Immagini della pagina
PDF
ePub

oriundi sunt: sita est urbs super Peneum amnem. Nihil trepidavere Thessali ad primum adventum Romanorum. Et Philippus, sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita, intra Tempe' stativis positis, ut quisque locus ab hoste tentabatur, præsidia per occasiones summittebat.

16. Sub idem ferme tempus, quo consul adversus Philippum primum in Epiri faucibus castra posuit,20 et L. Quintius, frater consulis, cui classis cura maritimæque oræ imperium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram transvectus, postquam profectam inde classem audivit, nihil morandum ratus, cum ad Zamam1 insulam' assecutus esset, dimisso L. Apustio, cui succes

[ocr errors]

20 Posuit castra Kreyssig.-1 Vid. Not. Delph. inf. Cāmam, Camiam, et NOTE

Atrax urbs Peneo flumini vicina in Pelasgiotide ex Strabone lib. ix. inter Tricam, quæ ad occasum bybernum, et Larissam, quæ propius ad ortum æstivum: hodie teste Pineto Voidanar appellatur.

a Ex Perrhabia oriundi sunt] Perrhæbiam hic pro natione Perrhæborum accipere videtur Livius: hi vero Thessaliæ partem quæ ad mare atque ad Peneum, usque ad ejus ostia, sita est, obtinuere; sed oppressi a Lapithis in montana recesserunt, plerique ad Pindum, Athamanas, et Dolopes versus, quæ gentes Epiroticæ sunt; partim etiam cum Lapithis permixtim habitarunt, ut Strabo lib. Ix. tradit.

Intra Tempe] Non urbis nomen est, sed loci quinque millia passuum longi, et sesquijugerum lati, qui jugis leniter convexis dextra lævaque ultra visum hominis se attollentibus, intus vero luco viridante, atque allabente Peneo, ejusque ripis gramine vestitis amœnus, et canorus avium concentu, ut Plin. loquitur lib. IV. cap. 4. Hinc amœna quæque loca Tempe dici solita. Fuit autem in

Magnesia ad Pieriæ Macedonicæ provinciæ confinia inter Ossam et Olympum montes. Ossa Lapitharum fuit domicilium, hodie Cossovo, ut censet Sophianus; aut, ut Pinetus, Olira. Olympus vero adeo editum verticem habet, ut nubes, pluviæ, tonitrua infra despici dicantur: unde pro cœlo sumitur a poëtis. Nunc quoque Olympo dicitur, ut scribit Sophianus. Pineto est Lacha. Observandum porro est alios fuisse montes Olympi nomine, nec ab hoc dictos ludos Olympicos, sed ab urbe Elidis Olympia.

• Ad Zamam insulam] Vidimus Zamam Africæ urbem, in cujus finibus Scipio Hannibalem vicit. Sed hæc Zama neque insula est, neque hujus loci. Glar.correxerat Zacynthum. At hæc insula et nomine longius distat a Zama, et situ longius etiam a Leucade et Epiri continente abest. Probabilius itaque Sigon. Samen legit, quod apud Pomponium et Plin. nomen est insulæ, unius ex Echinadibus quæ ad Acheloi ostia sitæ: Curzolari hodie vocantur. Est et Same oppidum in Cephaloniæ parte quæ ad

serat, tarde inde ad Maleam, trahendis plerumque remulco navibus, quæ cum commeatu sequebantur, pervenit. A Malea, jussis ceteris, quantum maxime possent maturate, sequi, ipse tribus quinqueremibus expeditis Piraeum præcepit, accepitque naves ibi relictas ab L. Apustio legato ad præsidium Athenarum. Eodem tempore duæ ex Asia classes profectæ, una cum Attalo rege, (eæ quatuor et viginti quinqueremes erant,) Rhodia altera viginti navium tectarum: Agesimbrotus præerat. Hæ circa Andrum insulam classes conjunctæ Euboeam, inde exiguo distantem freto, trajecerunt. Carystiorum primum agros vastarunt: deinde, ubi Carystus, præsidio a Chalcide raptim misso, firma visa est, ad Eretriam accesserunt. Eodem et L. Quintius cum iis navibus, quæ Piræei fuerant, Attali regis adventu audito, venit, jussitque, ut, quæ ex sua classe venissent naves, Euboeam peterent.3 Eretria summa vi oppugnabatur. Nam et trium junctarum classium naves omnis generis tormenta machinasque ad urbium excidia secum portabant, et agri affatim materiæ præbebant ad nova molienda opera. Oppidani primo haud impigre tuebantur moenia: deinde fessi vulneratique aliquot, cum et muri partem eversam operibus hostium cernerent, ad deditionem inclinarunt. Sed præsidium erat Macedonum, quos non minus, quam Romanos, metuebant; et Philocles regius præfectus a Chalcide nuntios mittebat, se in tempore affuturum, si sustinerent obsidionem. Hæc mixta metu spes ultra, quam vellent, aut quam possent, trahere eos tempus cogebat. Deinde, postquam Philoclem repulsum trepidan2 Ante alios pervenit ad Piræeum.

a Si obsidionem tolerando protraherent.

Ganam quidam Mss. Forte leg. Cranaen.' Rupert.-2 Multi Mss. et edd. vett. maturare, et Lov. 3. maturarent sequi. Alterutrum præferendum putabant Gron. et Drak.' Rupert. Possent, maturare sequi Kreyssig.-3 Crev. scribendum putat jussitque, ut quæque... Eubœam petere; quia r❖ jubere verbum infinitivi modi fere subjungi solet.

NOTE

septemtrionem vergit. Ejus meminit Sameque et Neritos ardua saxis.' Virgil. III. Æneid. Dulichiumque

[ocr errors]

temque refugisse Chalcidem acceperunt, oratores extemplo ad Attalum, veniam fidemque ejus petentes, miserunt. Dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt, et ea modo parte, qua murus dirutus erat, ceteris neglectis, stationes armatas opponunt; Quintius, noctu ab ea parte, quæ minime suspecta erat, impetu facto, scalis urbem cepit. Oppidanorum omnis multitudo cum conjugibus ac liberis in arcem confugit; deinde in deditionem venit. Pecuniæ aurique et argenti haud sane multum fuit: signa, tabulæ priscæ artis, ornamentaque ejus generis plura, quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris, inventa.

t

17. Carystus inde repetita; unde, priusquam e navibus copiæ exponerentur, omnis multitudo, urbe deserta, in arcem confugit. Inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt. Oppidanis extemplo vita ac libertas concessa est: Macedonibus treceni nummi in capita statutum est pretium; et ut armis traditis abirent. Hac summa redemti, in Boeotiam inermes trajecti. Navales copiæ, duabus claris urbibus Eubœæ intra dies paucos captis, circumvectæ Sunium Atticæ terræ promontorium, Cenchreas Corinthiorum emporium petierunt. Consul interim omnium spe longiorem atrocioremque oppugnationem habuit: et ea, qua minimum credidisset, resistebant hostes. Nam omnem laborem in muro diruendo crediderat fore: si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde cædemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet. Ceterum postquam, parte muri arietibus decussa, per ipsas ruinas transcenderunt in

5

4 Trecenti Gron. Doujat.—5 Pro atrocioremque Gron. conj. Atracis vel ad Atracem. Et ea, qua cett. parum ex meo sensu cohæret oratio. In cod. Lov. 2. apud Drakenb. legitur etenim ea, qua cett. An scripsit forte Livius? etenim ea, qua minimum credidisset, vi resistebant hostes. Primum tentabam adeo, quod minimum credidisset, resistebant hostes. Jacobs. Td ea delendum putat.' Doe

[blocks in formation]

urbem armati, illud principium velut novi atque integri laboris fuit. Nam Macedones, qui in præsidio erant et multi et delecti, gloriam etiam egregiam rati, si armis potius et virtute, quam moenibus, urbem tuerentur, conferti, pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt. Id consul ægre passus, nec eam ignominiam ad unius modo expugnanda moram urbis, sed ad summam universi belli, pertinere ratus, quod ex momentis parvarum plerumque rerum penderet, purgato loco, qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis, magnam vim armatorum multiplici tabulato portantem, promovit, et cohortes in vicem sub signis, quæ cuneum Macedonum, (phalangem ipsi vocant) si possent, vi perrumperent, emittebat. Sed ad loca angusta,6 haud late patente intervallo diruti muri, genus armorum pugnæque hosti aptius erat. Ubi conferti hastas ingentis longitudinis præ se Macedones objecissent, velut in constructam densitate clypeorum testudinem, Romani, pilis nequicquam emissis, cum strinxissent gladios; neque congredi propius, neque præcidere hastas poterant: et, si quas 7 incidissent, aut præfregissent, hastilia fragmento ipso acuto, inter spicula integrarum hastarum, velut vallum explebant. Ad hoc et muri pars adhuc integra utraque tuta præstabat latera; nec ex longo spatio aut cedendum, aut impetus faciendus erat: quæ res turbare ordines solet. Accessit etiam fortuita res ad animos eorum firmandos. Nam cum turris per aggerem parum densati soli ageretur, rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinavit, ut speciem

ring.-6 Loci angustias Kreyssig.-7 In edd. quibusdam vett. si quam; et hinc in sequentibus quoque hastile pro hastilia, et explebat pro explebant.' Doering. ut in edd. Gron. Doujat. Crev.

NOTE

* Purgato loco] Cave expiatum locum intelligas cum Godelevao, qui de purgandi seu abluendi ritu videndum censet Cœlium Rhodiginum. At hic

nihil habet sacri purgatio, estque accipienda de sordibus demtis, et ruinis complanatis.

ruentis hostibus trepidationemque insanam superstantibus armatis præbuerit.

18. Cum parum quicquam succederet, consul minime æquo animo comparationem militum generis armorumque fieri patiebatur: simul nec maturam expugnandi spem, nec rationem procul a mari et in evastatis belli cladibus locis hybernandi ullam cernebat. Itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniæ atque Etolia ora portus erat, qui simul et omnes onerarias, quæ commeatum exercitui portabant, caperet, et tecta ad hybernandum legionibus præberet, Anticyra in Phocide, in Corinthium versa sinum, ad id opportunissime sita visa; quia nec procul Thessalia hostiumque locis abibant, et ex adverso Peloponnesum exiguo maris spatio divisam, ab tergo Ætoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeotiam habebant. Phocidis primo impetu Phanoteam9 sine certamine cepit. Anticyra haud multum in oppugnando præbuit mora. Ambrysus inde Hyampolisque recepta. Daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis, nec operibus capi poterat. Lacessendo missilibus eos, qui in præsidio erant, cum ad excursiones elicuissent, refugiendo invicem insequendoque, et levibus sine effectu certaminibus, eo negligentiæ et contemtus adduxerunt, ut cum refugientibus in portam permixti impetum Romani facerent. Sex alia" ignobilia

b

2

8 Et Gron. Doujat. Crev.-9 Vid. Not. Delph. inf.-10 Suspicor vel aliquid excidisse, vel leg. impetu eam Romani caperent.' Duk.-11 Et alia edd.

NOTE

y Cum parum quicquam succederet] Liviana phrasis, pro cum nihil satis succederet.

Phanoteam] Sigon. Phanoteam le. gendum monet ex veteribus libris, eamque lectionem confirmat ex Stephano: Phanoteus dicitur Polybio : antea Panopeus appellabatur, teste Strabone, qui ait in Phocide circa Lebadiam fuisse et patriam Epei.

• Ambrysus] Inter Delphos et Le

badeam fuit Ambrysus ad Phocidis fines versus Bœotiam. Differt ab Amphryso fluvio Thessaliæ, ad quem Admeti armenta pavisse Apollinem fabulantur.

b Hyampolisque] Phocidis quoque urbs fuit in Boeotiæ confinio, inter Cephisum et Opuntem Locrorum arbem. Adhuc Jamboli appellatur.

c Daulis] Quæ et Daulia, Terei, Prognes, et Philomelæ fabula nobile

« IndietroContinua »