Immagini della pagina
PDF
ePub

mare nec refellere in animo est. Datur hæc venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, utcumque animadversa aut existimatai-erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. * Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint; per quos viros, quibusque artibus, domi militiæque, et partum et auctum imperium sit: labente deinde paulatim disciplinâ, velut desidentes primo mores sequatur animo ; deinde ut: magis magisque lapsi sint; tum ire cæperiat præcipites; donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est præcipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monimento intueri : inde tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias: inde, fædum inceptu, fædum exitu, quod vites.

Cæterum aut me amor négotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec majo nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit; nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint; nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parcimoniæ honos fuerit: adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexêre. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ füturæ, cum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certe tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis potius ominibus votisque ac precationibus Deorum Dearumque (si, ut poëtis, nobis quoque mos esset) libentius inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

T. LIVII PATAVINI

LIBER PRIMUS.

1. Jam primum omnium satis constat, Troja captâ, in cæteros sævitum esse Trojanos; duobus, Æneâ Antenoreque, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetûm, qui, seditione ex Paphlagoniâ pulsi, et sedes et ducem; rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum maris Adriatici sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras : et in quem primum egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoque inde Trojano nomen est; gens universa Veneti appellati. Ænean, ab simili clade domo profugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse; inde in Siciliam quærentem sedes de latum; ab Siciliâ classe Laurentem agrum tenuisse. Trojæ et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore nihil, præter arma et naves, superesset, cum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est: alii præelio victum Latinum pacem cum Æneâ, deinde affinitatem junxisse tradunt: alii, cum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque

:

advenarum evocâsse ad colloquium ; percontatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exissent? postquam audierit, multitudinem Trojanos esse; ducem Ænean, filium Anchisæ et Veneris; crematâ patriâ et domo profugos sedem condendæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dexterà datâ fidem futuræ amicitiæ sanxisse: inde fædus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam: Ænean apud Latinum fuisse in hospitio: ibi Latinum apud Penates Deos domesticum publico adjunxisse fædus, filiâ Æneæ in matrimonium datâ. Ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certâque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Æneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit; cui Ascanium parentes dixêre nomen.

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus, rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægre patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit: victi Rutuli : victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisêre. Inde Turnus Rutulique, diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes Mezentiumque, eorum regem, confugiunt; qui, Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minime lætus nova origine urbis, et tum nimio plus, quam satis tutum esset accolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Æneas, adversus tanti belli terrorem, ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem jure solum, sed etiam nomine, omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Ænean cessêre: fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Æneas, quamquam tanta opibus Etruria erat, ut jam

:

non terras solum, sed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, famâ nominis sui implêsset, tamen, cum manibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde prælium Latinis; Æneæ etiam ultimum operum mortalium fuit: situs est, quemcumque eum dici jus fasque est, super Numicium flumen.“ Jovem Indigetem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius, Æneæ filius, erat : tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit : tantisper tutelâ muliebri (tanta indoles in Laviniâ erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam, (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?) hiccine fuerit Ascanius, an major quam hic, Creüsâ matre Ilio incolumi natus, comesque inde paternæ fugæ, quem Iulum eumdem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et quâcumque matre genitus, (certe natum Æneâ constat) abundante Lavinii multitudine, florentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercæ, reliquit: novam ipse aliam sub Albano monte condidit; quæ, ab situ porrectæ in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter. Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuêre anni : tantum tamen opes creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æneæ, nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolæ ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula (quem nunc Tiberim vocant) finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is Ænean Silvium creat: is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniæ aliquot deductæ, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albæ regnârunt. Latino Alba ortus, Albâ Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus ; qui, in trajectu Albulæ amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde, Tiberini filius; post Agrippam Romulus Silvius, a patre accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit: is, sepultus in eo colle, qui nunc est pars Romanæ urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat : is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviæ gentis legat. Plus tamen vis potuit, quam voluntas patris, aut verecundia ætatis. Pulso fratre, Amulius regnat: addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interimit: fratris filiæ, Rheæ Silviæ, per speciem honoris, cum Vestalem eam legisset, perpetuâ virginitate spem partûs adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantæ origo urbis, maximique secundum Deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, cum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia Deus auctor culpæ honestior erat, Martem incertæ stirpis patrem nuncupat. Sed nec Dii, nec homines, aut ipsam aut stirpem a crudelitate regiâ vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur ; pueros in profluentem aquam mitti jubet.

Forte quâdam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis; et, posse quamvis languidâ mergi aquâ infantes, spem ferentibus dabat : ita, velut defuncti regis imperio, in proximâ alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est, (Romularem vocatam ferunt) pueros exponunt. Vastæ tum in iis locis solitudines erant. Tenet fama, cum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem, ex montibus qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse: eam submissas infantibus adeo mitem præbuisse mammas, ut linguâ lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt: ab eo ad stabula Larentiæ uxori educandos latos. Sunt, qui Larentiam,

[ocr errors]
« IndietroContinua »