Immagini della pagina
PDF
ePub

inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem

desuper Alcides telis premit omniaque arma
advocat et ramis vastisque molaribus instat.

Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
evomit involvitque domum caligine caeca,
prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem
praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
corripit in nodum complexus et angit inhaerens
elisos oculos et siccum sanguine guttur.
Panditur extemplo foribus domus atra revolsis,
abstractaeque boves abiurataeque rapinae
caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
terribilis oculos, voltum villosaque saetis

pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.
Ex illo celebratus honos, laetique minores
servavere diem, primusque Potitius auctor
et domus Herculei custos Pinaria sacri.

Hanc aram luco statuit, quae maxuma semper
dicetur nobis et erit quae maxuma semper.
Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum
cingite fronde comas et pocula porgite dextris
communemque vocate deum et date vina volentes.'
Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra
velavitque comas foliisque innexa pependit
et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes
in mensam laeti libant divosque precantur.
Devexo interea propior fit Vesper Olympo,
iamque sacerdotes primusque Potitius ibant,

257 iniecit. H.

250

255

260

265

270

275

280

pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
Instaurant epulas et mensae grata secundae
dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
Tum Salii ad cantus incensa altaria circum
populeis adsunt evincti tempora ramis,

hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes
Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae
monstra manu geminosque premens eliserit angues,
ut bello egregias idem disiecerit urbes,
Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores
rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
pertulerit. 'Tu nubigenas, invicte, bimembris
Hylaeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas
prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem.
Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci
ossa super recubans antro semesa cruento;
nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus,
arduus arma tenens; non te rationis egentem
Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.
Salve, vera Iovis proles, decus addite divis,
et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.'
Talia carminibus celebrant; super omnia Caci
speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.
Consonat omne nemus strepitu collesque resultant.
Exin se cuncti divinis rebus ad urbem
perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo
et comitem Aenean iuxta natumque tenebat
ingrediens varioque viam sermone levabat.
Miratur facilisque oculos fert omnia circum
Aeneas capiturque locis et singula laetus
exquiritque auditque virum monimenta priorum.
Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis:
'Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant
gensque virum truncis et duro robore nata,

295 Nemea. H. and Eds.

285

290

295

300

305

310

315

297 semiesa. C.

quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros

aut componere opes norant aut parcere parto,

sed rami atque asper victu venatus alebat.
Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,
arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis.
Is genus indocile ac dispersum montibus altis
composuit legesque dedit Latiumque vocari
maluit, his quoniam latuisset tutis in oris.
Aurea quae perhibent illo sub rege fuere

320

saecula. Sic placida populos in pace regebat,

325

deterior donec paulatim ac decolor aetas

et belli rabies et amor successit habendi.

Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae,
saepius et nomen posuit Saturnia tellus ;
tum reges asperque immani corpore Thybris,
a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim
diximus, amisit verum vetus Albula nomen ;
me pulsum patria pelagique extrema sequentem
fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
his posuere locis matrisque egere tremenda
Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.

330

335

Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram

et Carmentalem Romani nomine portam

quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros

340

Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.

Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum
rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal,
Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
Nec non et sacri monstrat nemus Argileti

testaturque locum et letum docet hospitis Argi.
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
Iam tum religio pavidos terrebat agrestis

820 exul. R.

324 fuerunt. H.

338 Romano. H.

345

dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.

'Hoc nemus, hunc,' inquit, 'frondoso vertice collem
(quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum
credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem

aegida concuteret dextra nimbosque cieret.

350

Haec duo praeterea disiectis oppida muris,

355

reliquias veterumque vides monimenta virorum.

Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem :
Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.'
Talibus inter se dictis ad tecta subibant

pauperis Euandri passimque armenta videbant Romanoque foro et lautis mugire Carinis.

360

Ut ventum ad sedes: 'Haec,' inquit, ‘limina victor
Alcides subiit, haec illum regia cepit.

Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum

finge deo rebusque veni non asper egenis.'

365

Dixit et angusti subter fastigia tecti

ingentem Aenean duxit stratisque locavit effultum foliis et pelle Libystidis ursae.

Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.

At Venus haud animo nequiquam exterrita mater
Laurentumque minis et duro mota tumultu

Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo

incipit et dictis divinum adspirat amorem :

'Dum bello Argolici vastabant Pergama reges

debita casurasque inimicis ignibus arces,
non ullum auxilium miseris, non arma rogavi
artis opisque tuae nec te, carissime coniunx,
incassumve tuos volui exercere labores,
quamvis et Priami deberem plurima natis

et durum Aeneae flevissem saepe laborem.

Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris :

ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei,

354 Comma before dextra. H.

370

375

380

te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis
ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.'
Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis
cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente
accepit solitam flammam, notusque medullas
intravit calor et labefacta per ossa cucurrit :

non secus atque olim tonitru cum rupta corusco
ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
Tum pater aeterno fatur devinctus amore:
'Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit
quo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset,
tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset :
nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant
stare decemque alios Priamum superesse per annos.
Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est,
quidquid in arte mea possum promittere curae,
quod fieri ferro liquidove potest electro,
quantum ignes animaeque valent, absiste precando
viribus indubitare tuis.' Ea verba locutus

optatos dedit amplexus placidumque petivit
coniugis infusus gremio per membra soporem.

Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae
curriculo expulerat somnum, cum femina primum,
cui tolerare colo vitam tenuique Minerva
impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes,
noctem addens operi, famulasque ad lumina longo
exercet penso, castum ut servare cubile
coniugis et possit parvos educere natos:

haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo
mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque
erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis,
quam subter specus et Cyclopum exesa caminis

385

390

395

400

405

410

415

« IndietroContinua »