Immagini della pagina
PDF
ePub

ac mihi, vobisque, Albani; populum omnem Albanum Romam traducere in animo est; civitatem dare plebi; primores in Patres legere; unam urbem, unam rempublicam facere. Ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat. Ad hæc Albana pubes, inermis ab armatis septa, in variis voluntatibus, communi tamen metu cogente, silentium tenet. Tum Tullus: "Mette Fuffeti," inquit, "si ipse discere posses fidem ac fœdera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset. Nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quæ a te violata sunt. Ut igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita jam corpus passim distrahendum dabis.' Exinde, duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum illigat Mettum: deinde in diversum iter equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, quâ inhæserant vinculis membra, portantes. Avertere omnes a tantâ fœditate spectaculi oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit: in aliis gloriari licet, nulli gentium mitiores placuisse pœnas.

Le

XXIX. Inter hæc jam præmissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. giones deinde ductæ ad diruendam urbem. Quæ ubi intravêre portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet; cum, effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi captâ, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammâque miscet: sed silentium triste ac tacita moestitia ita defixit omnium animos, ut, præ metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas, ultimum illud visuri, pervagarentur. Ut verò jam equitum elamor exire jubentium instabat, jam, fragor tectorum, quæ diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur;

pulvisque, ex distantibus locis ortus, velut nube inductâ omnia impleverat; raptim, quibus quisque poterat, elatis, cum larem ac penates tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent; jam continens agmen migrantium impleverat vias; et conspectus aliorum mutuâ miseratione integrabat lacrymas: vocesque etiam miserabiles exaudiebantur; mulierum præcipue, cum obsessa ab armatis templa augusta præterirent, ac velut captos relinquerent Deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adæquat solo; unâque horâ quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, exscidio ac ruinis dedit. Templis tamen Deûm (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est.

XXX. Roma interim crescit Albæ ruinis: duplicatur civium numerus. Cœlius additur urbi mons; et, quo frequentius habitaretur, eam sedem Tullus regiæ capit, ibique habitavit. Principes Albanorum in Patres, ut ea quoque pars reipublicæ cresceret, legit Tullios, Servilios, Quintios, Geganios, Curiatios, Clœlios; templumque ordini ab se aucto curiam fecit, quæ Hostilia usque ad patrum nostrorum ætatem appellata est: et, ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adjiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit. Legiones et veteres eodem supplemento explevit, et novas scripsit. Hac fiduciâ virium Tullus Sabinis bellum indicit, genti eâ tempestate secundum Etruscos opulentissimæ viris armisque. Utrimque injuriæ factæ, ac res nequidquam erant repetitæ. Tullus ad Feroniæ fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos querebatur. Sabini suos prius in lucum confugisse, ac Romæ retentos. Hæ causæ belli ferebantur. Sabini, haud parum memores, et suarum virium partem Romæ ab Tatio locatam, et Romanam rem nuper etiam adjectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia. Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Veientes. Inde, ob residuas bellorum iras

maxime sollicitatis ad defectionem animis, voluntarios traxêre; et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit. Publico auxilio nullo adjuti sunt: valuitque apud Veientes (nam de cæteris minus mirum est) pacta cum Romulo induciarum fides. Cum

bellum utrimque summâ ope pararent, vertique in eo res videretur, utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit; ubi et peditum quidem robore, cæterum equitatu aucto nuper, plurimum Romana acies valuit. Ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum: nec pugna deinde illis constare, nec fuga explicari, sine magnâ cæde potuit.

XXXI. Devictis Sabinis, cum in magnâ gloriâ magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi Patribusque est, in monte Albano lapidibus pluisse. Quod cum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu, haud aliter quam cum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidêre cœlo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quæ (velut Diis quoque simul cum patriâ relictis) oblivioni dederant; et aut Romana sacra susceperant, aut, fortunæ, ut fit, obirati, cultum reliquerant Deûm. Romanis quoque ab eodem prodigio novemdiale sacrum publice susceptum est; seu voce cœlesti ex Albano monte missâ (nam id quoque traditur), seu aruspicum monitu. Mansit certe sollenne, ut, quandoque idem prodigium nuntiaretur, feriæ per novem dies agerentur. Haud ita multo post pestilentiâ laboratum est: unde cum pigritia militandi oriretur; nulla tamen ab armis quies dabatur ab bellicoso rege, salubriora etiam credente militiæ, quam domi, juvenum corpora esse; donec ipse quoque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut, qui nihil ante ratus esset minus regium, quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis par

[blocks in formation]

visque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum impleret. Vulgo jam homines, eum statum rerum, qui sub Numâ rege fuerat, requirentes, unam opem ægris corporibus relictam, si pax veniaque ab Diis impetrata esset, credebant. Ipsum regem, tradunt, volventem commentarios Numa, cum ibi quædam occulta sollennia sacrificia Jovi Elicio facta invenisset, operatum his sacris se abdidisse; sed non rite initum aut curatum id sacrum esse; nec solum nullam ei oblatam cœlestíum speciem, sed, irâ Jovis sollicitati pravâ religione, fulmine ictum cum domo conflagrâsse. Tullus magnâ gloriâ belli regnavit annos duos et triginta.

XXXII. Mortuo Tullo, res, ut institutum jam inde ab initio erat, ad Patres redierat: hique interregem nominaverant: quo comitia habente, Ancum Marcium regem populus creavit: Patres fuêre auctores. Numa Pompilii regis nepos, filiâ ortus, Ancus Marcius erat: qui, ut regnare cœpit, et avitæ gloriæ memor, et quia proximum regnum, cætera egregium, ab unâ parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus, aut prave cultis; longe antiquissimum ratus, sacra publica, ut ab Numâ instituta erant, facere; omnia ea ex commentariis regis pontificem, in album relata, proponere in publico jubet: inde et civibus otii cupidis, et finitimis civitatibus, facta spes, in avi mores atque instituta regem abiturum. Igi tur Latini, cum quibus, Tullo regnante, ictum fœdus erat, sustulerant animos: et cum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt; desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. Medium erat in Anco ingenium, et Numæ et Romuli memor: et, præterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat, cum in novo, tum feroci populo; etiam, quod illi contigisset otium, sine injuriâ id se haud facile habiturum: tentari patientiam, et tentatam contemni: temporaque esse Tullo regi aptio

ra, quam Numæ. Ut tamen, quoniam Numa in pacé religiones instituisset, a se bellicæ cærimoniæ proderentur; nec gererentur solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu; jus ab antiquâ gente Æquicolis, quod nunc feciales habent, descripsit, quo res repetun tur. Legatus, ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo (lanæ velamen est) "Audi, Jupiter," inquit ;"audite, fines;" (cujuscumque gentis sunt, nominat) "audiat fas. Ego sum publicus nuntius populi Romani: juste pieque legatus venio, verbisque meis fides sit." Peragit deinde postulata. Inde Jovem testem facit: "Si ego in juste impieque illos homines illasque res dedier nuntio populi Romani mihi exposco, tum patriæ compotem me nunquam sîris esse." Hæc, cum fines suprascandit, hæc, quicumque ei primus vir obvius fuerit, hæc, portam ingrediens, hæc, forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique jurisjurandi mutatis, peragit. Si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta (tot enim sollennes sunt) peractis, bellum ita indicit: "Audi, Jupiter, et tu, Juno, Quirine, Diique omnes cœlestes, vosque terrestres, vosque inferni, audite. Ego vos testor, populum illum" (quicumque est, nominat) "injustum esse, neque jus persolvere. Sed de istis rebus in patriâ majores natu consulemus, quo pacto jus nostrum adipiscamur." Cum his nuntius Romam ad consulendum redit. Con festim rex his ferme verbis Patres consulebat: "Quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato priscorum La tinorum hominibusque priscis Latinis, quas res dari, fieri, solvi oportuit, quas res nec dederunt, nec fecerunt, nec solverunt, dic," inquit ei, quem primum sententiam rogabat," quid censes?" Tum ille: "Puro pioque duello quærendas censeo, itaque consentio, consciscoque.' Inde ordine alii rogabantur: quandoque pars major eorum, qui aderant, in eamdem sententiam ibat, bellum erat consensu. Fieri solitum, ut fecialis hastam

[ocr errors]
« IndietroContinua »