Immagini della pagina
PDF
ePub

Marti unum, alterum Quirino. Virginesque Vestæ legit, Albâ oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum. His, ut assiduæ templi antistites essent, stipendium de publico statuit: virginitate aliisque cærimoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo legit; tunicæque pictæ insigne dedit, et super tunicam æneum pectori tegimen; cœlestiaque arma, quæ Ancilia appellantur, ferre, ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollennique saltatu jussit. Pontificem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex Patribus legit; eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit; quibus hostiis, quibus diebus, ad quæ templa, sacra fierent, atque unde in eos sumtus pecunia erogaretur. Cætera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis subjecit; ut esset, quo consultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo patrios ritus, peregrinosque adsciscendo, turbaretur. Nec cœlestes modo cærimonias, sed justa quoque funebria, placandosque Manes, ut idem pontifex edoceret; quæque prodigia, fulminibus aliove quo visu missa, susciperentur atque curarentur: ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicàvit; Deumque consuluit auguriis, quæ suscipienda essent.

XXI. Ad hæc consultanda procurandaque, multitudine omni a vi et armis conversâ, et animi aliquid agendo occupati erant, et Deorum assidua insidens cura, cum interesse rebus humanis cœleste Numen videretur, eâ pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, proximo legum ac pœnarum metu, civitatem regerent: et cum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; tum finitimi etiam populi, qui ante, castra, non urbem, positam in medio ad sollicitandam omnium pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem, totam in cultum versam Deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu perenni rigabat aquâ: quo quia se persæpe Numa

VOL. I.

D

fons

animo, futuraque ea deinde patriæ fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuêre arma, micantesque fulsêre gladii, horror ingens spectantes perstringit; et, neutro inclinatâ spe, torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, cum jam non motus tantum corporum, agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent; duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt: ad quorum casum cum conclamâsset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones jam spes tota, nondum tamen cura, deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequâquam par, sic adversus singulos ferox: ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus sineret. Jam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis sequentes: unum haud procul ab sese abesse: in eum magno impetu rediit: et, dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, jam Horatius, cæso hoste victor, secundam pugnam petebat. Tum clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adjuvant militem suum; et ille defungi prælio festinat. Prius itaque, quam alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Jamque, æquato Marte, singuli supererant; sed nec spe nec viribus pares: alterum intactum ferro corpus, et geminata victoria, ferocem in certamen tertium dabant; alter, fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti: nec illud prælium fuit. Romanus exsultans, "Duos," inquit, "fratrum Manibus dedi: tertium causæ belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." Male sustinenti arma gladium superne jugulo defigit: jacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt; eo majore cum gaudio, quo prope

res repetitum se venisse. Ni reddantur, bellum indicere jussos. Ad hæc Tullus, "Nuntiate," inquit, "regi vestro, regem Romanum Deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos adspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant hujusce clades belli."

XXIII. Hæc nuntiant domum Albani. Et bellum utrimque summâ ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque; Trojanam utramque prolem, cum Lavinium ab Trojâ, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit; quod nec acie certatum est; et, tectis modo dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecêre: castra ab Urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossâ circumdant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot sæcula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, præcipue morte regis, magnumque Deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum pœnas ob bellum impium dictitans, nocte, præteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettum: ducit, quam proxime ad hostem potest; inde legatum præmissum nuntiare Tullo jubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio: si secum congressus sit, satis scire, ea se allaturum, quæ nihilo minus ad rem Romanam, quam ad Albanam, pertineant. Haud adspernatus Tullus, tametsi vana afferebantur, in aciem educit. Exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: "Injurias, et non redditas res ex fædere, quæ repetitæ sint, et ego regem nostrum Cluilium, causam hujusce esse belli, audîsse videor:

nec te dubito, Tulle, eadem præ te ferre: sed, si vera potius, quam dictu speciosa, dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, recte an perperam, interpretor: fuerit ista ejus deliberatio, qui bellum suscepit: me Albani gerendo bello ducem creavêre. Illud te, Tulle, monitum velim Etrusca res, quanta circa nos teque maxime sit, quo propiores vos, hoc magis scis. Multum illi terrâ, plurimum mari pollent. Memor esto, jam, cum signum pugnæ dabis, has duas acies spectaculo fore; ut fessos confectosque, simul victorem ac victum, aggrediantur. Itaque, si nos Dii amant, quoniam, non contenti libertate certâ, in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, quâ utri utris imperent, sine magnâ clade, sine multo sanguine utriusque populi, decerni possit." Haud displicet res Tullo, quamquam, tum indole animi, tum spe victoriæ, ferocior erat. Quærentibus utrim

que ratio initur, cui et fortuna ipsa præbuit materiam.

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec ætate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse, satis constat ; nec ferme res antiqua alia est nobilior: tamen in re tam clarâ nominum error manet; utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt: plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent: hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro suâ quisque patriâ dimicent ferro: ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil recusatur : tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, fœdus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cujusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bonâ pace imperitaret. Foedera alia aliis legibus, cæterum eodem modo omnia, fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior fœderis memoria est. Fecialis regem Tullum ita rogavit : "Jubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani fœdus ferire?" Jubente rege, "Sagmina," inquit,

66

"te, rex, posco." Rex ait, "Puram tollito." Fecialis ex arce graminis herbam puram attulit: postea regem ita rogavit : Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium? vasa, comitesque meos?" Rex respondit: "Quod sine fraude meâ populique Romani Quiritium fiat, facio." Fecialis erat M. Valerius: patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbenâ caput capillosque tangens. Pater patratus ad jusjurandum patrandum, id est, sanciendum fit fœdus; multisque id verbis, quæ longo effata carmine non operæ est referre, peragit. Legibus deinde recitatis: "Audi," inquit," Jupiter; audi, pater patrate populi Albani; audi tu, populus Albanus; ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerâve recitata sunt sine dolo malo, utique ea hîc hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio, dolo malo; tu illo die, Jupiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hîc hodie feriam: tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque." Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani suumque jusjurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

XXV. Fœdere icto, trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Cum sui utrosque adhortarentur, "Deos patrios patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus;" feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus, in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimque pro castris duo exercitus, periculi magis præsentis, quam curæ, expertes: quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortunâ positum: itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo intenduntur. Datur signum: infestisque armis, velut acies, terni juvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt: nec his nec illis periculum suum; publicum imperium servitiumque obversatur

« IndietroContinua »