Immagini della pagina
PDF
ePub

108

2 cum corpus ad hostis vortere. Deinde Volucem, quoniam hostilia faceret, Iovem maxumum obtestatus ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex 3 castris abire iubet. Ille lacrumans orare, ne ea crederet: nihil dolo factum, ac magis calliditate 5 Iugurthae, cui videlicet speculanti iter suum cogni4 tum esset; ceterum, quoniam neque ingentem multitudinem haberet, et spes opesque eius ex patre suo penderent, [credere] illum nihil palam ausurum, 5 cum ipse filius testis adesset; quare optumum factu 10 videri, per media eius castra palam transire; sese, vel praemissis, vel ibidem relictis Mauris, solum 6 cum Sulla iturum. Ea res, ut in tali negotio, probata, ac statim profecti, quia de inproviso acciderant dubio atque haesitante Iugurtha, incolumes 15 7 transeunt. Dein paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est.

Ibi cum Boccho Numida quidam Aspar nomine multum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator 20 et subdole speculatum Bocchi consilia; praeterea Dabar, Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere inpar nam pater eius ex concubina ortus erat Mauro ob ingeni multa bona 2 carus acceptusque. Quem Bocchus fidum esse 25 Romanis multis ante tempestatibus expertus, ilico ad Sullam nuntiatum mittit, paratum sese facere, quae populus Romanus vellet: colloquio diem locum tempus ipse delegeret; consulta sese omnia cum illo integra habere; neu Iugurthae legatum 30 pertimesceret, quo res communis licentius gereretur; nam ab insidiis eius aliter caveri nequivisse. 3 Sed ego conperior, Bocchum magis Punica fide, quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis attinuisse multumque cum ani- 35 mo suo volvere solitum, Iugurtham Romanis, an illi Sullam traderet; lubidinem advorsum nos, me

tum pro nobis suasisse. Igitur Sulla respondit, 109 pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte, aut nullo aut quam paucissumis praesentibus; simul edocet, quae sibi responderentur. Postquam sicuti 2 5 voluerat congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret. Tum rex, uti praeceptum fuerat, post diem 3 decumum redire iubet: [ac] nihil etiamnum decrevisse, sed illo die responsurum. Dein ambo in sua 10 castra digressi. Sed ubi plerumque noctis proces- 4 sit. Sulla a Boccho occulte accersitur; ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus. Ac statim sic rex incipit:

15

'Numquam ego ratus sum fore, uti rex maxu- 110 mus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem. Et mehercule, Sulla, 2 ante te cognitum multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigus. Id inminutum, 3 zo quod ceteri dolere solent, ego laetor; fuerit mihi eguisse aliquando [pretium] amicitiae tuae, qua apud animum meum nihil carius [est]. Id adeo experiri 4 licet; arma viros, pecuniam, postremo quidquid animo lubet, sume utere, et quoad vives, numquam 25 tibi redditam gratiam putaveris; semper apud me integra erit; denique nihil, me sciente, frustra voles. Nam, ut ego aestumo, regem armis quam 5 munificentia vinci minus flagitiosum est. Ceterum 6 de re publica vostra, cuius curator huc missus es, 30 paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci, neque factum umquam volui; adfinis meos advorsum armatos armis tutatus sum. Id omitto, 7 quando vobis ita placet; gerite, quod voltis, cum Iugurtha bellum. Ego flumen Mulucham, quod inter 35 ine et Micipsam fuit, non egrediar, neque id in-s trare Iugurtham sinam. Praeterea siquid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis'.

111

Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et de communibus rebus multis disseruit, denique regi patefecit: quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non in gratiam habituros; faciundum aliquid, quod 5 illorum magis quam sua rettulisse videretur; id adeo in promptu esse, quoniam Iugurthae copiam haberet; quem si Romanis tradidisset, fore ut illi plurumum deberetur; amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret, tunc ultro adventuram. 10 2 Rex primo negitare: adfinitatem, cognationem, praeterea foedus intervenisse, ad hoc metuere, ne fluxa fide usus popularium animos avorteret, quis et Iu3 gurtha carus et Romani invisi erant; denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omnia se fac- 15 4 turum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cuius Numida defessus bello avidissumus, quae utilia visa constituunt. Ita conposito dolo digrediuntur. 112 At rex postero die Asparem Iugurthae legatum adpellat [dicitque]: sibi per Dabarem ex Sulla cog-20 nitum, posse condicionibus bellum poni; quamobrem 2 regis sui sententiam exquireret. Ille laetus in castra Iugurthae venit; deinde, ab illo cuncta edoctus, properato itinere post diem octavum redit ad Bocchum et ei denuntiat: Iugurtham cupere omnia, quae25 imperarentur, facere, sed Mario parum confidere: saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem 3 conventam frustra fuisse; ceterum Bocchus si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus quasi de pace in collo- 30 quium veniretur, ibique sibi Sullam traderet; cum talem virum in potestatem habuisset, tum fore, uti iussu senati atque populi Romani foedus fieret; neque hominem nobilem, non sua ignavia, sed ob rem publicam in hostium potestate, relictum iri.

113

Haec Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit; ceterum dolo an vere cunctatus, parum

35

rum conperimus. Sed plerumque regiae voluntates, ut vehementes, sic mobiles, saepe ipsae sibi advorsae. Postea tempore et loco constituto, in colloquium 2 uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo 5 Iugurthae legatum adpellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Îlli pariter laeti, spei bonae pleni esse. Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante 3 diem colloquio decretum, Maurus, adhibitis amicis ac statim inmutata voluntate remotis, dicitur secum 10 ipse multa agitavisse, voltu corporis pariter atque animo varius, quae scilicet, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam ac- 4 cersiri iubet et ex eius sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit, et ei nuntiatum 5 15 est Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris caussa procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis in- 6 ermis, uti dictum erat, accedit ac statim signo dato 20 undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri ob-7 truncati; Iugurtha Sullae vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus est.

Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus 114 nostris Quinto Caepione et Marco Manlio male 25 pugnatum; quo metu Italia omnis contremuerat. Scilicet inde usque ad nostram memoriam Romani 2 sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certari. Sed 3 postquam bellum in Numidia confectum et Iugur30 tham Romam vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus, et ei decreta provincia Gallia; isque Kalendis Ianuariis magna gloria consul triumphavit. Ea tempestate spes atque opes civi-4 tatis in illo sitae.

Sallustius

9

Ne tota pagella vacaret, h. 1. addere placuit stemma gentis MASINISSAE ad Sallusti Iugurtham adcommodatum.

[blocks in formation]

Fortasse etiam MASSVGRADA, DABARIS pater (c. 108. 1),

ex filiis MASSINISSAE erat.

« IndietroContinua »