Titi Livii ... Historiarum ab urbe condita libri quinque priores, ad optimam Ruddimanni ed. expressi cura J. Dymock

Copertina anteriore

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 3 - ... ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam omnis expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tarnen efficere posset.
Pagina 25 - Consertis deinde manibus, quum jam non motus tantum corporum, agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent; duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt. Ad quorum casum quum...
Pagina 4 - Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri ; inde tibi tuaeque reipublicae quod imitere capias : inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
Pagina 34 - Latinis fieret, ob 15 eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.
Pagina 80 - Id, cumulatum usuris, primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis, postremo velut tabem pervenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam esse.
Pagina 70 - Mucius, adolescens 110bilis, cui indignum videbatur, populum Romanum servientem, quum sub regibus esset, nullo bello nec ab hostibus ullis obsessum esse; liberum eundem populum ab iisdem Etruscis obsideri, quorum saepe exercitus fuderit; itaque, magno audacique aliquo facinore eam indignitatem vindicandam ratus, primo sua sponte penetrare in hostium castra constituit.
Pagina 22 - Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela per omne regni 10 tempus haud minor pacis quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello hic pace, civitatem auxerunt; Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta. Cum valida tum temperata et belli et pacis artibus 15 erat civitas. lc ( ( jQ XXII. Numae morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Kostili, cujus in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit ; patres auctores...
Pagina 192 - Ardeatibus foedus renovatum est : idque monumenti est, cónsules eos illo anno fuisse, qui neque in annalibus priscis, ńeque in libris magistratuum inveniuntur. Credo, quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo, perinde ac si totum annum in imperio fuerint, suffectis his consulibus, praetermissa nomina consulum horum. Licinius Macer auctor est, et in foedere Ardeatino, et in linteis libris ad Monetae inventa.
Pagina 27 - Accesserat lictor, injiciebatque laqueum : tum Horatius , auctore Tullo, clemente legis interprete: Provoco, inquit. Ita de provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo judicio, maxime P. Horatio patre proclamante se filiam jure caesam judicare : ni ita esset, patrio jure in filium animadversurum fuisse.
Pagina 3 - Imperium patiuntur. sed haec et his similia, utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem 9 ponam discrimine : ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum Imperium sit...

Informazioni bibliografiche