Immagini della pagina
PDF
ePub

Birth and Power of Majesty, the Daughter of Honos and Reverentia. An Allegory.

Post chaos, ut primum data sunt tria corpora mundo,
Inque novas species omne recessit opus;
Pondere terra suo subsedit, et æquora traxit:
At cœlum levitas in loca summa tulit.

Sol quoque cum stellis nullâ gravitate retentus,
Et vos Lunares exsiluistis equi.

Sed neque Terra diu Cœlo, nec cetera Phobo
Sidera cedebant: par erat omnis honos.
Sæpe aliquis solio quod tu, Saturne, tenebas,
Ausus de mediâ plebe sedere deus;

Et latus Oceano quisquam deus advena junxit,
Tethys et extremo sæpe recepta loco est;
Donec Honos, placidoque decens Reverentia vultu
Corpora legitimis imposuere toris.

Hinc sata Majestas, quæ mundum temperat omnem,
Quaque die partu est edita, magna fuit.

Nec mora: consedit medio sublimis Olympo,
Aurea, purpureo conspicienda sinu.

Consedere simul Pudor et Metus. Omne videres
Numen ad hanc vultus composuisse suos.
Protinus intravit mentes suspectus honorum.
Fit pretium dignis, nec sibi quisque placet.
Hic status in cœlo multos permansit in annos:
Dum senior fatis excidit arce deus.

Terra feros partus, immania monstra, Gigantas
Edidit, ausuros in Jovis ire domum.

Mille manus illis dedit, et pro cruribus angues :
Atque ait, In magnos arma movete deos.

Exstruere hi montes ad sidera summa parabant,
Et magnum bello sollicitare Jovem.
Fulmina de cœli jaculatus Jupiter arce
Vertit in auctores pondera vasta suos.
His bene Majestas armis defensa deorum
Restat et ex illo tempore firma manet.
Assidet illa Jovi: Jovis est fidissima custos,
Et præstat sine vi sceptra tenenda Jovi.
Venit et in terras: coluerunt Romulus illam,
Et Numa: mox alii, tempore quisque suo.
Illa patres in honore pio matresque tuetur:
Illa comes pueris virginibusque venit.
Illa datos fasces commendat, eburque curule:
Illa coronatis alta triumphat equis.

Respect to Old Age.

MAGNA fuit quondam capitis reverentia cani,
Inque suo pretio ruga senilis erat.

Martis opus juvenes animosaque bella gerebant,
Et pro
dîs aderant in statione suis.
Viribus illa minor, nec habendis utilis armis,
Consilio patriæ sæpe ferebat opem.

Nec nisi post annos patuit tunc Curia seros,
Nomen et ætatis mite Senatus erat.

Jura dabat populo senior: finitaque certis
Legibus est ætas, unde petatur honos.
Et medius juvenum, non indignantibus ipsis,
Ibat, et interior, si comes unus erat.
Verba quis auderet coram sene digna rubore
Dicere; censuram longa senecta dabat.

Legend of the Goddess Flora, or Chloris.

CHLORIS eram, quæ Flora vocor.

Corrupta Latino Nominis est nostri littera Græca sono.

Chloris eram Nymphe campi felicis, ubi audis
Rem fortunatis ante fuisse viris.

Vere fruor semper: semper nitidissimus annus;
Arbor habet frondes, pabula semper humus.
Est mihi fœcundus dotalibus hortus in agris;
Aura fovet; liquida fonte rigatur aquæ.
Hunc meus implevit generoso flore maritus:
Atque ait, Arbitrium tu, dea, floris habe.
Sæpe ego digestos volui numerare colores;
Nec potui; numero copia major erat.
Roscida quum primum foliis excussa pruina est,
Et variæ radiis intepuere comæ ;
Conveniunt pictis incinctæ vestibus Horæ,
Inque leves calathos munera nostra legunt.
Protinus accedunt Charites, nectuntque coronas,
Sertaque cœlestes implicitura comas.
Prima per immensas sparsi nova semina gentes;
Unius tellus ante coloris erat.

Prima Therapnæo feci de sanguine florem:

Et manet in folio scripta querela suo.

Tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos:
Infelix, quod non alter et alter eras!

Quid Crocon, aut Attin referam, Cinyrâque creatum,
De quorum per me vulnere surgit honor?
Forsitan in teneris tantum mea regna coronis
Esse putes; tangit numen et arva meum.
Si bene floruerint segetes, erit area dives:
Si bene floruerit vinea, Bacchus erit.

Si bene floruerint oleæ, nitidissimus annus,
Pomaque proventum temporis hujus habent.
Flore semel læso pereunt viciæque fabæque,
Et pereunt lentes, advena Nile, tuæ.
Mella meum munus. Volucres ego mella daturas
Ad violam, et cytisos, et thyma cana voco.
Nos quoque idem facimus tunc, quum juvenilibus annis
Luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.

Origin of the Floralia, or Floral Games.

CETERA luxuriæ nondum instrumenta vigebant:
Aut pecus, aut latam dives habebat humum.
Hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est.
Sed jam de vetito quisque parabat opes.
Venerat in morem populi depascere saltus:
Idque diu licuit, pœnaque nulla fuit.
Vindice servabat nullo sua publica vulgus :
Jamque in privato pascere inertis erat.
Plebis ad Ædiles perducta licentia talis
Publicios; animus defuit ante viris.

Rem populus recipit: mulctam subiere nocentes.
Vindicibus laudi publica cura fuit.

Mulcta data est ex parte mihi: magnoque favore
Victores ludos instituere novos.

Annua credideram spectacula facta; negavit:
Addidit et dictis altera verba suis.

Nos quoque tangit honos, festis gaudemus et aris :
Turbaque cœlestes ambitiosa sumus.

Sæpe deos aliquis peccando fecit iniquos :
Et pro delictis hostia blanda fuit.

Sæpe Jovem vidi, quum jam sua mittere vellet
Fulmina, ture dato sustinuisse manum.
At si negligimur, magnis injuria pœnis
Solvitur, et justum præterit ira modum.
Respice Thestiaden; flammis absentibus arsit.
Causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.
Respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat.
Virgo est, et spretos bis tamen ulta focos.
Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,
Quum consternatis deripereris equis.

Longa referre mora est correcta oblivia damnis.
Me quoque Romani præteriere Patres.
Quid facerem? per quod fierem manifesta doloris ?
Exigerem nostræ qualia damna notæ ?

Excidit officium tristi mihi. Nulla tuebar
Rura, nec in pretio fertilis hortus erat.
Lilia deciderant: violas arere videres,
Filaque punicei languida facta croci.
Sæpe mihi Zephyrus, Dotes corrumpere noli
Ipsa tuas, dixit. Dos mihi vilis erat.
Florebant oleæ; venti nocuere protervi.
Florebant segetes; grandine læsa Ceres.
In spe vitis erat: cœlum nigrescit ab Austris,
Et subitâ frondes decutiuntur aquâ.
Nec volui fieri, nec sum crudelis in irâ:
Cura repellendi sed mihi nulla fuit.
Convenere Patres, et, si bene floreat annus,
Numinibus nostris annua festa vovent.
Annuimus voto. Consul cum Consule ludos

Postumio Lænas persoluere mihi.

« IndietroContinua »