Immagini della pagina
PDF
ePub

largitio avaritia vigebant. Quae tametsi animus 4 aspernabatur, insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia inbecilla aetas, ambitione corrupta, tenebatur; ac me, cum ab reliquorum malis moribus 5 dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quae ceteros, fama atque invidia vexabat. Igitur ubi ani- 4 mus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque de10 sidia bonum otium conterere, neque vero agrum colendo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio 2 mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, uti quaeque memoria digna 15 videbantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe metu, partibus rei publicae animus liber erat. Igi- 3 tur de Catilinae coniuratione, quam verissume potero, paucis absolvam; nam id facinus in primis ego me- 4 morabile existumo sceleris atque periculi novitate. 20 De cuius hominis moribus pauca prius explananda 5 sunt, quam initium narrandi faciam.

Lucius Catilina nobili genere natus fuit, magna 5 vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque; huic ab adulescentia bella intestina, caedes rapinae, 2 25 discordia civilis grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae algoris vigiliae 3 supra quam credibile est. Animus audax subdolus 4 varius, cuius rei lubet simulator ac dissimulator; alieni adpetens sui profusus, ardens in cupiditatibus; 30 satis eloquentiae, sapientiae parum: vastus animus 5 inmoderata incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem Luci Sullae lubido maxuma 6 invaserat rei publicae capiundae, neque, id quibus modis adsequeretur dum sibi regnum pararet, quic35 quam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in 7 dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat, quas

8 supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.

9 Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis 5 instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paullatim inmutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

6

3

7(7)

Vrbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque 10 habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque eis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere dissimili lingua, alius 15 alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint. Sed postquam res eorum, civibus moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, in4 vidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique 20 finitumi bello temptare; pauci ex amicis auxilio esse, 5 nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare parare; alius alium hortari, hostibus obviam ire; libertatem, patriam parentisque armis tegere. Post, ubi peri- 25 cula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis benificiis amicitias parabant. Imperium legitumum, nomen imperi regium habebant; delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publi- 30 cae consultabant; ei vel aetate vel curae similitudine patres adpellabantur.

Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque convortit, inmutato 31 more annua imperia binosque imperatores sibi fecere; eo modo minume posse putabant per licentiam in

solescere animum humanum. Sed ea tempestate (7) coepere se quisque extollere magis magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus boni quam 2 mali suspectiores sunt, semperque eis aliena virtus 5 formidolosa est. Sed civitas incredibile memoratu 3 est adepta libertate quantum brevi creverit; tanta cupido gloriae incesserat. Iam primum iuventus, 4 simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat, magisque in decoris armis et 10 militaribus equis, quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. Igitur talibus viris non labos 5 insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: virtus omnia domuerat. Sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: 6 15 sese quisque hostem ferire murum ascendere, conspici dum tale facinus faceret, properabat; eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant; laudis avidi pecuniae liberales erant, gloriam ingentem divitias honestas volebant. Memorare 7 20 possem, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.

Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea 8 25 res cunctas ex lubidine [magis] quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti 2 ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. Sed 3 quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per 30 terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum, qui ea fecere, virtus tanta 4 habetur, quantum verbis potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit, 5 quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat, 35 ingenium nemo sine corpore exercebat; optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.

9

Igitur domi militiaeque boni mores colebantur: concordia maxuma, minuma avaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura vale2 bat. furgia discordias simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant; in 5 suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicis 3 fideles erant: duabus eis artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat aequitate, seque remque publicam 4 curabant. Quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est 10 in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius, revocati, proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; 5 in pace vero, quod benificiis quam metu imperium agitabant et accepta iniuria ignoscere quam persequi 15 malebant.

10 Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago aemula imperi Romani ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant: 20 2 saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, eis otium divitiae, optanda aliis, oneri miseriae3 que fuere. Igitur primum pecuniae, deinde imperi cupido crevit; ea quasi materies omnium malorum 25 4 fuere. Namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subvortit; pro his superbiain crudelitatem, deos neglegere omnia venalia habere edocuit. Am5 bitio multos mortalis falsos fieri subegit: aliud clausum in pectore aliud in lingua promptum habere, 30 amicitias inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestumare, magis voltum quam ingenium bonum 6 habere. Haec primo paullatim crescere, interdum vindicari; post, ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissumo atque 35 11 optumo crudele intolerandumque factum. Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exer

cebat, quod tamen vitium propius virtutem erat: nam gloriam honorem imperium bonus [et] ignavus 2 aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt dolis atque fallaciis con5 tendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo 3 sapiens concupivit; ea quasi venenis malis inbuta corpus animumque virilem effeminat: semper infinita insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur. Sed postquam Lucius Sulla, armis recepta re 4 10 publica, bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes trahere, domum alius alius agros cupere; neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civibus facinora facere. Huc 5 accedebat, quod Lucius Sulla exercitum, quem in Asia 15 ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat, loca amoena voluptaria facile in otio ferocis militum animos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus 6 populi Romani amare potare; signa tabulas pictas 20 vasa caelata mirari, ea privatim ac publice rapere, delubra spoliare: sacra profanaque omnia polluere. Igitur ei milites postquam victoriam adepti sunt nihil 7 reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapien- 8 tium animos fatigant; ne illi corruptis moribus vic25 toriae temperarent. Postquam divitiae honori esse 12 coepere et eas gloria imperium potentia sequebatur, hebescere virtus: paupertas probro_haberi, innocentia pro malivolentia duci coepit. Igitur ex divitiis 2 iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia in30 vasere: rapere consumere, sua parvi pendere aliena cupere; pudorem pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. Operae 3 pretium est, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, 35 quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria 4 decorabant, neque victis quicquam praeter iniuriae

« IndietroContinua »