Immagini della pagina
PDF
ePub

EX HISTORIA î

ORATIO GAI COTTAE CONSVLIS

AD POPVLVM ROMANVM

(II. 50 KRITZ)

Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, multa advorsa fuere, quorum alia toleravi, partim reppuli deorum auxiliis et virtute mea: in quis omnibus numquam animus negotio defuit neque decretis labos; malae secundaeque res opes, non inge10 nium mihi mutabant. At contra in his miseriis 2 cuncta me cum fortuna deseruere. Praeterea senectus, per se gravis, curam duplicat, cui misero acta iam aetate ne mortem quidem honestam sperare licet. Nam si paricida vostri sum et bis ge- 3 15 nitus hic deos penatis meos patriamque et summum imperium vilia habeo, quis mihi vivo cruciatus satis est aut quae poena mortuo? quin omnia memorata apud inferos supplicia scelere meo vici. A 4 prima adulescentia in ore vostro privatus et in ma20 gistratibus egi: qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia voluere, usi sunt; neque ego callidam facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui; avidissumus privatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica suscepi; quis victus cum illa simul 25 cum egens alienae opis plura mala expectarem, vos, Quirites, rursus mihi patriam deosque penatis cum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus beni- 5 ficiis vix satis gratus videar, si singulis animam, quam nequeo, concesserim. Nam vita et mors iura 30 naturae sunt: ut sine dedecore cun civibus faina et fortunis integer agas, id dono datur atque accipitur.

Consules nos fecistis, Quirites, domi bellique inpeditissuma re publica. Namque imperatores Hispaniae stipendium milites, arma frumentum poscunt; et id res cogit, quoniam defectione sociorum et Sertori per montis fuga neque manu certare pos-5 7 sunt neque utilia parare. Exercitus in Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur, Macedonia plena hostium est, nec minus Italiae marituma et provinciarum; cum interim vectigalia parva et bellis incerta vix X partem sumptuum sustinent: ita 10 classe, quae commeatus tuebatur, minore quam an8 tea navigamus. Haec si dolo aut socordia nostra contracta sunt, agite ut monet ira, supplicium sumite sin fortuna communis asperior est, quare indigna vobis nobisque et re publica incipitis? 9 Atque ego, cuius aetati mors propior est, non deprecor, siquid ea vobis incommodi demitur: neque mox ingenio corporis honestius quam pro vostra 10 salute finem vitae fecerim. Adsum en Gaius Cotta consul; facio quod saepe maiores asperis bellis fecere: 20 voveo dedoque me pro re publica, quam deinde 11 cui mandetis circumspicite: nam talem honorem bonus nemo volet, cum fortunae et maris et belli ab aliis acti ratio reddunda aut turpiter moriundum 12 sit. Tantummodo in animis habetote non me ob 25 scelus aut avaritiam caesum, sed volentem pro ma13 xumis benificiis animam dono dedisse. Per vos,

[ocr errors]

15

Quirites, et gloriam maiorum, tolerate advorsa et 14 consulite rei publicae! Multa cura summo imperio inest, multi ingentes labores, quos nequiquam ab-30 nuitis, sed pacis opulentiam quaeritis, cum omnes provinciae regna, maria terraeque aspera aut fessa bellis sint.

EX HISTORIA II

EPISTVLA GNAEI POMPEI

AD SENATVM

(III. 1 KRITZ)

Si advorsus vos patriamque et deos penatis tot labores et pericula suscepissem, quotiens a prima adulescentia ductu meo scelestissumi hostes fusi et vobis salus quaesita est, nihil amplius in absentem me statuissetis quam adhuc agitis, patres conscripti: 10 quem contra aetatem proiectum ad bellum saevissumum cum exercitu optume merito, quantum est in vobis, fame, miserruma omnium morte, confecistis. Hac in spe populus Romanus liberos suos 2 ad bellum misit? haec sunt praemia pro volneribus 15 et totiens ob rem publicam fuso sanguine? Fessus scribundo mittundoque legatos omnis opes et spes privatas meas consumpsi, cum interim a vobis per triennium vix annuus sumptus datus est. Per 3 deos inmortalis, utrum censetis me vicem ae20 rari praestare, an exercitum sine frumento et stipendio habere posse? Equidem fateor me ad hoc 4 bellum maiore studio quam consilio profectum : quippe qui nomine modo imperi a vobis accepto diebus XL exercitum paravi hostisque in cervici25 bus iam Italiae agentis ab Alpibus in Hispaniam summovi. Per eas iter aliud atque Annibal nobis opportunius patefeci. Recepi Galliam Pyrenaeum, ↓ Lacetaniam Indigetis, et primum impetum Sertori victoris novis militibus et multo paucioribus susti30 nui hiememque castris inter saevissumos hostis, non per oppida neque ex ambitione mea egi. Quid

deinde proelia aut expeditiones hibernas, oppida excisa aut recepta enumerem? quando res plus valet quam verba. Castra hostium apud Sucronem capta et proelium apud flumen Turiain et dux hostium Gaius Hereunius cum urbe Valentia et exer- 5 citu deleti satis clara vobis sunt: pro quis, o grati 7 patres, egestatem et famem redditis. Itaque meo et hostium exercitui par condicio est; namque stipendium neutri datur: victor uterque in Italiam venire potest.

10

} Quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis, neu cogatis necessitatibus privatim mihi con9 sulere. Hispaniam citeriorem, quae non ab hostibue tenetur, nos aut Sertorius ad internecionem vastavimus praeter maritumas civitates, ultro nobis 15 sumptui onerique. Gallia superiore anno Metelli exercitum stipendio frumentoque aluit et nunc malis fructibus ipsa vix agitat. Ego non rem famili19 arem modo, verum etiam fidem consumpsi. Reliqui vos estis qui nisi subvenitis, invito et praedi- 20 cente me exercitus hinc et cum eo omne bellum Hispaniae in Italiam transgredientur.

5

ORATIO MACRI TRIBVNI PLEBEI

AD PLEBEM

(III. 82 KRITZ)

Si, Quirites, parum existumaretis, quid inter ius a maioribus relictum vobis et hoc a Sulla paratum servitium interesset, multis mihi disserundum fuit docendique, quas ob iniurias et quotiens a patribus armata plebes secessisset utique vindices pa10 ravisset, omnis iuris sui tribunos plebei. Nunc hor-2 tari modo relicum est et ire primum via, qua capessundam arbitror libertatem. Neque me praeterit, 3 quantas opes nobilitatis solus inpotens, inani specie magistratus, pellere dominatione incipiam, quantoque 15 tutius factio noxiorum agat quam soli innocentes. Sed praeter spem bonam ex vobis, quae metum 4 vicit, statui certaminis advorsa pro libertate potiora esse forti viro quam omnino non certavisse. Quam- 5 quam omnes alii creati pro iure vostro vim cunc20 tam et imperia sua gratia aut spe aut praemiis in vos convortere meliusque habent mercede delinquere quam gratis recte facere.

Itaque omnes concessere iam in paucorum do- 6 minationem, qui per militare nomen aerarium exer25 citus, regna provincias occupavere et arcem habent ex spoliis vostris: cum interim more pecorum vos multitudo singulis habendos fruendosque praebeti, exuti omnibus, quae maiores reliquere; nisi quia vobismet ipsi per suffragia, ut praesides olim, nunc 30 dominos destinatis. Itaque concessere illuc omnes: et mox, si vostra receperitis, ad vos plerique, Ra

Sallustius

10

« IndietroContinua »