Immagini della pagina
PDF
ePub

interpellet. Neque de pace cum fide Philippum agere, neque bella vera virtute unquam gessisse. In colloquiis insidiari et captare; in bello non congredi æquo campo, neque collatis signis dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes, et vincentium præmia victum corrumpere. At non sic antiquos Macedonum reges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent, quo opulentius imperium haberent. Nam, de quorum possessione dimicetur, tollentem, nihil sibi præter bellum relinquere, quod consilium esse? Plures priore anno sociorum urbes in Thessalia evastasse Philippum, quam omnes, qui unquam hostes Thessaliæ fuerint. Ipsis quoque Ætolis eum plura socium, quam hostem, ademisse. Lysimachiam, pulso prætore* et præsidio Ætolorum, occupasse eum.10 Cium item suæ ditionis urbem funditus evertisse ac delesse. Eadem fraude habere eum Thebas Phthias," Echinum,' Larissam et Pharsalum.'

a

34. Motus oratione Alexandri Philippus navem, ut exaudiretur, propius terram applicuit. Orsum eum dicere, in Ætolos maxime, violenter Phæneas interfatus," 'Non in

* Stultum esse consilium, tollendo ea quorum causa bellum fiat, bellum ipsum sibi tantum relinquere.

Illum, cum cæpisset invehi maximè in Ætolos, interrupit Phæneas, &c.

Gron.-9 Malebat Glar. volentem.—10 Td eum delendum putat Bauer.

NOTE

usus Ætolorum patiebatur. Gall. di- Boticarum. Imminebat ea urbs siceremus, pour un Etolien. nui Pelasgico ex adverso Pagasæ.

[blocks in formation]

Echinum] In eadem Thessaliæ regione fuit Echinus, oppidum maritimum, oppositum Athenis, quæ Diades cognomine in ora Eubœæ.

a Larissam] Intellige Cremasten, de qua supra.

b Pharsalum] Phthiotidis quoque fuit Pharsalus, ad Euripeum fluvium, cujus in campis victus postea postremo prælio Pompeius a Cæsare: hodie Farsa.

verbis rem verti,' ait: 'aut bello vincendum, aut melioribus parendum esse.' 'Apparet id quidem,' inquit Philippus, "etiam cæco;' jocatus in valetudinem oculorum Phaneæ. Et erat dicacior natura, quam regem decet," et ne inter 'seria quidem risu satis temperans. Indignari inde cœpit, Ætolos, tanquam Romanos, decedi Græcia jubere; qui, quibus finibus Græcia sit, dicere non possint. Ipsius enim Ætoliæ Agræos Apodotosque ad et Amphilochos, quæ permagna corum pars sit, Græciam non esse. An, quod a sociis eorum non abstinuerim, justam querelam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem 3 servent, ut adversus socios ipsi suos, publica tantum auctoritate demta, juventutem suam militare sinant, et contrariæ persæpe acies in utraque parte Ætolica auxilia habeant? Neque ego Cium expugnavi, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adjuvi; et Lysimachiam ab Thracibus vindicavi: sed, quia me necessitas ad hoc bellum a custodia ejus avertit, Thraces habent. Et Ætolis hæc. Attalo autem Rhodiisque nihil jure debeo. Non enim a me, sed ab illis, principium belli ortum est. Romanorum autem honoris causa Peræam Rhodiis et naves Attalo cum captivis, qui comparebunt, restituam. Nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet; quid ea restitui postulantibus respon

11 Octo Mss. ut testatur Rupert. deceret.—12 Apodeotasque Gron. Doujat. Crev. Vid. Not. Delph. inf.-13 Hunc morem antiquitus Gron. Doujat.

NOTE

c Agræos] Agræi exiguum tractum coluere in Ætoliæ et Acarnaniæ finibus inter Athamanes ad ortum, et Amphilochos ad occasum, ad utramque Acheloi ripam. Videntur iidem fuisse cum Ephyris Plinii, qui ab oppido Ephyra nomen mutuati.

a Apodotos [Apodeotas] Nisi Aperantios intelligamus, qui Acheloi fontes accolunt, non facile est conjicere quo loco fuerint hi Apodeotæ, sive, ut Polyb. vocat, Apodotæ. Aperantiorum

autem meminit Noster lib. xxxvII. cap. 3. et lib. XLII. cap. 22.

e Amphilochos] Inter sinum Ambra. cium et Acheloum habitarunt Amphilochi, dicti ab Amphilocho Amphiarai filio, Acarnanis fratre; atque hi tres populi in Epiro fuere, quæ extra Helladem sive Græciam stricte sumtam. Nunc dicuntur permagna Ætolorum pars,' quod licet extra Ætoliam, in ditione aut fœdere erant Ætolorum.

deam? nisi, quo uno modo luci sylvæque cæsæ restitui possunt, curam impensamque sationis me præstaturum: quoniam hæc inter se reges postulare et respondere placet.' Extrema ejus oratio adversus Achæos fuit: in qua, orsus ab Antigoni primum, suis deinde erga eam gentem meritis,' recitari decreta eorum jussit, omnes divinos humanosque honores complexa; atque ad ea adjecit recens de exercitu, quo ab se descivissent.14 Invectusque graviter in perfidiam eorum, Argos tamen se redditurum eis,' dixit. 'De Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse; quæsiturumque simul ab eo, utrum iis tantum urbibus decedere se æquum censeat, quas a se ipso captas jure belli habeat, an iis etiam, quas a majoribus suis accepisset.'

[ocr errors]

35. Parantibus Achæis Ætolisque ad ea respondere, cum prope occasum sol esset, dilato in posterum diem colloquio, Philippus in stationem, ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt. Quintius postero die ad Nicæami (is enim locus placuerat) ad constitutum tempus's venit. Philippus nullus usquam nec nuntius ab eo per aliquot horas

Crev.-14 De exercitu, quod ab se descivisset edd. ante Sigon. Atque eis adjecit recens decretum, quo ab se Kreyssig. Non opus esse, judicat Doer. ut cum

[ocr errors]

Crev. pro recens de exercitu, legatur recens decretum. 15 Crevierio vox iterum excidisse videtur. Mox Philippus pro vulg. Philippi edidi ex emend. Dukeri, qui etiam conjicit Philippi nihil usquam.'

NOTE

Antigoni primum, suis deinde erga eam gentem meritis] Antigonus Philippi tutor, fuso Cleomene Spartanorum rege, Achæos cum Ætolis conciliaverat juncto cum iis fædere. Philippus vero sociali bello Achæis adversus Ætolos fœdus violantes opem tulerat; reddiderat præterea Philippus Orchomenum, Heræam, et Triphyliam, aliaque ipsorum sociis loca. Supra hujus lib. c. 20. vide et c. 22.

5 Divinos humanosque honores] Primo comitiorum die, post Jovis, Apollinis, et Herculis nomen, jubebantur ominis causa prætores apud Argivos Philippi quoque nomen, tanquam

Dei, aut certe inter Deos, recitare, supra cap. 25. Simile aliquod decretum Achæorum indicat hoc loco Philippus.

b Recens de exercitu] Decretum ultimum intellige, quo Achæi, relicto Philippo, societati Romanorum se adjunxerant, et exercitum admoverant ad Corinthum, quam oppugnabat Quintius cap. 23.

Ad Nicæam] Cum plures sint hujusce nominis urbes, in Bithynia, in Gallia, et alibi; hæc, de qua nunc agitur, in ora fait sinus Maliaci, et regione Locrorum Epicnemidiorum,

k

veniebat: et jam desperantibus venturum repente apparuerunt naves. At ipse 16 quidem, 'cum tam gravia et indigna imperarentur, inopem consilii diem se consumsisse deliberando,' aiebat. Vulgo credebatur, de industria rem in serum tractam, ne tempus dari posset Achæis Ætolisque ad respondendum. Et eam opinionem ipse affirmavit, petendo, ut, summotis aliis, ne tempus altercando tereretur, et aliquis finis rei imponi posset, cum ipso 17 imperatore Romano liceret sibi colloqui. Id primo non acceptum, ne excludi colloquio viderentur socii: deinde, cum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus imperator cum Ap. Claudio tribuno militum, ceteris summotis, ad extremum littus processit. Rex cum duobus, quos pridie adhibuerat, in terram est egressus. Ibi cum aliquamdiu secreto locuti essent, quæ acta ad suos Philippus retulerit, minus compertum est. Quintius hæc retulit ad socios. Romanis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere, ac si qui essent captivi. Attalo naves et cum iis captos navales socios; Rhodiis regionem, quam Peræam vocant, reddere: Jasso et Bargyliis Ætolis Pharsalum Larissamque reddere, Thebas non reddere. Achæis, non Argis modo, sed etiam Corintho cessurum.' Nulli omnium placere partium,' quibus cessurus, aut non cessurus esset, destinatio. • Plus enim amitti in iis, quam acquiri: nec unquam, nisi tota deduxisset Græcia præsidia, causas certaminum deponere.'

non cessurum.

18 m

Et Philippus ipse visus est opinionem illam confirmare, petendo colloquium solius Quintii.

Rupert. Philippi omnes al. præter Kreyssig.-16 Atque ipsi omnes præter Drak. Rupert. et Ernest.-17 Ipso del. Gron. Doujat.-18 Gron. conj. defore; et Bauer. deponi.

NOTE

Id primo non acceptum] Gallice, cela ne fut pas accepté d'abord.

Nulli omnium placere partium] Non prorsus caret dubitatione, an partium vocabulo significentur diversi socii, quorum res agebatur, (quo sensu in judiciis actor et reus a jurisconsultis

partes dicuntur :) an potius partes regionum, quas quisque sociorum sibi integras a Philippo restitui postulabant, et quas Philippus ex parte tantum offerebat, cum alia loca concederet, alia negaret.

Causas certaminum deponere] Me

[ocr errors]

36. Cum hæc toto ex concilio certatim omnes vociferarentur, ad Philippum quoque procul stantem vox est perlata. Itaque a Quintio petit, ut rem totam in posterum diem differret: profecto aut persuasurum se, aut persuaderi sibi passurum. Littus ad Thronium" colloquio destinatur. Eo mature conventum est. Ibi Philippus primo et Quintium et omnes, qui aderant, rogare, ne spem pacis turbare vellent. Postremo petere tempus, quo legatos Romam ad senatum mittere posset. Aut his conditionibus se pacem impetraturum, aut, quascumque senatus dedisset, leges pacis accepturum.' Id ceteris haudquaquam placebat. Nec enim aliud, quam moram et dilationem ad colligendas vires, quæri. Quintius, verum id futurum fuisse,' dicere, 'si æstas et tempus rerum gerendarum esset, nunc, hyeme instante, nihil amitti, dato spatio ad legatos mittendos. Nam neque sine auctoritate senatus quicquam eorum ratum fore, quæ cum rege ipsi pepigissent; 19 et explorari (dum bello necessariam quietem ipsa hyems daret) senatus auctoritatem posse.' In hanc sententiam et ceteri sociorum principes concesserunt; induciisque datis in duos menses, et ipsos mittere singulos legatos ad edocendum senatum, ne fraude regis caperetur, placuit. Additum induciarum pacto, ut regia præsidia Phocide ac Locride extemplo deducerentur. Et ipse Quintius cum sociorum legatis Amynandrum Athamanum regem, ut speciem legationi 20 adjiceret, Q. Fabium, (uxoris Quintii sororis filius erat) et Q. Fulvium et Ap. Claudium' misit.

[ocr errors]
[ocr errors]

19 Duk. conj. ipse pepigisset.-20 Ita ex emend. Gron. et Ms. Harl. pro legationis. Pro vulg. utque ex multis Mss. legendum ut, et mox ante Q. Fabium copulam et inserendam docet Drak.' Rupert. Utque et legationis Gron. Doujat. Crev. et Q. Fub. Kreyssig. Immo si per me staret, copulam et ante Q. Fulvium ejecerim.' Doering.-1 P. Claudium edd. ante Sigon. App. Claudium Neronem Polyb.

NOTE

lius sane quod Gronovio videtur causas certaminum defore.

"Ad Thronium] Fuit Thronium urbs maritima Locrorum Epicnemidio

« IndietroContinua »