Immagini della pagina
PDF
ePub

G. H. MOSERI PRAEFATIO.

Pauca

auca sunt, quae de nova hac Ciceronis de Re publica librorum editione lectores monitos volo. Equidem cum primum ad me delata esset editio A. Maji, summo eam ardore et studio legere coepi; cumque per satis multos annos in Ciceronis de Philosophia libris accuratiore opera perlustrandis versatus essem, identidem in loca incidi, quibus probabiliter mederi me posse confidebam, alia ab A. M. minus recte vel explicata vel tentata offendi, multis etiam a me collatione aliorum Ciceronis librorum lux afferri posse videbatur. Quae loca cum a me vel emendata vel illustrata in schedas conjecissem, de iisque Creuzerum meum consuluissem, factum est, ut is vir, quem parentis loco nunquam non venerabor, auctor mihi fieret edendi libri, suamque mihi operam, quae est ejus insignis in rebus meis adjuvandis humanitas, prolixe polliceretur. Ego autem, cum paullo post multae prodirent vel contextus Romani repetitiones, vel aliae speciem emendatae lectionis plus minusve justam prae se ferentes, una etiam (Heinrichii) esset promissa, quae virorum doctorum desideriis cumulate satis factura diceretur, differendam totam operam existimabam, donec ista editio justa et plena prodiisset, quae sive supervacaneam faceret meam operam, sive meae magis etiam exornandae et emendandae inserviret. At dum eam exspecto, fama ad me perfertur, intermissam esse nescio quo casu editionis illius absolutionem, perferuntur ad me editiones Heinrichii minor, Steinackeri, Lehneri,

Schützii, aliae, versiones etiam, Gallica una et duo Germanicae, aliique libri et libelli, de quibus in librorum indice, a nobis ad hanc editionem adornandam adhibitorum, satis mihi exposuisse videor. Quibus omnibus quanquam haud pauca inesse confiteor et ad lectionem emendandam, et ad res ipsas explicandas utilissima, paucissima tamen eorum praerepta mihi esse vidi, quae ego ad hos libros in schedas conjecissem: subnata potius inde est satis larga novarum emendationum et vindiciarum sylva, et nova exstitit causa edendi totius operis, meis aliorumque curis illustrati, Erat consilium excerpendi ex annotationibus A. Maji ea, quae ad meas annotationes intelligendas essent necessaria, itemque ea, quibus res ipsae egregie viderentur esse explicatae. Sed dum ad excerpendi laborem me accingo, eaque secludere incipio, quae omittenda viderentur, factum est, ut perpauca admodum supervacanea viderentur, et repetendi, quod in editione quoque Halensi factum est, commentarii integri, sed correcti et aucti, consilium loco prioris subiret, quod a viris doctis, justisque harum rerum arbitris haud inprobatum iri confido. Sed ut de A. Maji in hos libros meritis, cujus ego viri laudibus minime omnium aliquid detractum velim, paucis tantum defungar, faciunt virorum doctorum judicia publica satis multa, quae neque repetere attinet, neque refutare animus est. Quis enim non admiretur viri doctissimi in adornandis hisce fragmentis sagacitatem atque acumen, in emendandis multis locis lacunisque explendis sollertiam et felicitatem, in conferendis aliorum scriptorum locis, investigandisque fontibus literarum notitiam multiplicem et fere infinitam? Quare ut haec conjuncta cum mea opera ante oculos haberent, iisque copiis opibusque uti possent lectores nostri, faciendum ego censui, quod feci. Sic ubi vero meum judicium a viri illius sententia sejungendum esse existimavi, quod in lectione constituenda haud raro necessarium visum est, id ut sine offensione fieret, curavi. Schützianam editionem quod saepius carpsi ob innumera fere festinationis vestigia,

quorum tamen multa silentio praetermisi, id ita intelligi volo, ut editionem illam vituperandam meritoque reprehendendam censuerim, Schützium, virum summum, non item; cujus, si pauculas excipias, sed optimas, annotationes, nullae fere in illa editione adornanda et describenda partes fuisse videntur.—

Equidem certe tantum mihi non sumo, ut irridere mihi et exagitare licere existimem viros egregie de nostris literis meritos: ut ne ei quidem viro quidquam a merita doctrinae laude detractum velim, qui, sive oblata aliqua occasione sive arrepta, quam libris de Legibus impendimus operam non vulgarem, in vulgus ejectis vocibus aliquot acerbioribus, elevare vel voluit vel voluisse certe visus est.

At, dicet fortasse quispiam, qui justam horum sive fragmentorum sive librorum editionem meditatur, is etiam fragmentorum ab A. Majo institutam dispositionem sub examen vocet, nonnullis certe in locis dubiam, in paucis manifesto falsam. Augeat idem fragmentorum numerum, excussis, qui A. Majum fugerunt, libris patrum aliorumque scriptorum, quibus Ciceronis libros integros legere contigit. Audio. Sed de universo fragmentorum ordine melius judicare, quam A. Majus judicavit, non facile quisquam sibi sumet. Loca aliquot, quibus aliquid mutandum esse videri posset, indicavi: ut ipse aliquid mutarem, id mihi sumere nolui. Exspectemus, dum novus aliquis liber reperiatur, qui et lacunas expleat, et eorum, quae habemus, dispositionem vel confirmet vel corrigat. Nova vero fragmenta ut conquirant eos exhortor, quibus et otium est, quod mihi quidem fere est nullum, et librorum copia, quae ego in hac urbe plane destituor: eorum certe librorum, in quibus aliquid, quod operae pretium sit, repertum iri cum aliqua veri similitudinis specie sperare possis.

Jam quod ad eam, quam secutus sum et emendandi et explicandi rationem attinet, de ea non est, quod multus sim. Erunt, qui nimium me dedisse et indulsisse utrique generi dicant; erunt fortasse, qui plura

etiam desiderent; erunt denique, (tales nimirum, quibus nil, nisi sua ratio placet) qui obtrectandi lubidine et livore abrepti totam operam arroganter fastidiant, maledicendoque, quia bene dicere non didicerunt, gloriolam captent, inanem illam quidem, sed vulgo fucum facientem.

Ita nuper exortus est novus editionis Creuzeri nostraeque librorum de Legibus adversarius, Janus Bakius, in Bibliotheca Critica Nova, Lugduno Batava, qui per quatuor pagellas id sibi potissimum negotii sumsit, ut de nostra existimatione, quoad ejus fieri posset, detraheret, nosque levitatis, immodestiae, ambitionisque crimine notaret, seque in editione librorum de Legibus ab ipso parari instituta horum criminum rationem redditurum sive pollicetur, sive minatur. Primum enim totum editionis consilium improbat, deinde nobis nimiam sedulitatem exprobrat, tum, postquam plurima nobis recte esse administrata concessit, statim nos saepissime vel errore lapsos esse, vel intacta vulnera reliquisse contendit. Interserit laudes admodum ambiguas, easque, in quibus facile agnoscas, tolli nos in altum, ut lapsu graviore ruamus. Ad haec omnia nihil plane habemus, quod respondeamus, habituri fortasse, quando censor acerrimus, quae nunc fastidiose spernit, rationibus prolatis impugnaverit. Operis nostri institutum quod attinet, id non nobis tantum, sed multis etiam viris, supercilioso isto judice haud parum gravioribus, probatum esse scimus: cui improbatur, ei non irascimur, modo is aequo animo ferat, fieri aliquid, cujus ipse non fuisset auctor, si in consilium fuisset adhibitus. Levitatis, immodestiae, ambitionisque crimen ab eo nobis viro inuri videmus, qui aliis etiam nominibus a nobis notari posset, si par pari reddere vellemus. Errore denique nos lapsos esse, intacta nos vulnera reliquisse, libenter concedimus: nihil facilius est in opere paullo longiore, quam reperire commissa quaedam et omissa, cujus generis nos ipsi, ex quo exiit liber, haud pauca reperimus et in usum futurum in schedis habemus condita. Non enim nos ii sumus, qui

« IndietroContinua »