COLLEGE SERIES OF LATIN AUTHORS EDITED BY CLEMENT LAWRENCE SMITH AND TRACY PECK LIVY. Books I, II, XXI, and XXII GREENOUGH EDITED BY CLEMENT LAWRENCE SMITH AND TRACY PECK LIVY BOOKS I. AND II. EDITED BY J. B. GREENOUGH TEXT EDITION BOSTON, U.S.A., AND LONDON GINN & COMPANY, PUBLISHERS ENTERED AT STATIONERS' HALL. COPYRIGHT, 1890, BY CLEMENT L. SMITH AND TRACY PECK. ALL RIGHTS RESERVED. TYPOGRAPHY BY J. S. CUSHING & Co., BOSTON, U.S.A. PRESSWORK BY GINN & Co., BOSTON, U.S.A. TITI LIVI AB VRBE CONDITA PRAEFATIO. Facturusne operae pretium sim, si a primordio urbis 1 res populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim, quippe qui cum veterem tum vul- 2 atam esse rem videam, dum novi semper scriptores aut in rebus certius aliquid adlaturos se aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos credunt. Vtcumque erit, 3 iuvabit tamen rerum gestarum memoriae principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse, et si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me, qui nomini officient meo, consoler. Res est praeterea et immensi operis, ut quae supra 4 septingentesimum annum repetatur et quae ab exiguis profecta initiis eo creverit, ut iam magnitudine laboret sua, et legentium plerisque haud dubito quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint festinantibus ad haec nova, quibus iam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt. Ego contra 5 hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis |