Immagini della pagina
PDF
ePub

' non equidem video, quid magis nefas sit. Hæc scelera, 'quia piget ædificare, hæc dedecora pati parati estis ? Si totâ urbe nullum melius ampliusve tectum fieri possit, 'quàm casa illa conditoris est nostri, non in casis, ritu pastorum agrestiumque, habitare est satius inter sacra penatesque vestros, quàm exsulatum publicè ire? Majores nostri, convenæ pastoresque, quum in his locis nihil, præter silvas paludesque, esset, novam urbem tam brevi • ædificârunt: nos, Capitolio, arce incolumi, stantibus templis Deorum, ædificare incensa piget? et, quod singuli facturi fuimus, si ædes nostræ deflagrâssent, hoc in publico incendio universi recusamus facere ?'

6

[ocr errors]
[ocr errors]

LIV. Quid tandem ? si fraude, si casu Vejis incendium ' ortum sit, ventoque (ut fieri potest) diffusa flamma magnam partem urbis absumat; Fidenas irde, aut Gabios, aliamve quam urbem quæsituri sumus, quò transmigre'mus? Adeò nihil tenet solum patriæ, nec hæc terra, quam matrem appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis patriæ pendet? Equidem, fatebor vobis, • etsi minus injuriæ vestræ, quàm meæ calamitatis, me minisse juvat, quum abessem, quotiescunque patria in mentem veniret, hæc omnia occurrebant, colles, campique, et Tiberis, et assueta oculis regio, et hoc cœlum, 'sub quo natus educatusque essem. quæ vos, Quirites, ' nunc moveant potiùs caritate suâ, ut maneatis in sede ' vestrâ, quàm postea, quum reliqueritis ea, macerent • desiderio. Non sine causâ Dii hominesque hunc urbi 'condendæ locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur; mare ⚫ vicinum ad commoditates, nec expositum nimiâ propinquitate ad pericula classium externarum: regionum Italiæ medium, ad incrementum urbis natum unicè locum. Argumento est ipsa magnitudo tam novæ urbis. trecentesimus sexagesimus quintus annus urbis, Quirites, agitur: inter tot veterrimos populos tamdiu bella geritis ; quum interea, ne singulas loquar urbes, non conjuncti cum Æquis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria, tantum terrâ marique pollens, atque inter duo 'maria latitudinem obtinens Italiæ, bello vobis par est. Quod quum ita sit, quæ (malum) ratio est, expertis

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

alia experiri, quum jam, ut virtus vestra transire aliò possit, fortuna certè loci hujus transferri non possit ? Hic Capitolium est, ubi quondam capite humano invento responsum est, eo loco caput rerum summamque imperii 'fore. hìc, quum auguratò liberaretur Capitolium, Ju' ventas Terminusque maximo gaudio patrum nostrorum 'moveri se non passi. hìc Vestæ ignes, hìc ancilia cœlo ' demissa, hìc omnes propitii manentibus vobis Dii.'

LV. Movisse eos Camillus quum aliâ oratione, tum eâ, quæ ad religiones pertinebat, maximè dicitur. sed rem dubiam decrevit vox opportuna emissa; quòd, quum senatus post paulo de his rebus in curiâ Hostiliâ haberetur, cohortesque, ex præsidiis revertentes, fortè agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit: 'Signifer, 'statue signum: hic manebimus optimè.' quâ voce auditâ, et senatus,accipere se omen,' ex curiâ egressus, conclamavit, et plebs circumfusa approbavit. Antiquatâ deinde lege, promiscuè urbs ædificari cœpta. Tegula publicè præbita est: saxi materiæque cædendæ, unde quisque vellet, jus factum; prædibus acceptis, eo anno ædificia perfecturos. Festinatio curam exemit vicos dirigendi, dum, omisso sui alienique discrimine, in vacuo ædificant. Ea est causa, ut veteres cloaca, primò per publicum ductæ, nunc privata passim subeant tecta; formaque urbis sit occupatæ magis, quàm divisæ, similis.

Excudebant A. et J. Duncan,
Acad. Glasg. Typog.

FINIS.

[ocr errors][ocr errors]
« IndietroContinua »