Immagini della pagina
PDF
ePub

neri ira non potuit, quin extemplo confligerent. Ergo etiam prælium aliquanto, quam cætera, gravius atque atrocius fuit: non enim duces ad regendam modo consilio rem affuêre, sed, suismet ipsis corporibus dimicantes, miscuêre certamina: nec quisquam procerum ferme hac aut illâ ex acie sine vulnere, præter dictatorem Romanum, excessit. In Postumium, primâ in acie suos adhortantem instruentemque, Tarquinius Superbus, quamquam jam ætate et viribus erat gravior, equum infestus admisit; ictusque ab latere, concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu Æbutius, magister equitum, in Octavium Mamilium impetum dederat: nec fefellit veniens Tusculanum ducem: contra quem et ille concitat equum tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut brachium Æbutio trajectum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc quidem in secundam aciem Latini recepêre. Æbutius, cum saucio brachio tenere telum non posset, pugnâ excessit. Latinus dux, nihil deterritus vulnere, prælium ciet; et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquinii filius præerat: ea, quod majore pugnabat irâ ob erepta bona patriamque ademtam, pugnam parumper restituit.

XX. Referentibus jam pedem ab eâ parte Romanis, M. Valerius, Publicolæ frater, conspicatus ferocem juvenem Tarquinium, ostentantem se in primâ exsulum acie, domesticâ etiam gloriâ accensus, ut, cujus familiæ decus ejecti reges erant, ejusdem interfecti forent, subdit calcaria equo, et Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti. Valerium, temere invectum in exsulum aciem, ex transverso quidam adortus transfigit: nec quidquam equitis vulnere equo retardato, moribundus Romanus, labentibus super corpus armis, ad terram defluxit. Dictator Postumius, postquam cecidisse talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit; cohorti

suæ, quam delectam manum præsidii causâ circa se habebat, dat signum, ut, quem suorum fugientem viderint, pro hoste habeant: ita metu ancipiti versi a fugâ Romani in hostem, et restituta acies. Cohors dictatoris tum primum prælium iniit: integris corporibus animisque fessos adorti exsules cædunt. Ibi alia inter proceres coorta pugna. Imperator Latinus, ubi cohortem exsulum a dictatore Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit: hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus, interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans, tanto vi majore, quam paulo ante magister equitum, cum hostium duce prælium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occideret Mamilium, et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit. Tum ad equites dictator advolat, obtestans, ut, fesso jam pedite, descendant ex equis, et pugnam capessant. Dicto paruêre: desiliunt ex equis; provolant in primum, et pro antesignanis parmas objiciunt. Recipit extemplo animum pedestris acies, postquam juventutis proceres, æquato genere pugnæ, secum partem periculi sustinentes vidit. Tum demum impulsi Latini, perculsaque inclinavit acies. Equiti admoti equi, ut persequi hostem posset: secuta et pedestris acies. Ibi, nihil nec divinæ nec humanæ opis dictator prætermittens, ædem Castori vovisse fertur; ac pronuntiâsse militi præmia, qui primus, qui secundus, castra hostium intrâsset: tantusque ardor fuit, ut eodem impetu, quo fuderant hostem, Romani castra caperent. Hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. Dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediêre.

XXI. Triennio deinde nec certa pax, nec bellum fuit. Consules Q. Cloelius et T. Lartius. A. Sempronius et M. Minucius.

Inde His consulibus

ædes Saturno dedicata: Saturnalia institutus festus dies. A. deinde Postumius et T. Virginius consules

facti. Hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum, apud quosdam invenio; A. Postumium, quia collega dubiæ fidei fuerit, se consulatu abdicâsse; dictatorem inde factum. Tanti errores implicant temporum, aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut, nec qui consules (secundum quosdam), nec quid quoque anno actum sit, in tantâ vetustate, non rerum modo, sed etiam auctorum, digerere possis. Ap. Claudius deinde et P. Servilius consules facti. Insignis hic annus est nuntio Tarquinii mortis. Mortuus est Cumis, quo se, post fractas opes Latinorum, ad Aristodemum tyrannum contulerat. Eo nuntio erecti Patres, erecta plebes: sed Patribus nimis luxuriosa ea fuit lætitia: plebi, cui ad eam diem summâ ope inservitum erat, injuriæ a primoribus fieri cœpêre. Eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum, iterum deducta est. Romæ tribus una et viginti factæ. Ædes Mercurii dedicata est idibus Maiis.

XXII. Cum Volscorum gente, Latino bello, neque pax neque bellum fuerat: nam et Volsci comparaverant auxilia, quæ mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset; et maturavit Romanus, ne prælio uno cum Latino Volscoque contenderet. Hac irâ consules in Volscum agrum legiones duxêre. Volscos, consilii pœnam non metuentes, necopinata res perculit. Armorum immemores, obsides dant trecentos principum a Corâ atque Pometiâ liberos: ita sine certamine inde abductæ legiones. Nec ita multo post Volscis, levatis metu, suum rediit ingenium: rursus occultum parant bellum, Hernicis in societatem armorum assumtis. Legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt. Sed recens ad Regillum lacum accepta clades Latinos irâ odioque ejus, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit. Comprehensos Volscos Romam duxêre. Ibi traditi consulibus: indicatumque est, Volscos Hernicosque parare bellum Romanis. Relatâ re ad sena

tum, adeo fuit gratum Patribus, ut et captivorum sex millia Latinis remitterent, et de fodere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus rejicerent. Enimvero tum Latini gaudere facto, pacis auctores in ingenti gloriâ esse. Coronam auream

Jovi donum in Capitolium mittunt: cum legatis donoque, qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo venit. Pergunt domos eorum, apud quem quisque servierant: gratias agunt, liberaliter habiti cultique in calamitate suâ: inde hospitia jungunt. Nunquam alias ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio conjunctius fuit.

XXIII. Sed et bellum Volscum imminebat, et civitas, secum ipsa discors, intestino inter Patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob æs alienum. Fremebant, 66 se, foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a civibus captos et oppressos esse; tutioremque in bello quam in pace, inter hostes quam inter cives, libertatem plebis esse:" invidiamque eam, suâ sponte gliscentem, insignis unius calamitas accendit. Magno natu quidam, cum omnium malorum suorum insignibus, se in forum projecit: obsita erat squalore vestis, fœdior corporis habitus pallore ac macie peremti. Ad hoc, promissa barba et capilli efferaverant speciem oris. Noscitabatur tamen in

tantâ deformitate, et ordines duxisse aiebant; aliaque militiæ decora vulgo, miserantes eum, jactabant: ipse, testes honestarum aliquot locis pugnarum, cicatrices adverso pectore ostentabat. Sciscitantibus unde ille habitus? unde deformitas? cum circumfusa turba esset prope in concionis modum, "Sabino bello," ait, "se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, æs alienum fecisse: id, cumulatum usuris, primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis: postremo, velut tabem, pervenisse ad corpus. Ductum se ab creditore, non in servitium, sed in

Ad

Hæc se meritos dicere,

ergastulum et carnificinam esse." Inde ostentare tergum, fœdum recentibus vestigiis verberum. hæc visa auditaque clamor ingens oritur. Non jam foro se tumultus continet, sed passim totam urbem pervadit. Nexu vincti solutique se undique in publicum proripiunt; implorant Quiritium fidem. Nullo loco deest seditionis voluntarius còmes: multis passim agminibus per omnes vias cum clamore in forum curritur. Magno cum periculo suo, qui forte Patrum in foro erant, in eam turbam inciderunt: nec temperatum manibus foret, ni propere consules, P. Servilius et Ap. Claudius, ad comprimendam seditionem intervenissent. In eos multitudo versa, ostentare vincula sua, deformitatemque aliam. exprobrantes suam quisque alius alibi militiam. Postulare, multo minaciter magis quam suppliciter, ut senatum vocarent: curiamque ipsi, futuri arbitri moderatoresque publici consilii, circumsistunt. Pauci admodum Patrum, quos casus obtulerat, contracti ad consules cæteros metus non curiâ modo, sed etiam foro arcebat; nec agi quidquam per infrequentiam poterat senatûs. Tum vero eludi atque extrahi se multitudo putare; et, Patrum qui abessent, non casu, non metu, sed impediendæ rei causâ abesse, et consules ipsos tergiversari; nec dubie ludibrio esse miserias suas. Jam prope erat, ut ne consulum quidem majestas coërceret iras hominum; cum, incerti, morando an veniendo, plus periculi contraherent, tandem in senatum veniunt: frequentique tandem curiâ, non modo inter Patres, sed ne inter consules quidem ipsos, satis conveniebat. Appius, vehementis ingenii vir, imperio consulari rem agendam censebat: uno aut altero arrepto, quieturos alios. Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti, quam frangi, putabat cum tutius, tum facilius, esse.

Latini

XXIV. Inter hæc major alius terror. equites cum tumultuoso advolant nuntio, "Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire:" quæ

« IndietroContinua »