M. Tullii Ciceronis de republica: libri ab Angelo Maio nuper reperti et editi cum eiusdem praefatione et commentariis

Copertina anteriore
e typograpfeo Broenneriano, 1826 - 624 pagine

Dall'interno del libro

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 382 - ... nee erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit...
Pagina 22 - Igitur alte spectare si voles , atque hanc sedem et aeternam domum contueri ; neque te sermonibus vulgi dederis, nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum : suis te oportet illecebris ipsa virtus trahat ad verum decus. Quid de te alii loquantur , ipsi videant ; sed loquentur tamen. Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur us regionum , quas vides , nec umquam de ullo perennis fiiit , et obruitur hominum interitu, et oblivione posteritatis extinguitur.
Pagina lxviii - Ille vero ante decemviros non fuit, quippe qui aedilis curulis fuerit, qui magistratus multis annis post decemviros institutus est. Quid ergo profecit, quod protulit fastos ? Occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis.
Pagina 332 - Docet deinde quanta sit in disputando definitionis utilitas, atque ex illis suis definitionibus colligit tune esse rem publicam, id est rem populi, cum bene ac iuste geritur sive ab uno rege sive a paucis optimatibus sive ab universo populo.
Pagina 434 - Catoni maledicere. 12 dein paulo post: nostrae, inquit, contra duodecim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis occentavisset sive carmen condidisset quod infamiam faceret flagitiumve alteri...
Pagina 408 - Ciceronis definitionem; et si non populus, nec res populi, sed qualiscumque multitudinis, quae populi nomine digna non est. Ac per hoc, si res publica res est populi et populus non est, qui consensu non sociatus est iuris, non est autem ius, ubi...
Pagina 299 - Publicola maxime, legem ad populum tulit eam, quae centuriatis comitiis prima lata est, ne quis magistratus civem Romanum adversus provocationem necaret neve verberaret.
Pagina 15 - ... qui incolunt terram, non modo interruptos ita esse, ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim trans- 145 versos, partim etiam adversos stare vobis ; a quibus expectare gloriam certe nullam potestis.
Pagina 15 - Stellarum autem globi terrae magnitudinem facile vincebant. lam ipsa terra ita mihi parva visa est ut me imperii nostri, quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret.
Pagina 13 - ... sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis, turn in patria maxima est ; ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum qui iam vixerunt et corpore laxati ilium incolunt locum, quern vides - erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens -, quern vos, ut a Grais accepistis, orbem lacteum nuncupatis.

Informazioni bibliografiche