Ur belli signum Laurenti Turnus ab arce extulit et rauco strepuerunt cornua cantu, utque acres concussit equos utque impulit arma, extemplo turbati animi, simul omne tumultu coniurat trepido Latium saevitque iuventus effera. Ductores primi Messapus et Ufens contemptorque deum Mezentius undique cogunt auxilia et latos vastant cultoribus agros.
Mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, advectum Aenean classi victosque Penates inferre et fatis regem se dicere posci edoceat multasque viro se adiungere gentes Dardanio et late Latio increbrescere nomen.
Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur, eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi
quam Turno regi aut regi apparere Latino.
Talia per Latium. Quae Laomedontius heros cuncta videns magno curarum fluctuat aestu,
atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, in partesque rapit varias perque omnia versat: sicut aquae tremulum labris ubi lumen aënis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia pervolitat late loca iamque sub auras erigitur summique ferit laquearia tecti. Nox erat, et terras animalia fessa per omnes alituum pecudumque genus sopor altus habebat: cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
Aeneas, tristi turbatus pectora bello, procubuit seramque dedit per membra quietem. Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno populeas inter senior se attollere frondes visus (eum tenuis glauco velabat amictu carbasus, et crines umbrosa tegebat harundo), tum sic affari et curas his demere dictis:
'O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem qui revehis nobis aeternaque Pergama servas, exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,
hic tibi certa domus, certi (ne absiste) penates; neu belli terrere minis: tumor omnis et irae concessere deum.
Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum, litoreis ingens inventa sub ilicibus sus,
triginta capitum fetus enixa, iacebit
alba solo recubans, albi circum ubera nati: [hic locus urbis erit, requies ea certa laborum,] ex quo ter denis urbem redeuntibus annis Ascanius clari condet cognominis Albam.
Haud incerta cano. Nunc qua ratione quod instat expedias victor, paucis (adverte) docebo. Arcades his oris, genus a Pallante profectum, qui regem Evandrum comites, qui signa secuti, delegere locum et posuere in montibus urbem Pallantis proavi de nomine Pallanteum. Hi bellum assidue ducunt cum gente Latina; hos castris adhibe socios et foedera iunge. Ipse ego te ripis et recto flumine ducam, adversum remis superes subvectus ut amnem. Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris Iunoni fer rite preces, iramque minasque supplicibus supera votis. Mihi victor honorem persolves. Ego sum, pleno quem flumine cernis stringentem ripas et pinguia culta secantem, caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.' Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto
ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.
Surgit, et aetherii spectans orientia solis lumina rite cavis undam de flumine palmis sustinet ac tales effundit ad aethera voces:
'Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est, tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, accipite Aenean et tandem arcete periclis.
Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis, semper honore meo, semper celebrabere donis, corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum: adsis o tantum et propius tua numina firmes.' Sic memorat geminasque legit de classe biremes remigioque aptat, socios simul instruit armis.
Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum,
candida per silvam cum fetu concolor albo
procubuit viridique in litore conspicitur sus:
quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxima Iuno,
mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.
Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. Ergo iter inceptum celerant rumore secundo. Labitur uncta vadis abies: mirantur et undae, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta virum fluvio pictasque innare carinas. Olli remigio noctemque diemque fatigant et longos superant flexus variisque teguntur arboribus viridesque secant placido aequore silvas. Sol medium caeli conscenderat igneus orbem, cum muros arcemque procul ac rara domorum tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo aequavit (tum res inopes Evandrus habebat): ocius advertunt proras urbique propinquant.
Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem Amphitryoniadae magno divisque ferebat ante urbem in luco. Pallas huic filius una, una omnes iuvenum primi pauperque senatus tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
Ut celsas videre rates atque inter opacum allabi nemus et tacitos incumbere remis, terrentur visu subito cunctique relictis
consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse
et procul e tumulo Iuvenes, quae causa subegit
ignotas temptare vias? quo tenditis?' inquit.
'Qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?' Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta paciferaeque manu ramum praetendit olivae: Troiugenas ac tela vides inimica Latinis, quos illi bello profugos egere superbo. Evandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos Dardaniae venisse duces socia arma rogantes.' Obstupuit tanto percussus nomine Pallas:
'Egredere o quicumque es' ait coramque parentem Alloquere ac nostris succede penatibus hospes ;' excepitque manu dextramque amplexus inhaesit. progressi subeunt luco fluviumque relinquunt. Tum regem Aeneas dictis affatur amicis:
'Optime Graiugenum, cui me Fortuna precari
et vitta comptos voluit praetendere ramos,
non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas.
quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;
sed mea me virtus et sancta oracula divum cognatique patres, tua terris didita fama, coniunxere tibi et fatis egere volentem.
Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor, Electra, ut Graii perhibent, Atlantide cretus, advehitur Teucros; Electram maximus Atlas edidit, aetherios umero qui sustinet orbes. Vobis Mercurius pater est, quem candida Maia Cyllenae gelido conceptum vertice fudit; at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.
Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno. His fretus non legatos neque prima per artem temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque obieci caput et supplex ad limina veni.
Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant et mare quod supra teneant quodque alluit infra. Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.' Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis iamdudum et totum lustrabat lumine corpus. Tum sic pauca refert: 'Ut te, fortissime Teucrum, accipio agnoscoque libens! ut verba parentis et vocem Anchisae magni vultumque recordor! Nam memini Hesionae visentem regna sororis Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem, protinus Arcadiae gelidos invisere fines.
Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat Anchises: mihi mens iuvenali ardebat amore compellare virum et dextrae coniungere dextram. Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas discedens chlamydemque auro dedit intertextam frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas. Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra, et lux cum primum terris se crastina reddet,
pocula gramineoque viros locat ipse sedili, praecipuumque toro et villosi pelle leonis. accipit Aenean solioque invitat acerno.
Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris
dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.
Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus
perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
« IndietroContinua » |