Immagini della pagina
PDF
ePub

venit, quem suspectum Romanis et receptus post fagam Antiochi Hannibal,' et bellum adversus Eumenem motum faciebat. Ibi, seu quia a Flaminino inter cetera objectum Prusiæ erat, hominem omnium, qui viverent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriæ suæ primum, deinde, fractis ejus opibus, Antiocho regi auctor belli adversus populum Romanum fuisset; seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur præsenti Flaminino. Romanisque, per se necandi aut tradendi ejus in potestatem consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalisé custodiendam missi sunt. Semper talem exitum vitæ suæ Hannibal prospexerat animo, et Roma

[merged small][merged small][merged small][graphic][graphic][subsumed][ocr errors][ocr errors][merged small]

r Receptus post fugam Antiochi Han. hospitalia jora violare permisit, ut, nibal] Et Hannibalisopera Prusiæ non si possent, eum comprehenderent. inutilis fuerat. Cum enim Prusias Ceterum dissimulare videtur Livius terrestri bello ab Eumene victus, palam postolasse Flamininum, ut Ro. prælium in mare transtulisset, Han- manis Hannibal dederetur, quod alii nibal omne serpentum genus in ficti. tradunt, ejusque vel deditionem, vel les lagenas conjici jusserat, accensa- necem petiisse, sive Romanorum glo. que pugna io paves Eumenis immitti. riæ, sive privatæ ultionis avidum in Quod primo ridiculum visum; sed eum, cujus opera victus cæsusque ubi serpentibus repleri naves cæpere, pater C. Flamininus ad Thrasymenum ancipiti periculo circumventi ejus fuisset. Vide infra fin. cap. 56. . classiarji hosti victoriam cesserunt. t Ad domum Hannibalis] In castello Justin. lib. XXXII. cap. 4.

Bithyniæ, seu vico maritimo, cui po• Prusias, ut gratificaretur præsenti men Libyssæ, ubi oraculi fidem im. Flaminino] Prusias nec Hannibalem plevit, Libyssam apud terram fatum legatis Romanis negare ausus, nec ipsi præsagientis, (quod de Africa Delph. et Var. Clas, Licius.

10 I

norum inexpiabile "9 odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus. Prusiæ vero levitatem etiam ex pertus crat. Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat. Ad omnia undique infesta, ut iter semper aliquod præparatum fugæ haberet, septem exitus e domo fecerat ; ex his 20 quosdam occultos, ne custodia sepirentur. Sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod investigari volunt, efficit. Totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum, milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsep, tum sensit, et omnia circa clausa custodiis dispositis esse, venenum (quod multo ante præparatum ad tales habebat casus) poposcit.' Liberemus,'? inquit, ‘diuturna cora populum Romanum, quando mortem senis expectare' longum censent. Nec magnam, nec memorabilem ex ipermi proditoque Flamininus victoriam feret. Mores quidem populi Romani quantum mutaverint, vel hic dies argumento erit. Horum patres Pyrrho regi,' hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a veneno caveret, prædixerunt. Hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiæ per scelus occidendi hospitis, miserunt.' Execratus deinde

u

[ocr errors]

6

19 Inexplicabile multi Mss. et edd. antt.--20 Fecerat; et ex iis Gron. Doujat. Drak. Doer. Kreyssig.-1 Conj. Rupert. promsit, vel ex Plut. Flanin. p. 380. commiscuit, seu propere miscuit.--2 Cum avle Sigon. legebatur poposcit, Liberemus ; Sigon, vult poposcit, et liberemus.

NOTÆ natali solo accipiendum videbatur,) $ Horum patres Pyrrho regi) Cam lapideo tomolo conditus fuit. Vide C. Fabricio consuli transfuga (sive præ ceteris Plutarchum in ejus vita. Timochares sive Nicias nomine) pol.

"Multo ante præparatum] Sub an- liceretur se regi venenum daturum, puli gemma, ut testantur Corn. Ne. is cum indicio ad regem remissus pos, Plutarchus, Zonaras: quanqnam est: ut paucis babetur in Epit. Liv. alii taurino sanguine hausto, alii eli- XIII. Vide Plat. in Pyrrho, Flor, sis a servo faucibus, periisse volunt. Valer. Max, ac præsertim A. Gell.

* Mortem senis expectare] Seplua. apnd quem extat epistola ad Pyr. gesimum ætatis annum agebat Han. rbam a consulibus missa. nibal.

in caput regnumque Prusiæ, et hospitales Deos violatæ ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. Hic vitæ exitus fuit Hannibalis.

52. Scipionem et Polybius, et Rutilius hoc anno mortuum scribunt. Ego neque his, neque Valerio assentior:* his, quod, censoribus M. Porcio, L. Valerio, principem senatus ipsum L. Valerium censorem lectum invenio, cum superioribus tribus 3 lustris Africanus fuisset; quo vivo, nisi ut ille senatu moveretur, quam notam nemo memoriæ prodidit, alius princeps in locum ejus lectus + non esset. Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Nævius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est. Hic Nævius in magistratuum libris est tribunus plebis, P. Claudio, L. Porcio consulibus: sed injit tribunatum, Ap. Claudio, M. Sempronio consulibus, ante diem quartum Iduss Decem

a

3 Duobus edd. ante Sigon.—4 Electus edd. ante Gron.-5 Ad quartum Idus olim legebatur.

NOTÆ ? Neque his, neque Valerio assentior] P. Scipionis adversus M. Nævium De tempore quo mortuus est Scipio tribunum plebis, qui ei diem dixeAfricanus major, dissentiebant scrip. rat : qui quidem Nævius tribuna. tores. Polybius et Rutilius his con- tum gesserat, P. Claudio et L. Porsulibus, M. Claudio Marcello, Q. Fa. cio coss. sed reponit Livius potuisse bio Labeone, defunctum volebant, a Nævio tribuno accusari Scipioanno scilicet ab urbe condita 570. at nem, et ante P. Claudii et L. Porcii Valerius Antias in annum superiorem consulatum decessisse. Non enim conferebat Scipionis obitum, coss. cum consulibus tribunos plebis ini. nempe P. Claudio, L. Porcio, cum isse magistratum : sed toto trimestri censores essent M. Porcius Cato et prius, ante anni principium. Etenim L. Valerius Flaccus. Polybium re. a primo tempore quo hi creari cæpe. fellit Noster ratione, qua usus vide. runt ad Augustum usque, iv. Idus tur antea Valerius Antias, qnod ante Decembris, ut observat Plut. magishunc consulatum, cujus nunc res me- tratu abire soliti tribuni plebis, cum morantur, L. Valerius censor lectus consules, prætores, &c. variaveriot, fuerit princeps senatas; id autem, et hoc tempore de quo agimus, nonsuperstite Scipione, factum fuisse nisi Idibus Martiis inirent. Sic Q. credibile non est, cum ante M. Por. Marcellus Nepos, qui, Silano et Mucii et ante dicti L. Valerii censu. rena coss. tribunatom gessit, Cicero. ram tribus continuis Justris Scipio nem consulatu abeuntem prid. Kal. princeps senatus fuisset, nec sena- Januarias, jam inito magistratu con. tu motus legatur. Antiatis senten. cione probibuit, quemadmodum Si. tia nitebatur, ni fallor, oratione

gon. notat.

[ocr errors]

bres. Inde tres menses ad Idus Martias sunt, quibus P. Claudius, L. Porcius consulatum inierunt. Ita et vixisse in tribunatu Nævii videtur, diesque ei dici ab eo potuisse; decessisse autem ante L. Valerii et M. Porcii censuram. Trium clarissimorum suæ cujusque gentis virorum non magis tempore congruente comparabilis mors videtur esse, quam quod nemo eorum satis dignum splendore vitæ exitum habuit. Jam primum omnes non in patrio solo mortui, nec sepulti sunt. Veneno absumti Hannibal et Philopoemen; exul Hannibal, proditus ab hospite; captus Philopomen in carcere et in vinculis expiravit. Scipio, etsi non exul, neque damnatus, die tamen dicta, ad quam non affuerat reus ; absens citatus, voluntarium non sibimet ipse solum, sed etiam funeri suo, exilium indixit.*

53. Dum ea in Peloponneso (a quibus divertit oratio) gerantur, reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum affecerat animos. Vulgus Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus terruerat, Demetrium, ut pacis auctorem, cum ingenti favore conspiciebant; simul et spe haud dubia regnum ei post mortem patris destinabant.

• Nam, etsi minor 7 ætate, quam Perseus, esset, hunc tamen justa matre familiæ, illum pellice ortum esse; illum, ut ex vulgato corpore genitum, nullam certi patris notam habere, hunc insignem Philippi similitudinem præ se ferre. Ad hoc, Romanos Demetrium in paterno solio locaturos; Persei nullam apud eos gratiam esse.' Hæc vulgo loquebantur. Itaque et Persea cura angebat, ne pa

b

: Horum trium virorum, qui maxime illustres in sua quique gente fuerunt, non absimilis mors fuit, nec minus in eo congruunt, quod eorum nullus respondentem rerum gestarum claritati interitum sortitus sit, quam quod eodem ferme anno e viris exierunt.

6 In quibusd. librr. vett. decertit.-7 Minore Gron. Donjat. et mox matre

NOTE · Funeri suo, exilium indixit] Vide trius, ex Gnathenio. Argiva saltatrice sopra lib. XXXVIII. C. 53.

Persens, quem uxor Philippi snppob Hunc tamen justa matre familia, suit. Hunc natu minorem Pausanias illum pellice ortum] Philippi Macedo- facit ; Livius et Polybius majorem. niæ regis ex legitima uxore Deme

rum pro se una ætas valeret, cum omnibus aliis rebus fra. ter superior esset; et Philippus ipse, vix sui arbitrii fore, quem hæredem regni relinqueret, credens, sibi quoque gra. viorem esse, quam vellet, minorem filium censebat.: Offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram jam se vivo regiam esse indignabatur. Et ipse juvenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se judiciis senatus, concessisque sibi, quæ patri negata essent; et omnis mentio Romanorum, quantam dignitatem ei apud ceteros Macedonas, tantam invidiam, non apud fratrem modo, sed etiam apud patrem, conciliabat; utique postquam alii legati Romani venerunt, et cogebatur decedere Thracia, præsidiaque deducere, et alia, aut ex decreto priorum legatorum, aut ex nova constitutione senatus, facere. Sed omnia morens quidem et gemens, (eo magis, quod filium frequentiorem prope cum illis, quam secum, cernebat,) obedienter9 tamen adversus Romanos faciebat, ne quam movendi extemplo belli causam præberet. Avertendos etiam animos a suspicione talium consiliorum ratus, mediam in Thraciam exercitum in Odrysaso et Dentheletos 10 d et Bessose duxit. Philippopolin urbem,' fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium juga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros corum, in deditionem accepit. Relicto inde ad Philippopolinf præsidio, quod haud multo post ab Odrysis

familias Gron. Crev.-8 Mog. aiebat.--9 Gemens ; eo magis, quod ... illis, quam secum cernebat. Obedienter, &c. Gron. Doujat.-10 Dantheletas Gron. Doujat. Crev. Cicero in Pisonem c. 34. hos Thraciæ populos appellat Den.

NOTÆ c In Odrysas] Thracica ingens na. e Et Bessos] Hi Bessicæ regioni tio Odrysæ seu Odrysii ad Hebrum in Thracia qnoque nomen fecerunt, fluvium coluerunt. Eorum mons Rho- Dantheletis ad ortum, Odrysis ad dope.

occasum. Et Dentheletos (Dantheletas] Dan. | Philippopolin) A Philippo Magni theletæ, seu Denseletæ, Thraciæ occi- Alexandri patre hoc nomen sortita duam regionem habitabant ad Hebri urbs : nomen retinet ac dignitatem fontes : unde Dantheletica provincia, ad Hebrnm fluviuun. Macedoniæ confinis et Mæsiæ.

« IndietroContinua »