Immagini della pagina
PDF
ePub

adjecta indignitas est. pondera ab Gallis allata iniqua, et, tribuno recusante, additus ab insolente Gallo ponderi gladius : auditaque intoleranda Romanis vox, • Væ victis o esse.

XLIX. Sed Diique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos.

Romanos. nam forte quâdam, priùs quàm infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso, dictator intervenit; auferrique aurum de medio, et Gallos submoveri jubet. Quum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse, quæ, postquam ipse dictator creatus esset, injussu suo ab inferioris juris magistratu facta esset : denunciatque Gallis, ut se ad prælium expediant. Suos in acervum conjicere sarcinas, et arma aptare, ferroque, non auro, recuperare patriam jubet, in conspectu habentes fana Deùm, et conjuges, et liberos, et solum patriæ deforme belli malis, et omnia, quæ defendi repetique et ulcisci fas sit. Instruit deinde aciem, ut loci natura patie·batur, in semirutæ solo urbis, et naturâ inæquali; et omnia, quæ arte belli secunda suis eligi præpararive poterant, providit. Galli, novâ re trepidi, arma capiunt, irâque magis, quàm consilio, in Romanos incurrunt. Jam verterat fortuna, jam Deorum opes humanaque consilia , rem Romanam adjuvabant. igitur primo,concursu haud majore momento fusi Galli sunt, quàm ad Alliam vicerant. Justiore altero deinde proelio ad octavum lapidem Gabinâ viâ, quò se ex fugâ contulerant, ejusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur. Ibi cædes omnia obtinuit, castra capiuntur, et ne nuncius quidem cladis relictus. Dictator, recuperatâ ex hostibus patriâ, triumphans in urbem redit: interque jocos militares, quos inconditos jaciunt, Romu. lus ac parens patriæ conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellatur. Servatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubiè servavit, quum prohibuit mi. grari Vejos, et tribunis rem intentiùs agentibus post incensam urbem, et per se inclinatâ magis plebe ad id consilium, eaque causa fuit non abdicandæ post triumphum dictaturæ, senatu obsecrante, ne rempublicam incerto relinqueret statu.

L. Omnium primùm, ut erat diligentissimus religio- .

[ocr errors]

num cultor, quæ ad Deos immortales pertinebant, re. tulit ; et senatusconsultum facit, - Fana omnia, quòd ea • hostis possedisset, restituerentur, terminarentur, expiarenturque, expiatioque eorum in libris per duumviros

quære6 retur.

Cum Cæretibus hospitium publicè fieret, quòd sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent, beneficio. que ejus populi non intermissus honos Deûm immortalium esset: ludi Capitolini fierent, quòd Jupiter optimus max• imus suam sedem atque arcem populi Romani in re

trepidâ tutatus esset: collegiumque ad eam rem M. Fu• rius dictator constitueret ex iis, qui in Capitolio atque

arce habitarent. Expiandæ etiam vocis nocturnæ, quæ nuncia cladis antebellum Gallicum audita neglectaque esset, mentio illata, jussumque templum in Novâ viâ Ajo Locutio fieri. Aurum, quod Gallis ereptum erat, quodque ex aliis templis inter trepidationem in Jovis cellam collatum, quum, in

quæ referri oporteret, confusa memoria esset, sacrum omne judicatum, et sub Jovis sellâ poni jussum. Jam antè in eo religio civitatis apparuerat, quòd, quum in publico deesset aurum, ex quo summa pactæ mercedis Gallis con. fieret, a matronis collatum acceperant, ut sacro abstineretur. Matronis gratiæ actæ, honosque additus, ut earum, sicut virorum, post mortem solennis laudatio esset. Iis peractis, quæ ad Deos pertinebant, quæque per senatum agi poterant; tum demum, agitantibus tribunis plebem assiduis concionibus, ut, relictis ruinis, in urbem paratam Vejos transmigrarent, in concionem, universo sena. tu prosequente, escendit, atque ita verba fecit :

LI. ' Adeò mihi acerbæ sunt, Quirites, contentiones cum tribunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solatium aliud habuerim, quoad Ardeæ vixi, quàm quòd procul ab his cer"taminibus eram:- et ob eadem hæc, non, si millies sena. * tusconsulto populique jussu revocaretis, rediturus unquam • fuerim. Nec nunc me, ut redirem, mea voluntas mu

tata, sed vestra fortuna perpulit. quippe, ut in suâ se. de maneret patria, id agebatur ; non ut ego utique in

patriâ essem, et nunc quiescerem ac tacerem libenter, • nisi hæc quoque pro patria dimicatio esset; cui deesse,

quoad vita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam nefas est. • Quid enim repetümus? quid obsessam ex hostium mani.

auro

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

• bus eripuimus, si recuperatam ipsi deserimus ? et quum • victoribus Gallis, captâ totâ urbe, Capitolium tamen at, • que arcem Diique et homines Romani tenuerint, habitaverint; victoribus Romanis, recuperatâ urbe, arx quò.

que et Capitolium deseretur? et plus vastitatis huic urbi • secunda nostra fortuna faciet, quàm adversa fecit? E

quidem, si nobis cum urbe simul positæ traditæque per ! manus religiones nullæ essent, tamen tam evidens numen • hâc tempestate rebus adfuit Romanis, ut omnem negli

gentiam divini cultûs exemptam hominibus putem. Intuemini enim horum deinceps annorum vel secundas res, « vel adversas : invenietis omnia

prospere evenisse

sequen• tibus Deos, adversa spernentibus. Jam omnium primum

Vejens bellum (per quot annos, quanto labore gestum!) non antè cepit finem quàm monitu Deorum aqua ex « lacu Albano emissa est Quid hæc tandem urbis nostræ • clades nova? num antè exorta est, quàm spreta Vox • cælo emissa de adventu Gallorum ? quàm gentium jus • ab legatis nostris violatum ? quàm a nobis, quum vindi

cari deberet, eâdem negligentiâ Deorum prætermissum ? • Igitur victi captique ac redempti tantum pænarum Diis • bominibusque dedimus, ut terrarum orbi documento es

Adversæ deinde res admonuerunt religionum. Confugimus in Capitolium ad Deos, ad sedem Jovis optimi maximi: sacra in ruinâ rerum nostrarum alia • terræ celavimus, alia, avecta in finitimas urbes, amovi.

mus ab hostium oculis. Deorum cultum, deserti ab Diis • hominibusque, tamen non intermisimus. Reddidere

igitur patriam, et victoriam, et antiquum belli decus • amissum : et in hostes, qui cæci avaritiâ in pondere " auri fædus ac fidem fefellerunt, verterunt terrorem fu. gamque et cædem.

LII. Hæc culti neglectique numinis tanta monumenta « in rebus humanis cernentes, ecquid sentitis, Quirites, quantum vixdum e naufragiis prioris culpæ cladisque emergentes paremus nefas ? Urbem auspicatò inaugurato

que conditam habemus: nullus locus in eâ non religio• num Deorumque est plenus: sacrificiis solennibus non dies

magis stati, quàm loca sunt, in quibus fiant. Hos omnes • Deos, publicos privatosque, Quirites, deserturi estis ? Quàm par vestrum factum est, quod in obsidione nuper

Bb

6 semus.

[ocr errors]

6

[ocr errors]
[ocr errors]

• in egregio adolescente C. Fabio, non minore hostium

admiratione, quàm vestrâ, conspectum. est ; quum inter • Gallica tela degressus ex arce solenne Fabiæ gentis in colle Quirinali obiit ? An gentilitia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos Deos etiam . in pace deseri placet ? et pontifices flaminesque negli.

gentiores publicarum religionum esse, quàm privatus in • solenni gentis fuerit ? Forsitan aliquis dicat, aut Vejis

ea nos facturos, aut huc inde missuros sacerdotes nos. tros, qui faciant: quorum neutrum fieri salvis ceremoniis potest. et ne omnia generatim sacra omnesque percen: seam Deos; in Jovis epulo num alibi, quàm in Capitolio, pulvinar suscipi potest ? Quid de æternis Vestæ ignibus • signoque, quod imperii pignus custodiâ ejus templi tenetur, loquar ? quid de ancilibus vestris, Mars Gradive,

tuque Quirine pater ? hæc omnia in profano deseri placet • sacra, æqualia urbi, quædam vetustiora origine urbis ? • Et videte, quid inter nos ac majores intersit. illi sacra

quædam in monte Albano Lavinioque nobis facienda tra<diderunt. An ex hostium urbibus Romam ad nos trans• ferri sacra religiosum fuit: hinc sine piaculo in hostium • urbem Vejos transferemus? Recordamini, agitedum,

quoties sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu negligentiâ casuve prætermissum est.

Modò quæ rés, post prodigium Albani lacûs, nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio, affectæ Vejenti bello reipublicæ remedio fuit? At etiam, tanquam veterum religionum: memores, et peregrinos Deos transtulimus Romam, et • instituimus novos. Juno Regina, transvecta a Vejis,

nuper in Aventino quàm insigni ob excellens matronarum • studium celebrique dedicata est die ? Ajo Locutio tem'plum, propter cælestem vocem exauditam in Novâ viâ, jussimus fieri : Capitolinos ludos solennibus aliis addidimus: collegiumque ad id novum, auctore senatu, condidimus. Quid horum opus fuit suscipi, si unà cum • Gallis urbem Romanam relicturi fuimus ? si non volun' tate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis ? si • ab hostibus metu retenti sumus? De sacris loquimur et

de templis : quid tandem de sacerdotibus ? Nonne in 'mentem venit, quantum piaculi committatur? Vestalibus nempe una illa sedes est, ex quâ eas nihil unquam, præ

[ocr errors]

6

[ocr errors]

6

terquam urbs capta, movit. Flamini Diali noctem unam

manere extra urbem nefas est. Hos Vejentes pro Ro* manis facturi estis sacerdotes, et Vestales tuæ te deserent,

Vesta? et flamen peregrè habitando in singulas noctes • tantum sibi reique publicæ piaculi contrahet? Quid alia,

quæ auspicatò agimus omnia fere intra pomerium, cui • oblivioni, aut cui negligentiæ damus ? Comitia curiata,

quæ rem militarem continent; comitia centuriata, qui• bus consules tribunosque militares creatis, ubi auspicato, . nisi ubi adsolent, fieri possunt ? Vejosne hæc transfere. & mus? an comitiorum causâ populus tanto incommodo in • desertam hanc ab Diis hominibusque urbem conveniet?"

LIII. « Sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque . relinquere urbem, et ad integra omnia Vejos migrare, * nec hìc ædificando inopem plebem vexare. Hanc autem

jactari magis causam, quàm veram esse, ut ego non • dicam, apparere vobis, Quirites, puto ; qui meministis, • ante Gallorum adventum, salvis tectis publicis privatis

que, stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam esse, • ut Vejos transmigraremus. Et videte, quantum inter me

am sententiam vestramque intersit, tribuni. Vos, etiamsi * tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum pu• tatis : ego contrà, (nec id mirati sitis priùs, quàn, quale

sit, audieritis) etiamsi tunc migrandum fuisset, incolumi 6 totâ urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem.

Quippe tum causa nobis in urbem captam' migrandi vic6 toria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc hæc • migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est. non • enim reliquisse victores, sed amisisse victi

, patriam videbi• mur. hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc circum• sessum Capitolium necessitatis imposuisse, ut desereremus penates nostros, exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco • conscisceremus, quem tueri non possemus. et Galli ever. • tere potuerunt Romam, quàm Romani restituere non vi• debuntur potuisse? Quid restat, nisi ut, jam novis copiis 6 veniant, (constat enim vix credibilem multitudinem esse) 6 et habitare in captâ ab se, desertâ a vobis, hâc urbe « velint, sinatis? Quid? si non Galli học, sed veteres hostes 6 vestri, Æqui Volscive, faciant, ut commigrent Romam, • velitisne illos Romanos, vos Vejentes esse? an malitis • hanc solitudinem vestram, quàm urbem hostium, esse ?

3

[ocr errors]
« IndietroContinua »