Immagini della pagina
PDF
ePub

frumentum incendiis urbis absumpserant, et ex agris per ipsos dies raptum omne Vejos erat. Igitur, exercitu diviso, partim per finitimos populos prædari placuit, partim obsideri arcem; ut obsidentibus frumentum populatores agrorum præberent. Proficiscentes Gallos ab urbe ad Romanam experiendam virtutem fortuna ipsa Ardeam, ubi Camillus exsulabat, duxit: qui mæstior ibi fortunâ publicâ, quàm suâ, quum Diis hominibusque accusandis senesceret, indignando mirandoque ubi illi viri essent, qui secum Vejos Faleriosque cepissent, qui alia bella fortiùs semper, quàm feliciùs, gessissent; repentè audit, Gallorum exercitum adventare, atque de eo pavidos Ardeates consultare. nec secus quàm divino spiritu tactus, quum se in mediam concionem intulisset, abstinere suetus antè talibus conciliis ;

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XLIV. Ardeates,' inquit, veteres amici, novi etiam 'cives mei, quando et vestrum beneficium ita tulit, et for'tuna hoc egit mea, nemo vestrûm conditionis meæ oblitum me huc processisse putet: sed res ac periculum commune cogit, quod quisque possit in re trepidâ præsidii, in medium 'conferre. Et quando ego vobis pro tantis vestris in me ' meritis gratiam referam, si nunc cessavero? aut ubi usus erit mei vobis, si in bello non fuerit? Hâc arte in patriâ 'steti; et, invictus bello, in pace ab ingratis civibus pulsus sum. Vobis autem, Ardeates, fortuna oblata est, et pro tantis pristinis populi Romani beneficiis, quanta ipsi meministis, (nec enim exprobranda apud memores sunt) gratiæ referendæ, et huic urbi decus ingens belli ex hoste communi pariendi, Quæ effuso agmine adventat, gens est, cui natura corpora animosque magna magis, quàm firma, dederit. eo in certamen omne plus terroris, quàm virium, ferunt. Argumento sit clades Romana. paten'tem cepere urbem; ex arce Capitolioque his exiguâ resis<titur manu, Jam obsidionis tædio victi abscedunt, vagique per agros palantur, cibo vinoque raptim hausto repleti, Ubi nox appetit, prope rivos aquarum, sine munimento, ⚫ sine stationibus ac custodiis, passim ferarum ritu sternuntur, nunc ab secundis rebus magis etiam solito incauti. Si vobis in animo est tueri monia vestra, nec pati hæc ' omnia Galliam fieri, primâ vigiliâ capite arma frequentes me sequimini ad cædem, non ad pugnam. nisi

[ocr errors]
[ocr errors]

6

6

[ocr errors]

'vinctos somno, velut pecudes, trucidandos tradidero, non ' recuso eundem Ardeæ rerum mearum exitum, quem • Romæ habui.'

XLV. Æquis iniquisque persuasum erat, tantum bello virum neminem usquam eâ tempestate esse. Concione dimissâ, corpora curant, intenti, quàm mox signum daretur. quo dato, prime silentio noctis ad por tas Camillo præsto fuere. Egressi, haud procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gallorum, intuta neglectaque ab omni parte nacti, clamore invadunt. Nusquam praelium, omnibus locis cades est: nuda corpo ra et soluta somno trucidantur. extremos tamen pavor cubilibus suis excitos, quæ aut unde vis esset, ignaros, in fugam, et quosdam in hostem ipsum improvidos tulit. magna pars in agrum Antiatem delati, incursione ab oppidanis in palatos factà, circumveniuntur. Similis in agro Vejenti Tuscorum facta strages est: qui urbis, jam prope quadringentesimum annum vicinæ, oppressæ ab hoste invisitato inauditoque, adeò nihil miseriti sunt, ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent, plenique prædæ Vejos etiam, præsidiumque et spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare. Viderant eos milites Romani, vagantes per agros et congregatos agmine, praedam pra se agentes, et castra cernebant haud procul Vejis posita. inde primùm miseratio sui, deinde indignitas, atque ex eâ ira animos cepit, Etruscisne etiam, a quibus bellum Gallicum in se avertissent, ludibrio esse clades suas?' Vix temperavere animis, quin extemplo impetum facerent: compressique a Cædicio centurione, quem sibimet ipsi præfecerant, rem in noctem sustinuere. Tantùm par Camillo defuit auctor, cetera eodem ordine eodemque fortunæ eventu gesta. quin etiam, ducibus captivis, qui cædi nocturnæ superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad Salinas profecti, nocte insequenti ex improviso majorem cædem edidere, duplicique victoriâ ovantes Vejos redeunt.

[ocr errors]

XLVI. Romæ interim plerumque obsidio segnis et utrinque silentium esse, ad id tantùm intentis Gallis, ne quis hostium evadere inter stationes posset: quum repentè juvenis Romanus admiratione in se cives hostesque convertit.

Sacrificium erat statum in Quirinali

colle genti Fabiæ. ad id faciendum C. Fabius Dorso, Gabino cinctu, sacra manibus gerens, quum de Capitolio descendisset, per medias hostium stationes egressus, nihil ad vocem cujusquam terroremve motus, in Quirinalem collem pervenit. ibique omnibus solenniter peractis, eâdem revertens similiter constanti vultu graduque, satis sperans propitios esse Deos, quorum cultum ne mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in Capitolium ad suos rediit, seu attonitis Gallis miraculo audaciæ, seu religione etiam motis, cujus haudquaquam negligens est gens. Vejis interim non animi tantùm in di. es, sed etiam vires, crescebant: nec Romanis solùm eò convenientibus ex agris, qui a prœlio adverso aut clade captæ urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio voluntariis confluentibus, ut in parte prædæ essent. Maturum jam videbatur, repeti patriam eripique ex hostium manibus: sed corpori valido caput deerat. Locus 'ipse admonebat Camilli, et magna pars militum erat, qui ductų auspicioque ejus res prospere gesserant: et Cædicius negare, se commissurum, cur sibi aut Deorum aut hominum quisquam imperium finiret potiùs, quàm ipse memor ordinis sui posceret imperatorem. Consensu omnium placuit, ab Ardeâ Camillum acciri; sed antea consulto senatu, qui Romæ esset. adeò regebat ómnia pudor, discriminaque rerum prope perditis rebus, servabant. Ingenti periculo transeundum per hostium custodias erat. eam rem Pontius Cominius, impiger. juvenis, operam pollicitus, incubans cortici, secundo Tiberi ad urbem defertur. inde, quâ proximum fuit a ripâ, per præruptum, eoque neglectum hostium custodiæ, saxum in Capitolium evadit: et, ad magistratus ductus, mandata exercitûs edit. accepto inde senatûs decreto, ut et, comitiis curiatis revocatus de exsilio, jussu populi Camillus dictator extemplo diceretur, militesque haberent imperatorem, quem vellent, eâdem degressus nuncius Vejos contendit: missique Ardeam legati ad Camillum, Vejos eum perduxere: seu, (quod magis credere libet,) non priùs profectum ab Ardeâ, quàm comperit legem latam; quòd nec injussu populi mutari finibus posset, nec, nisi dictator dictus, auspicia in ex

ad

ercitu habere) lex curiata lata est, dictatorque absens dictus.

XLVII. Dum hæc Vejis agebantur, interim arx Romæ Capitoliumque in ingenti periculo fuit. namque Galli, seu vestigio notato humano, quâ nuncius a Vejis pervenerat, seu suâ sponte animadverso ad Carmentis saxorum ascensu æquo, nocte sublustri, quum primò inermem, qui tentaret viam, præmisissent, tradentes inde arma, ubi quid iniqui esset, alterni innisi, sublevantesque in vicem ct trahentes alii alios, prout postularet locus; tanto silentio in summum evasere, ut non custodes solùm fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. Anseres non fefellere, quibus sacris Junoni in summâ inopiâ cibi tamen abstinebatur. quæ res saluti fuit. Namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius, qui triennio antè consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis, simul ad arma ceteros ciens, vadit; et, dum ceteri trepidant, Gallum, qui jam in summo constiterat, umbone ictum deturbat: cujus casus prolapsi quum proximos sterneret, trepidantes alios, armisque omissis saxa, quibus adhærebant, manibus amplexos, trucidat. jamque et alii congregati telis missilibusque saxis proturbare hostes, ruinâque tota prolapsa acies in præceps deferri. Sedato deinde tumultu, reliquum noctis (quantum in turbatis mentibus poterat, quum præteritum quòque periculum sollicitaret) quieti datum est. Luce ortâ, vocatis classico ad concilium militibus ad tribunos, quum et rectè et perperam facto pretium deberetur; Manlius primùm ob virtutem laudatus donatusque, non ab tribunis solùm militum, sed consensu etiam militari: cui universi selibras farris et quartarios vini ad ædes ejus, quæ in arce erant, contulerunt. rem dictu parvam, ceterùm inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis, quum, se quisque victu suo fraudans, detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem unius viri conferret. Tum vigiles ejus loci, quâ fefellerat ascendens hostis, citati: et quum in omnes more militari se animadversurum Q. Sulpicius tribunus militum pronunciâsset; consentiente clamore militum, in unum vigilem conjicientium culpam, deterritus, a ceteris abstinuit: reum

haud dubium ejus noxæ, approbantibus cunctis, de saxo dejecit. Inde intentiores utrinque custodia esse; et apud Gallos, quia vulgatum erat, inter Vejos Romamque nuncios commeare; et apud Romanos, ab nocturni periculi

memoriâ.

XLVIII. Sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrinque exercitum urgebat: Gallos pestilentia etiam, quum loco jacente inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et vaporis pleno, cineremque, non pulverem modò, ferente, quum quid venti motum esset. quorum intolerantissima gens, humorique ac frigori assueta, quum æstu et angore vexata, vulgatis velut in pecua morbis, moreretur; jam pigritiâ singulos sepeliendi promiscuè acervatos cumulos hominum urebant: bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum fecere. Induciæ deinde cum Romanis factæ, et colloquia permissu imperatorum habita: in quibus quum identidem Galli famem objicerent, eâque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur avertendæ ejus opinionis causâ multis locis panis de Capitolio jactatus esse in hostium stationes. Sed jam neque dissimulari, neque ferri ultrà fames poterat. Itaque, dum dictator delectum per se Ardeæ habet, magistrum equitum L. Valerium a Vejis abducere exercitum jubet, parat, instruitque, quibus haud impar adoriatur hostes: interim Capitolinus exercitus, stationibus vigiliisque fessus, superatis tamen humanis omnibus malis, quum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans, ecquod auxilium ab dictatore appareret; postremò spe quòque jam, non solùm cibo, deficiente, et, quum stationes procederent, prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi, vel redimi se, quâcunque pactione possent, jussit; jactantibus non obscurè Gallis, haud magnâ mercede se adduci posse, ut obsidionem relinquant. Tum. senatus habitus, tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur. Inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum colloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum. Rei, fœdissimæ per se,

« IndietroContinua »