo, dicturos; sed imperio subigi:

res repetitum se venisse. Ni reddantur, bellum indicere jussos. Ad hæc Tullus, "Nuntiate," inquit, "regi vestro, regem Romanum Deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos adspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant hujusce clades belli."

XXIII. Hæc nuntiant domum Albani. Et bellum utrimque summâ ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque; Trojanam utramque prolem, cum Lavinium ab Trojâ, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit; quod nec acie certatum est; et, tectis modo dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecêre: castra ab Urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossâ circumdant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot sæcula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, præcipue morte regis, magnumque Deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum pœnas ob bellum impium dictitans, nocte, præteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettum: ducit, quam proxime ad hostem potest; inde legatum præmissum nuntiare Tullo jubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio: si secum congressus sit, satis scire, ea se allaturum, quæ nihilo minus ad rem Romanam, quam ad Albanam, pertineant. Haud adspernatus Tullus, tametsi vana afferebantur, in aciem educit. Exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: "Injurias, et non redditas res ex fædere, quæ repetitæ sint, et ego regem nostrum Cluilium, causam hujusce esse belli, audîsse videor:

scere videret non posse, quippe efferatos militiâ, animos; mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Janum ad infimum Argiletum, indicem pacis bellique, fecit: apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa omnes populos, significaret. Bis deinde post Numæ regnum clausus fuit: semel T. Manlio consule, post Punicum primum perfectum bellum; iterum (quod nostræ ætati Dii dederunt ut videremus) post bellum Actiacum, ab imperatore Cæsare Augusto, pace terrâ marique partâ. Clauso eo, cum omnium circa finitimorum societate ac fœderibus junxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat; omnium primum, rem ad multitudinem imperitam, et illis sæculis rudem, efficacissimam, Deorum metum injiciendum ratus est : qui cum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum Deâ Egeriâ congressus nocturnos esse; ejus se monitu, quæ acceptissima Diis essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique Deorum præficere. Atque omnium primum, ad cursum lunæ, in duodecim menses describit annum: quem (quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe) intercalaribus mensibus interponendis, ita dispensavit, ut quarto et vigesimo anno ad metam eamdem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis dies congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime, quæ nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosâ plures Romuli, quam Numæ, similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiæ vicis desererentur, flaminem Jovi assiduum sacerdotem creavit, insignique eum veste et curuli regiâ sellâ adornavit: huic duos flamines adjecit:

« IndietroContinua »