Immagini della pagina
PDF
ePub

PRAEFATIO

Gai Sallusti Crispi scripta inter historicorum Romanorum reliquias adhuc pessume habita circumferri satis patet, quoniam libri qui huc faciunt manu scripti per populos regna nationes dispersi aut nondum denuo inspecti sunt-quem admodum Commelianus et Nazarianus Gruteri Romae delitescere videntur, aut non ea qua par fuit cura conlati, ut iudicari atque aestumari probabiliter possint. Quod si, ut in tali re, iusta textus quem vocant recensio etiam nunc haberi nequit, vel sic tamen honestissumo librario novam Sallusti editionem scholarum in usum paranti atque meam operam roganti deesse nolui, cum aliquam iam ante in hoc scriptore operam posuissem ac sperare liceret quaedam hic illic quamquam desultoria ratione emendari atque rectius administrari posse, quo rerum Romanarum florentissumi auctoris reliquiae paullo

interim commodius legi atque intellegi queant, dum curiosior codicum investigatio meliora edocuerit.

Ac ne novis subsidiis prorsus destitutus ad hanc operam accederem facilitate factum est IOANNIS FORCHHAMMERI Havniensis, viri eruditissimi, qui dum Romae moratur a me regatus, cum bibliothecae Vaticanae diu frustra aditum petivisset, tandem copia facta orationes atque epistulas Sallusti 'de bellis' excerptas ex antiquissumo codice Vat. 3864 meum in usum adcurate contulit. Nam cum hunc codicem bonitate in paucis valere sed iusto neglegentius esse ab Gerlachio conlatum ex eis Historiarum particulis quas Orellius ab Theodoro Heysio descriptas publici iuris fecit, satis pateret, sperare licebat fore ut ex curiosiore ceterarum orationum et epistularum conlatione non minus bonae frugis oriretur. Neque haec spes me fefellit, siquidem saepius Forchhammeri schedis, quarum infra copias integras adposui, aut corriguntur ea, quae ex eodem codice Gerlachius notavit, aut nova prorsus et egregia proferuntur, quem admodum in oratione Mari §. 31 vel Madvigi emendationem parvi id facio confirmatam videmus.

Hunc igitur codicem multo quam antea factum artius secutus sum et fortasse magis etiam

sequi debebam. Ceterum post hanc novam conlationem negari nequit non ita eum valere, ut ceteris omnibus neglectis solus respici debeat, cum praesertim verborum conlocatio saepe ea sit, qualem ab ipso Sallustio profectam esse vix credas. Hinc igitur cum nondum certo diiudicari potuerit, quae ratio inter Vaticani et Parisini potissumum 1576, de quo infra dicetur, auctoritatem intercedat, vel sic in orationibus et epistulis Catilinae et Iugurthae insertis satis saepe restat materia dubitandi. Sed in Historiarum particulis, quas ab hac editione abesse nolui, eundem Vaticanum

terorum

-

qualem Orellius ad cal

cem Vellei 1835 expressit, nam Orelliana a. 1840 paullo neglegentius egit solum utique sequendum esse vel post contrariam Kritzii rationem mihi persuasissimum est, cum Vaticani 2 et cesiqui fuerunt codicum nulla sit fides, neque Mantuana editio a. 1475, de qua dubitabat Orellius hist, crit. eclogar. ex Sal. Hist. libris, Turici 1833, p. 17 et 20, alius codicis quam Vaticani utriusque vestigia prodeat; nam eius inspiciundae in bibliotheca Caes. Palatina mihi copia facta est. Quam quidem si conicere licet repetitam esse ex editione principe eodem anno, ut aiunt, per M. Arnoldum pannartz ala

manum' Romae expressa, ne haec quidem alios, quam qui nunc ibi extant, codices secuta videtur.

De aliis subsidiis spes me fefellit. Nam codicum Vindobonensium XVI, quos Endlicher in catalogo codd. Latinor. p. 38 sqq. recensuit, passim a me inspectorum admodum exiguus fructus erat, quorum optumus fere cum Erlangensi consentit, neque iuvari poterant quae in bibliotheca Palatina nuper adparuerunt ad libri alicuius tegumentum adglutinata folia duo codicis membranacei saeculo fere XII scripti, quibus haec Iugurthae c. 14, 15 anima clausi

c. 18, 8 aggrestium que continentur. Et antiquis sumas editiones Venetam a. 1470 et eiusdem anni Parisinam, quas in eadem bibliotheca inspicere potui, ex noviciis tantum libris expressas esse cum aliis tum mihi patuit. Denique quae a. 1330 a Magistro Martino Canonico in libris ecclesiae ad Cetium montem Neuburgensis enotata sunt Salustius, item glose Salustii, item glose in Salustium (cf. Archiv f. Kunde österr. Gesch. Quellen 1850, t. V. p. 298), ea nunc in eiusdem coenobii bibliotheca, cuius liberalissume mihi aditus concessus est, vel cuncta perscrutanti non adparuerunt nec quo gentium perlata sint indagari potuit.

Hinc igitur in ceteris Catilinae et Iugurthae partibus non alia mihi subsidia erant quam quae Gruterus Cortius Gerlachius alii bona mala conlegerunt. Cuius quidem adparatus ea est ratio, ut nondum perspectis certis quibusdam codicum generibus vel familiis neque unum neque plures commode secernere possis, quibus solis innitaris, cum vel ex recentissumis et deterioris notae codicibus hic illic, ubi meliores peccant, scriptoris manus agnoscatur, utrum coniectura restituta an ex antiquo exemplari servata parum liquet. Quamquam id quidem non peccasse mihi videor, quod in primis auctoritatem secutus sum Parisini 1576 (Par. z in Gerlachianis prima et tertia, p in secunda), quoad eius post Gerlachii conlationem satis saepe mancam fieri licebat. Certe is codex, qui saeculo nono vel decumo scriptus dicitur, non solum orthographiae genuinae pluruma vestigia servavit, sed multo etiam minus glossematis atque corruptelis scatet, quam ille, cuius auctoritatem summam esse Gerlachius soli sibi persuasit, Basiliensis I (b). Id quod nuper maxume patuit, cum omnibus eis, quae in minore editione ex Parisino emendaverat, reiectis, in novissuma quam praedicavit 'recensione' Sallusti verba ad Basiliensis fere exemplum refingere conatus est.

« IndietroContinua »